Sylvarum liber I. Propempticon iani rutgersii, regii in suecia consiliarii




старонка7/7
Дата канвертавання15.04.2016
Памер0.72 Mb.
1   2   3   4   5   6   7

6 sed securus habet. Sic volucris vaga,

7 sic piscis medio vivit in aequore.

8 Nobis sors miseris ultima contigit,

9 queis sperare licet curaque limites

10 privatos posuit, quos scelus abstulit.

11 Non gemmae pretium fingit, et insolens

12 Rubri divitias amplificat maris.

13 Non plausum numerat plebis, et ambitum

14 incertus trepidi sollicitat fori.

15 Non victi lacrimas vendit, et atrio

16 importuna locat tempora, nec fores

17 pulsatae dubiis fascibus intonant.

18 Sed somnos patitur nox, adimit dies,

19 et Musae faciles. Colligit otio

20 quod spargunt alii tempus, et invenit

21 quae vel solus agat ; sic taciti dies,

22 et concessa sibi tempora diffluunt."

23 Sic me, Dousa, tuis manibus additum

24 fatalis veniens occupet exitus ,

25 nec vitae saturum, nec timidum mori.

VII. IANO DOUSAE VENERUM ET CUPIDINUM SACERDOTI.

S3_35 v.1 Cum Dousa victus aegro

2 languesceret dolore,

3 et membra jam supremo

4 sopore concidissent

5 perfusa , qualis olim

6 flos imbribus, novumve

7 evertitur papaver,

8 mites repente venti,

9 per aerem levesque

10 Poli feruntur oras,

11 Favoniusque, blandus

12 Cupidinum satelles,

13 et Cypridis viator,

14 it nuntius ; domumque

15 et limen obseratae

16 foresque pulsat aulae,

17 quas janitor pusillus

18 semper tenet Cupido ;

19 qui territus : "Quis, inquit,

20 has impulit Deorum ?"

21 Mox pandit, ociusque

22 admittit, intimumque

23 deducit in cubile.

24 Illic misella Cypris,

25 patentibus labellis,

26 errantibusque ocellis,

27 et semihiante dulcem

28 spirabat ore somnum.

29 Vix excitata, mollem

30 deterserat soporem,

31 cum nuntiantis atra

32 percussa voce, rursus,

33 ut ante, semipressum

34 defecit in lacertum.

35 Mox convocat senatum,

36 in curiamque parvos

37 jubet venire Patres.

38 Stabat pusilla turba,

39 et parvoli quirites,

40 deique pusiones ;

41 pars ignibus, minutis

42 armata pars sagittis ;

43 nec dignitate cuncti

44 pares, nec ore cuncti.

45 Hos Spes leves, at illos

46 circumvolant Timores ;

47 hos sola Cypris, illos

48 castae tulere Nymphae.

49 Qui territus : "Quis, inquit,

50 has impulit Deorum ?"

51 Mox pandit, ociusque

52 admittit, intimumque

53 deducit in cubile.

54 Illic misella Cypris,

55 patentibus labellis,

56 errantibusque ocellis,

57 et semihiante dulcem

58 spirabat ore somnum.

59 Vix excitata, mollem

60 deterserat soporem,

61 cum nuntiantis atra

62 percussa voce, rursus,

63 ut ante, semipressum

64 defecit in lacertum.

65 Mox convocat senatum,

66 in curiamque parvos

67 jubet venire Patres.

68 Stabat pusilla turba,

69 et parvoli quirites,

70 deique pusiones ;

71 pars ignibus, minutis

72 armata pars sagittis ;

73 nec dignitate cuncti

74 pares, nec ore cuncti.

75 Hos Spes leves, at illos

76 circumvolant Timores ;

77 hos sola Cypris, illos

78 castae tulere Nymphae.

79 At pars novo quotannis

80 repullulant ab ovo ;

81 quot siderum serenis

82 nox fulgurat choreis,

83 apesque purpurantem

84 circumstrepunt Hymettum.

85 Tum sic profata Cypris :

86 "Quis, o Dei, quis, inquit,

87 hic ocius jugales

88 frenaverit volucres ?"

89 Vix dixerat, repente

90 auriga parvus, ambas

91 sub aureis jugarat

92 praesepibus columbas.

93 His Diva vecta summam

94 delabitur per aethram

95 et spiritum cadentis

96 intercipit poetae.

97 Mox rursus ad priores

98 delebitur Penates.

99 Hic fabricata mille

100 e liliis rosisque,

101 amaracoque, pulchrae

102 stat civitas Dionae.

103 Quam sacra gens, amantes

104 circumvolant poetae.

105 Hic, ebrius novoque

106 semper madens Lyaeo

107 Anacreon, perennes

108 exsultat in choreas.

109 Tum myrteo bacillo,

110 tremensque caespitansque,

111 Cupidines fugaces,

112 parvumque cogit agmen.

113 At legibus beatam

114 regitque judicatque

115 rempublicam secundus.

116 Suamque tradit artem,

117 leges, modumque blandum

118 et jura basiorum,

119 vivitque in ore castae

120 et spiritu Neaerae.

121 Hunc Dousa conspicatus :

122 "Quid, o, moramur ? inquit.

123 Tristes abite curae,

124 sordesque pallidorum,

125 et lacrimae reorum."

126 Sic fatus, Hagiensem

127 amplectitur poetam :

128 et nunc uterque pactis

129 jus dicit in labellis,

130 et rore delicato,

131 pascunter osculorum.

VIII. EIDEM.

S3_36 v.1 Rusticus Aeneas, miseram cum fugit Elisam,

2 suavibusque basiis

3 humentes Hyadas, nudumque Orionis ensem,

4 et triste praetulit salum ;

5 allapsus tumulo, solemnia sacra parenti,

6 ludosque reddidit suos

7 cursibus et caestu, ductisque ad pectora tonsis,

8 et spiculis errantibus.

9 Nos, melius tibi, Dousa, nihil crudeliter ausi,

10 nec Cypridis laesae rei,

11 dulcia solvemus certamina qualia numquam

12 Alpheus Eleo Jovi.

13 Concurrent lepidae juvenum, me judice, turmae,

14 mixtique virginum chori,

15 inter odoratas myrtos et amoena rosarum.

16 Tenacibusque brachiis,

17 colla per undique, labraque hiantia, molliaque ora,

18 figent suave basium.

19 Tum qui mollius os sperato admoverit ori ;

20 amabilis luctae satur,

21 in gremium dominae laeto clamore redibit,

22 festa coronatus dape,

23 perfususque thymoque, et pallidulo narcisso,

24 nostro sonandus carmine.

25 Tum pereat, qui me vel non putat esse poetam,

26 vel judicare nescium.

IX. EIDEM, DE PURO EJUS IAMBO, EX HIPPONACTEIS PURIS IAMBIS.

S3_37 v.1 Iambe pure, purior tenellula protervis

2 rosillulae papillulis, et Idulae labellis,

3 puellulaeque simplicis, puellulae venustae,

4 cui per ora primulum novi vegent rubores,

5 miroque flore Liberi, trementibusque guttis,

6 quibus decora luminis parens serenat arva.

7 Iambe pure, Dousicae medulla sola famae,

8 tuo lepore saucius stat Heinsius misellus,

9 vagusque fertur huc et huc, vagusque fertur illuc,

10 velut stupore mystico repente tacta Maenas,

11 abit reditque millies, gravi subacta thyrso ;

12 sibique vulnus intulit, nec impedita sensit.

X. EPITAPHIUM.

S3_38 v.1 Sistas viator, Dousici manes rogant

2 tempus exiguum, moramque parvam ;

3 quem terra novit, Troicique pallida

4 Mater Memnonis, integerque Phoebus,

5 quique emerentem surripit terra diem.

6 Non isti, gemitusque tibiaeque

7 inane murmur, sordidamque naeniam

8 mendicant cineres, vagumque lessum,

9 fractique raucos aeneatoris modos ;

10 sed totas tibi lacrimas remittunt.

11 Cui tota luctum destinat tellus suum,

12 unius pudor est ciere voce.

XI. IN HARMONIAM, QUAM PAULO ANTE OBITUM AUDIRE SIBI VISUS EST DOUSA.

S3_39 v.1 Improba cum terrae contagia, viribus solutis,

2 turbidaque humani pelagi freta, naufragumque pontum

3 tenderet, exuviis positis, meus enatare Dousa,

4 ingentemque animam, neque sordibus improbisque curis

5 turpiter affixam, patriae dare destinasset aulae ;

6 occurrere Dei ; quaeque aethera tinnulo rotatu

7 sidera percurrunt, celeresque feruntur acta in orbes,

8 exhibuere simul sua carmina maximo poetae,

9 quae gelidi nubes animi solet invidere nobis ;

10 et civem fecere suum. Probat annuitque Olympus,

11 haerentemque animam circumstrepit, evehitque mentem,

12 matutae thalamos supra procul, et cubile Lunae ;

13 asscribitque sibi : nondum licet exuisset atram

14 corporis antiqui nebulam tamen, efficitque Divum ;

15 et prius e terris quam pergeret, aetheris Quiritem.

XII. IN ORATIONEM PETRI BERTII, DIVIS MANIBUS IANI DOUSAE SS.

S3_40 v.1 Inclyta Lugdunum, tutelaresque Camenae,

2 quae vindicatae turpe conculcant jugum,

3 auspiciis servata tuis gens, maxime Dousa,

4 nondum subacta voce persolvit tibi

5 inferias tristes. Nec adhuc famulata tyranno

6 conclamat umbram sancta Libertas tuam.

7 Bertius exsolvit quicquid debetur ab urbe,

8 tantusque nescit ore privato loqui.

9 Vix tamen hoc Dousae satis est quod possumus omnes.

10 Obstricta tellus sospitatori suo,

11 plus nequit hoc uno : gratis licet esse, nec ultra.

12 Reditque totum munus auctori suo,

13 quas ferimus Musas, prius hic accepimus illas.

14 Quae dantur aliis, Dousa, redduntur tibi.

NOBILISSIMIS CLARISSIMIS VIRIS, STEPHANO, FRANCISCO, DIDERICO, DOUSIS,

PATERNAE VIRTUTIS HAEREDIBUS.

S3_41 v.1 Quae pietas, qui sancta fides, quae Manibus illis,

2 scribere conantem debilitavit amor ;

3 accipe, divino stirps non indigna parente,

4 nostraque conjungas tristia fata tuis.

5 Omnibus ex aequo dolor est, qui spectat ad omnes,

6 causaque si qua venit pluribus, aequa venit.

7 Nec magis hic quemquam fas est lugere minusve.

8 Sanguinis angusti vincula transit amor.

9 Quis prior hic ? Nulli pater est qui nascitur orbi.

10 Aera quis, solem quis putat esse suum ?

11 Graecia cum fixum Paridi ploravit Achillem,

12 e numero Tethys pars quotacumque fuit ?

13 Hectore ter rapto, Priamo plus turba gemebat ;

14 maluerat nato quisque carere suo.

15 Quis sibi non patrem raptum aut deplorat amicum ?

16 Quis non in proprio funere justa facit ?

17 Plus aliquid Dousae persolvitur. Occidit orbi.

18 Quilibet ex illo funere vulnus habet.



19 Vos etiam Dousam, sed ne lugete parentem.

20 Plus proprio cuivis Dousa parente fuit.
1   2   3   4   5   6   7


База данных защищена авторским правом ©shkola.of.by 2016
звярнуцца да адміністрацыі

    Галоўная старонка