Sylvarum liber I. Propempticon iani rutgersii, regii in suecia consiliarii




старонка6/7
Дата канвертавання15.04.2016
Памер0.72 Mb.
1   2   3   4   5   6   7

64 certe Roma fuit ; quae te collapsa parente

65 crevit, et antiquas potuit calcare ruinas,

66 terrarum victrixque sui ; postquam impius urbem

67 Vandalus, et saevi rapuit dementia Gotthi.

68 Nam tibi nec Brenni feritas despecta Camillo

69 expugnanda fuit, Cimbrove oriunda juventus,

70 servorumve ignava manus ; non compede rupta

71 Spartacus, et victas Libyam qui transtulit Alpes,

72 sed longaeva lues, damnataque saecula Divis

73 omnibus, et toto veniens grassator ab orbe

74 Barbarus, aeternam juratus tollere gentem,

75 Aeneaeque Deos. Minus est quod poscit in illa

76 conditor, et primum meruit qui fascibus annum.

77 Quin etiam, prisco si quid restabat ab Ilo,

78 quod nec Troja tulit, Vestae penetrale , focusque

79 Assaraci, medioque ignis servatus in igne

80 iverat, et longi serie concesserat aevi.

81 Hoc quoque (pro fortes Decii, manesque Latini)

82 turpiter exutis Romanus stabat in armis ;

83 per te tela gerit, Martique incognita nostro

84 obsessas aries ballistaque concutit arces.

85 Ergo jure suam merito translatus in urbem,

86 Romanam pressisset humum cinis ossaque tanti

87 funeris, et septem poteras tibi sumere montes,

88 vel quacumque urbs tota tua est ; sed docta negabat

89 Porticus, et quisquis rigido metitur honestum,

90 id manes curare tuos, sanctique Catonis

91 legibus instaurata domus, quae nomina terrae

92 nescit, et e toto tumulum non eligit orbe,

93 sed secura capit. Medio licet aequore Nereus

94 jactet, et indomitae circumstent undique phocae,

95 aut nudum patiatur humus. Natura relictos

96 invenit, atque aliquam praestat morientibus urnam,

97 vel caelo contenta suo. Dum liber et expers

98 spiritus, insani transcendat limina mundi.

99 Hic quoque si quid agis, vel si tibi cura tuorum est,

100 atque aliquo nostras percurris lumine terras,

101 imbelles juvenum mentes et inertia rides

102 pectora. Quos tecum simili contendere laude

103 et tibi vix tutum scribendi accedere callem

104 imbellis persuasit amor. Sic Jupiter olim

105 risit, et e summo Salmonea vidit Olympo,

106 Elide cogentem nubes, et vana cientem

107 fulmina, quadrupedum vim cum stimulasset equorum.

108 Interea, quae terra tuam complectitur umbram,

109 illic Roma tua est illuc urbs tota Quirini,

110 et Capitolina descendet Jupiter arce.
EPIGRAMMA

EPIGRAMMA I.

S3_12 v.1 Cum tristes obitus et magni funera Lipsi

2 audiit, et primum credere coepit humus,

3 tota minax et adhuc civili immersa cruore

4 sustinuit gladios terra Batava suos,

5 utque erat interspersa genas et pulvere foeda,

6 flevit. Et inferiis debita dona tulit.

7 Continuoque suos ad se properare poetas,

8 et tumulo maestum scribere jussit opus.

9 At vos posteritas candori assurgite tanto,

10 atque iterum victus cedere discat Iber.

11 Hoc primum est, saevum gladio quod vincimus hostem.

12 Plus est, quod pietas vincere nostra solet.

EPIGRAMMA II.

S3_13 v.1 Jupiter infernas cum mortuus isset ad umbras,

2 excepit cineres maxima Creta Dei ;

3 mox idem patrio cum jam successit Olympo,

4 jactavit cineres maxima Creta Dei.

5 Risit, et ex illo nil quicquam credidit orbis,

6 Cretaque sic dubiam coepit habere fidem.

7 Tu quoque, quae cineres et docti nomina Lipsi

8 terra, licet Musis non aliena, tenes,

9 tu quoque docta cave, ne fias fabula. Tantos

10 si capit haec homines, et capit illa Deos.

EPIGRAMMA III.

DE POSTREMO LIPSII SCRIPTO LOUANIO, AD URBEM EANDEM.

S3_14 v.1 Amplius aeterna cum nil restaret in urbe,

2 Lipsius aeterna quod repararet ope ;

3 amphitheatralis cum starent moenia circi,

4 staret et in muro tristis arena suo,

5 retia mirmillo pavidus vitaret et arma,

6 et gemini tectis vultibus Andabatae,

7 jam catapulta suas ballistaque rumperet arces,

8 vineaque occulte dissimulata foret ;

9 venit, et ipse sua melius moriturus in urbe,

10 postremum patriae reddidit auctor opus.

11 Sic sua, Caystri queis est moriturus in undis,

12 cantat, et ipsa sibi funera cantat olor.

13 Scilicet ignoscant ingentis moenia Romae,

14 et potior Roma terra Brabanta fave ;

15 haec quoque laus jam tota tua est. Nam nomen ubique,

16 hic meruit tumulum Lipsius ipse suum.

AD JOSEPHUM SCALIGERUM, PRIMARIUM SAECULI VIRUM,

DE EPICEDIO IN I.LIPSIUM AB EO CONSCRIPTO, ET CANDORE EJUSDEM.

S3_15 v.1 Regia progenies, quam nobile nomen avorum

2 et livor, dubium non sinit este Deum,

3 in quem dispositae concurrunt undique gentes,

4 quas furor aut rabies, aut suus error agit,

5 invidia major (quam ni contemnere posses,

6 virtutis poteras non meminisse tuae)

7 candida posteritas lacrimas mirabitur illas,

8 quas tuus in Lipsii funere fudit amor.

9 Causa fuit dispar, virtus communis utrique,

10 (si modo quis similem se putat esse tibi.)

11 Hectora sic quondam conspexit ab aethere Juno,

12 nec Priamum siccis torva Minerva genis.

13 Stant intra mortale genus convicia recti,

14 terraque quos fines hos quoque livor habet.

15 Invideant homines : solis bene cognita Divis

16 fert pretium virtus indubitata sui.

17 Ergo eat infelix, qui destruit ardua, Livor,

18 et superos aliquid jam sciat esse Deos.

19 Bis fleat infelix : et te dum tangere nescit,

20 et se dissimilem dum videt esse tibi.
AD EUNDEM, ET ALTERUM SCIENTARUM VINDICEM ISAACUM CASAUBONUM.

S3_16 v.1 Unica quos geminos eduxit Gallia soles,

2 Belgica queis nuper gloria juncta fuit,

3 imperium vobis, vobis fortuna duobus

4 incumbit patriae, sollicitaeque rei,

5 nec minus et livor. Partem sibi sumat uterque :

6 hic quoque post Lipsii funera vester erit.

7 Non habet infelix alios quos tangere possit,

8 hic sedet, hic totos statque manetque dies.

9 Crescit, et ut crescat virtutibus haeret in ipsis,

10 vix quoque sublatus cum pereunte perit.

11 Impiger Alcides totam cum sustulit aethram,

12 invidiae pariter triste ferebat onus.

13 Hoc quoque quam caelum majus fuit. Hinc sua Juno,

14 hinc gravis Eurystheus difficilisque fuit.

15 Ille feris populisque et tota major ab hydra

16 stabat. At invidiae sic quoque sensit onus.

17 Quid faceret ? Divis juratum transiit amnem,

18 et Phlegethontis aquas ; hic quoque livor erat.

19 Quid faceret ? Corpus medios conjecit in ignes,

20 et sua spectanti tradidit arma viro.

21 Hinc quoque cum pharetram Poeantius abstulit heres,

22 cum pharetra junctam sustulit invidiam.

LUSUS AD APICULAS.

S3_17 v.1 Mellificae volucres,

2 quae per purpureas rosas,

3 violasque amaracumque,

4 tepidique dona veris

5 legitis suave nectar,

6 teneri cives,

7 et seduli coloni,

8 et incolae beati

9 hortorum redolentium,

10 gens divino

11 ebria rore ;

12 agite, o meae volucres, age, gens vaga nemorum,

13 agite hinc abite cunctae,

14 et tumulum magni cingite Lipsiadae.

15 Illic domum laresque

16 vobis figite, figite.

17 Mellificae volucres,

18 quae per purpureas rosas,

19 violasque amaracumque,

20 tepidique dona veris

21 legitis suave nectar,

22 teneri cives,

23 et seduli coloni,

24 et incolae beati

25 hortorum redolentium,

26 gens divino

27 ebria rore ;

28 agite, o meae volucres, age, gens vaga nemorum,

29 agite hinc abite cunctae,

30 et tumulum magni cingite Lipsiadae.

31 Illic domum laresque

32 vobis figite, figite.

33 Illic vestri

34 copia mellis,

35 hereditasque fertur ad vos denuo

36 debita, quam vobis quondam sublegerat ille.

37 At invidos malosque,

38 et quem non Venus aurea,

39 quem non amat Cupido,

40 quem non amant lepores,

41 quem non amat venustas,

42 quem non amat Suada,

43 illis acutis protenus

44 figite cuspidibus.

45 Ut si quis malus impiusque poscat

46 mel illud roseumque nectar, illas

47 caeli delicias cibosque Divum,

48 impio male vellicare morsu ;

49 protenus undique et undique et undique et undique punctus,

50 concidat exstincto victima Lipsiadae.

AD GENIUM IDEAE LIPSIANAE.

S3_18 v.1 Pater leporis aurei, novumque mel Deorum,

2 pincerna nectaris meri, sacerque promiconde,

3 seu te liquore mystico, Cupidinumque rore,

4 Venusta Cypris imbuit, tuumque Diva pectus

5 liquore perpluit suo, vel Evius bimater

6 thyrso virente perculit, nec usitata jussit

7 vi numinis raptum sui, sed entheata verba

8 sensusque limpidissimos brevem rotare in orbem ;

9 nidore dum te musico tuamque adimus aram,

10 procul profana gens eat, quae te tuumque nomen

11 vecors inersque deprimit praepostero favore.

12 Nam nostra quae nec te, pater, nec se capit, juventus,

13 tuos adire perfurit reconditos lepores,

14 exsanguis, aegra, discolor ; cui misella febris

15 vires negavit masculas et igneum vigorem

16 orationis floridae, quam sponte natus ardor

17 et Tulliana perficit lex simplici nitore.

18 At tu secute neminem prius, sequende nulli,

19 dispar eras sic omnibus, ne par tibi sit ullus.

EPIGRAMMATA IN THRASEAM, QUEM IMPERFECTUM EDI VETUIT.

S3_19 v.1 Cum suus, et toto jam corpore liber ovansque,

2 Elysias staret Lipsius ante domos,

3 occurrere animae ingentes, quos porticus olim

4 vidit et aeternos misit in ora viros :

5 Zeno pater, torvusque a paupertate Cleanthes,

6 et quos sera licet Martia Roma tulit.

7 Aspicit audacem pro libertate Catonem

8 tractantem manibus vulnera rupta suis.

9 Nec procul hinc Paeti, sed tristis et aspera visu,

10 occurrit facies, dissimilisque sui,

11 cum laetus libansque Deo, quem liber adibat,

12 secura Stygias morte petebat aquas.

13 Horruit, ut vultum Lipsii venientis et ora

14 vidit, et hos gemitus maestaque verba dedit :

15 "Quem Nero damnatum voluit, ne viveret umquam,

16 tu nasci prohibes, et jubet ille mori."
EJUSDEM MANES DOUSICI.

AD MANES.

S3_20 v.1 Innocui Manes, et magni nominis Umbra,

2 et quicquid non servat humus, nec subtrahit urna

3 sedibus aeternis superum, mundoque Deorum ;

4 quicquid adhuc Dousae superes, seu certa pererras

5 astra, polumque tuum, qua caelum dividit ingens

6 circulus, et puro stellarum colligit orbe

7 errantes heroum animas. Seu liber et expers

8 corporis, immensi pars es non ultima mundi ;

9 accipe crudeles gemitus et flebile murmur,

10 nec vultus averte tuos : si candidus adsto

11 pectoris, innocuusque animi simplexque sacerdos

12 Musarum Phoebique, et primis integer annis

13 privatam merui toties decerpere laurum,

14 judice te tanto ; quam, si modo fata supersunt,

15 postibus infigam patriae, tumulumque quotannis

16 manibus extollam ingentem, et certamina condam.

17 Hic quoque quicquid ero, Batavorum extrema secutus

18 fataque fortunasque, et non ignobilis exsul,

19 vocibus insuescam solemnibus, et tua clamans

20 nomina, supremos indicam liber honores.

I. AD ACADEMIAE LUGDUNENSIS MEMBRA.

S3_21 v.1 Dulces amici, quos ab extremo sinu

2 quacumque puram celat aut promit facem

3 Titan ab undis, praeviaeque puppibus

4 vultum minores exerunt Atlantides,

5 excelsa virtus Dousicique nominis

6 fulgor serenus luce pellexit sua ;

7 habet, peractum est. Funus ingentis viri

8 orbis fatetur, consciusque criminis

9 mundus, Batava pallet et languet die ;

10 totumque nubes induit caelum suas,

11 aetherque maesto tristis incumbit solo.

12 Nec nescit illud, si quis ignotum secat

13 pinu profundum, duplicesque turbidae

14 noctis tenebras, nauta percussus pavet ;

15 Dousamque toto pallidus caelo videt,

16 erratque in undis. Sancta Lugdunum tacet,

17 clausitque maestus templa Musarum pavor.

18 Nondumque luctum percipit tellus suum,

19 adhuc stupescit. Haga defunctum tenet,

20 tantumque funus una concludit domus,

21 multosque fallit. Talis erepto Hercule

22 feralis Oetae tristis eluxit rogus,

23 priusque Dixum sensit Alciden polus ;

24 quam terra raptum. Laudibus toto jacet

25 divisus orbe. Civitas artus habet,

26 mundusque Dousam : terminos nomen viri

27 et sol eosdem, patriam lectus tenent

28 adhuc recentes. Ibit in cunctos tamen,

29 gentesque sensim tardus invadet dolor,

30 et dignus illo. Neminem luget simul

31 quem novit orbis. Prima nos tangunt mala,

32 primasque mundo lacrimas Dousae damus

33 maestasque voces ; ceteros junget dies

34 quos causa jungit. Longus a tergo meo

35 orbis sequetur, quaque tellurem premit

36 dolore tactus Dousico stabit polus.

II. AD MUSAS LUGDUNENSES.

S3_22 v.1 Quis me querulae procul hinc Divae,

2 quis vobiscum dulcia tollat

3 Lugdunenses numina Musae ?

4 Ubi per frondes Zephyrus leni

5 murmure lapsus, strepitu tristem

6 vindicat Hagam.

7 Ubi Dousa meus, procul invisa

8 liber ab urna, docuit solas

9 resonare sibi carmina silvas.

10 Recubansque aliqua tutus in umbra,

11 litibus aeger, plenusque fori,

12 procul insana fugit ab urbe.

13 Lacrimas illic, lacrimas illic,

14 Lugdunenses lacrimas illic

15 fundite Musae.

16 Et cum lacrimis dicite vestris,

17 quae te nostris rebus ademptum

18 invida fati sustulit aura,

19 rex Pieridum, Themidis proles,

20 optime Dousa ?

21 Tibi simplicitas, tibi mens recti

22 conscia, nullis labefacta fuit

23 sordibus aevi.

24 Non ambitio caeca futuri,

25 non promissi purpura fallax,

26 non e voto peritura suo

27 vana cupido, mentem dubio

28 polluit auro. Sed tutus amor,

29 spesque arta, sui limine tecti

30 positura modum, numquam vanos

31 misit in ausus ; placidos inter

32 secura tenens regna libellos.

33 Hic modo consul, modo Caesar eras ;

34 dominumque suum lepido semper

35 invadebant agmine Musae,

36 et chartarum justa supellex.

37 Ergo aut tenero tranquilla dabas

38 jura Catullo, vel quem pulchris

39 Cynthia prima cepit ocellis ;

40 populosque tuos hilari circum

41 lumine cernens, felix semper

42 votique tui certus abibas ;

43 Solus tanta liber in urbe.

44 Regem, Musae, plangite vestrum :

45 qui non crinem Perside gemma

46 post Pellaeum condidit aurum,

47 qui non cunctas undique solus

48 quas aurato videt aspectu

49 maximus aether, possedit opes ;

50 sed contempsit : melior regni

51 idemque sui certior auctor.

III. THRENUS.

S3_23 v.1 Qualis deserta pendens e fronde cicada

2 aestivi placide tempora solis agit,

3 et modo cum Zephyro sustollitur hinc atque illinc,

4 et leviter motis erigitur foliis,

5 nunc laeto strepitus concussis leniter alis,

6 ebria nocturnis roribus intremuit,

7 innocuamque una solatur voce senectam,

8 deliciae ruris, deliciae domini.

9 Tum si illam pedibus ignarus forte viator

10 conterit, et priscis excutit e laribus,

11 languet humus, gemit amissam longaevus arator,

12 et viduus noto murmure torpet ager.

13 Sic te, Dousa, tuam solantem carmine gentem,

14 improba mors nostris abstulit ex oculis.

15 At nobis superant tristes lacrimae et singultus,

16 et vidua est doctis patria carminibus.

IV. AD SOLEM.

S3_24 v.1 Auriga lucis, ignei poli cursor,

2 metator aethrae, temperator horarum,

3 aevi minister, circulator aeterne,

4 lustrator orbis, dissipator umbrarum,

5 currus perennis igneaeque quadrigae

6 frenator ingens, qui diem vehis purum,

7 rursusque vultum surripis tuum mundo,

8 et candicantis occulis comae flammam ;

9 cras e lacertis Tethyos tuae rursus

10 redibis : at nox occupat meum solem.

V. AD SIDERA.

S3_25 v.1 Dulces alumni noctis, ignei fratres,

2 parvae cohortes, aurei poli cives,

3 qui per serenos aetheris vagi campos

4 molles choreas ducitis levi planta,

5 cum membra nostra molliter reclinata

6 victosque sensus occupat sopor lenis ;

7 quid nunc, ut ante, per domum poli pictam,

8 et e latebris fornicisque inaurati

9 puris fenestris, tollitis sacrum vultum ;

10 abite rursus : non videbitis Dousam.

VI. THRENUS.

S3_26 v.1 Qualis primaeva florens aetate puella

2 Cypridis haud ullis saucia vulneribus,

3 sollicitae primos genetrici devovet annos,

4 castaque dilecto conditur in thalamo,

5 tum quoties somnus victos expugnat ocellos,

6 languida materno labitur in gremio,

7 intendensque suos consueta in colla lacertos,

8 deficit, et dulci victa sopore jacet.

9 At matrem subito Parcae nimium crudeles

10 abreptam tenebris involuere suis.

11 Illa manet, servatque orbum deserta cubile,

12 et necdum matrem credit abesse suam ;

13 sed modo maesta jacet, modo per thalamum nequicquam

14 candida protendens brachia, deficitur

15 optato prius amplexu, nec colla genasque

16 sentit, sed solas corporis exuvias.

17 Has premit infelix, has toto corpore tangens

18 anxia mens, tristes solvitur in lacrimas.

19 Donec sollicitam lento sopor interventu

20 paulatim dubiis fallit imaginibus,

21 turbantem somnos, et adhuc in matre jacentem,

22 dum croceo rursus Lucifer exit equo.

23 Sic nos, Dousa, tui percussos vulnere fati

24 attonitus toto pectore jactat amor.

25 Cunctaque turbantes gemitu, pater, ac languentes

26 separat a doctis mors tua virginibus.

VII. AD ECHO DOUSICAM, QUAM IPSE DESCRIPSIT.

S3_27 v.1 Proles aeris, ultimaeque vocis

2 semigarrula semimuta custos,

3 quae tantum loqueris tacesque jussa,

4 et sequi potes, et nequis praeire,

5 vox tantum neque tota, quae quod audis

6 respondere potes, loquique nescis,

7 Dousae deliciae jocusque nostri,

8 et solacia desidis senectae,

9 docti passere gratior Catulli,

10 quam blandis numerisque, garrulisque

11 ciens vocibus entheae Camenae

12 Haganis animavit in salictis ;

13 dum semper canit, accipitque semper,

14 nec quicquam, nisi sit locutus, audit :

15 quae, Dousa praeeunte, verba summa,

16 extremasque soles referre voces ;

17 nil illo praeeunte, nil sonabis.

VIII. AD MUSAS SUAS.

S3_28 v.1 Heinsi deliciae jocusque, Musae,

2 quas plus Dousa suis amabat olim,

3 non illis oculis, profana Parca

4 quos jam condidit abstulitque nobis,

5 sed Musis propriis ; suis Camenis,

6 Camenis tenerisque lacteisque,

7 plenis nectare Cyprio favisque,

8 et super stitibus suo poetae,

9 quas primis satur ebriusque flammis

10 Idae dulcibus hausit e labellis ;

11 vobis inferiasque lacrimasque

12 solvit Heinsius, Heinsius superstes

13 et Dousae simul, et suis Camenis.

14 Actum est ilicet : ilicet valete.

15 Quis vos jam colet expetetque Musae ?

16 Quis vos postmodo deperibit umquam,

17 Heinsi deliciae jocusque, Musae ?

I. IANO DOUSAE FABULARUM IN HISTORIA BATAVICA EXTERMINATORI,

ET VERITATIS ASSERTORI.

S3_29 v.1 Cum vasta proles imminens Olympo,

2 centumque freta brachiis juventus,

3 prostrata caelo, viribusque fractis

4 dejecta, totam conderet parentem,

5 fususque longam sustineret Aetnam,

6 et membra lato spargeret Peloro

7 ingens Typhoeus ; desides Camenae

8 dignum triumpho condidere carmen,

9 victoriaeque magna pars Apollo,

10 lyram soluto colligebat arcu.

11 Nos crimen audax matris insolentis,

12 puerperamque parturire Terram

13 novo Gigantes vidimus duello.

14 Dibualdus audax, impotensque Lemus

15 Arundilique saeva vis minacis,

16 omnes vel Oto vel pares Mimanti,

17 impune fastos presserant Batavos.

18 Hos Dousa, collo cruribusque ruptis,

19 suis, ut ante, reddidit tenebris.

20 Ergo Camena perpeti quotannis

21 adoreaque, musicoque rore,

22 novaque lauro, cymbiisque sacram

23 Bacchi liquentis irrigamus urnam.

24 Uterque victor, hic et hic Gigantum,

25 uterque mactus Dousa Jupiterque est :

26 hic fulmine audax, ille veritate.

II. JANO DOUSAE LIBERTATIS VINDICI.

S3_30 v.1 Ardua cum saevo tremeret sub milite Leyda,

2 templaque Musarum sollicitaret Iber,

3 et pariter ferrum pariterque instaret egestas,

4 nec fugeret partes illa vel illa suas,

5 Dousa, tenens dextra calamum scutumque sinistra

6 constitit, et clausa liber in urbe fuit.

7 Et, "Manus haec famam patriae, dabit illa salutem,

8 inquit, et eventum res habuere suum."

9 Nam modo crudeles animum vertebat in hostes,

10 et modo victurum concipiebat opus.

11 Audiit, et Dousae celebrari carmine poscens,

12 caeruleas Nereus volvere coepit aquas.

13 Continuo turpis latebras vix invenit hostis,

14 vix bene qua fugiat mollis Iberus habet.

15 Prodigii laus, Dousa, tua est, qui namque nec armis,

16 nec potuit vinci tempore, vicit aquis.

III. EIDEM DE COLUMBIS, QUIBUS IN OBSIDIONE USUS EST.

S3_31 v.1 [Carmen Graece scriptum.]

IV. EIDEM DE IISDEM.

S3_32 v.1 Perfidus ingentem vesano milite Leidam

2 cinxerat, et vasto robore, miles Iber.

3 "Terra, salumque, inquit, mea sunt. Via nulla salutis,

4 nulla patet puppi semita, nulla viro."

5 Dousa meus, medio, spe libertatis, in hoste

6 liber, et invicto pectore tutus erat.

7 "Ille, polus, dixit, dominum non novit Iberum,

8 et tua tota mihi, Jupiter, aula vacat.

9 Hinc quoque fas nobis patriae sperare salutem ;

10 ille mihi Minos hac fugiendus erit."

11 Quid patriae non praestat amor ? Qui falleret hostem

12 Dousa virum nequiit mittere : misit avem.

V. IANO DOUSAE VICTORI.

S3_33 v.1 Turpis naenia, praeficaeque questus,

2 et tristi pretio redempta lingua,

3 et suspiria, turbidique luctus,

4 et singultibus impedita verba,

5 Tyrrhenusque tubae frementis horror,

6 et quicquid cinerique, funerisque

7 pompae, muneris imputatur usquam :

8 "Monemus, procul este". Nemo ponit

9 sepulchrum tibi, Dousa, sed tropaeum.

VI. IANO DOUSAE, VIRO BEATISSIMO,

VOTUM PRO FELICITATE, AD MANES EJUSDEM.

S3_34 v.1 "Felix, qui medio suppositus polo,

2 fortunae potuit tangere terminum,

3 qui tamquam proprium conspicit aerem,

4 et quicquid facies conspicit aeris,

5 nec sperat cupidus, nec male possidet,

1   2   3   4   5   6   7


База данных защищена авторским правом ©shkola.of.by 2016
звярнуцца да адміністрацыі

    Галоўная старонка