Sylvarum liber I. Propempticon iani rutgersii, regii in suecia consiliarii




старонка5/7
Дата канвертавання15.04.2016
Памер0.72 Mb.
1   2   3   4   5   6   7

51 invidiae jaculis, et saevae afflatibus hydrae,

52 quam quondam omnipotens alto submovit Olympo,

53 septem orbes, septem vibrantem in proelia linguas.

54 Cetera serpit humi : solum sublime venenum

55 spargitur, et foedo virtutem invadit hiatu,

56 cognatasque Deis adimas et pectora tentat.

57 Ollis fata negant sublimem irrumpere sedem,

58 ni prius infandam dederint in vincula pestem.

59 Illam insultantem frustra, frustraque vomentem

60 Tartareum virus, spinosaque verbera caudae

61 intentantem oculis, vi contra immobilis heros

62 fregerat, et certo spirantem eliserat ictu.

63 Ergo ubi pervenere locum sedemque beatam,

64 extemplo immensae cesserunt cardine valvae,

65 et patuit formosa domus, tectoque recepit

66 magnanimum heroem. Primumque ex ordine mater

67 ambrosia succo mortales perluit artus,

68 annorumque domat vires, turpemque senectam

69 exuit, et leti ignaros aspirat honores.

70 Haud aliter medii surgentem ex ignibus Oetae

71 alternos humeros semustaque membra moventem

72 perruptorem Erebi mactatoremque ferarum

73 Alciden videre Dei ; juxtaque Juventas

74 astitit, et laetos humeris injecit amictus.

75 Accurrunt proceres, antiquae stirpis origo,

76 assurguntque viro ; totoque ex agmine major

77 Caesar, in amplexum lacrimis occurrit obortis,

78 deduxitque manu, solioque excepit avito,

79 et primo memorat longaevam a sanguine gentem,

80 tot Divos Verona tuos, Hunnumque ferocem,

81 fractam animis, totoque ejectum corpore regni,

82 nec laeto auspicio fundatam Antenoris urbem.

83 Hic caeli sedet in medio, Phoebumque cadentem,

84 vel quantus veniens rorantis discutit umbras,

85 astraque metitur radiis, serumque Booten,

86 semotamque Helicen, strictumque Orionis ensem.

87 Nec non est spatia Annorum, Mensesque, Diesque,

88 temporaque et certis descriptum legibus Aevum,

89 omnia quae quondam populis obscura per orbem

90 prodidit, indulgens studio, totamque per aethram

91 spargit ovantem animam, vastoque immittit Olympo.

92 Salve ingens caeli decus, et, tua sacra per orbem,

93 per populos urbesque omnes et regna ferenti,

94 sis felix ; nostrique memor, procul aspice taetram

95 invidiae pestem. Quae te, quamquam aetheris alti

96 invectum sedes, et sidera summa videntem

97 sub pedibus, sequitur : vanisque exercita curis

98 nondum divinos patitur requiescere manes.

IN DEFECTUM LUNAE, QUI SUPREMAM SCALIGERI NOCTEM PRAECESSIT.

S3_02 v.1 Quod maesta Phoebe, non ut ante, vultum

2 indulsit orbi, sed tenebricosis

3 noctem profundam duplicavit umbris,

4 cessitque tota destituta luce,

5 non illa fratri cornibus retusis

6 submisit ignes ante mutuatos.

7 Nox illa nostra est. Caesaris propago,

8 lux prima mundi, vita litterarum

9 Chaos minatur, nuntiatque noctem.

10 Qualem nec olim perfidae Thyestis

11 fecere mensae, cum fugatus ora

12 avertit ausis palluitque Titan,

13 diemque solis non dedit Mycenis.

14 Plus exsecrandum est, quicquid orbe toto

15 luent tot anni ; posterique pendent,

16 centumque retro sentient nepotes

17 ingrata Divis quod meretur aetas.

18 Cum densa terris nox scientiarum

19 caliginosas invehet tenebras,

20 mergetque ritus pristinos et artes,

21 suoque quicquid imputabat aevo,

22 cujus serenum non tulere vultum.

23 Hac nocte maestos deficit jugales

24 formosa Phoebe. Cras abire Titan

25 minatur orbe. Barbari sequuntur.

EPITAPHIUM I.

S3_03 v.1 Regius a Brenni deductus sanguine sanguis,

2 qui dominos rerum tot numerabat avos,

3 cui nihil indulsit sors, nil natura negavit,

4 et jure imperii conditor ipse sui,

5 invidiae scopulus, sed caelo proximus ipsi,

6 illa Juliades conditur, hospes, humo.

7 Centum illic proavos et centum pone triumphos,

8 sceptraque Veronae, sceptrigerosque Deos,

9 Mastinosque Canesque, et totam ab origine gentem,

10 et quae praeterea non bene nota latent ;

11 illic stent Aquilae priscique insignia regni,

12 et ter Caesareo munere fulta domus :

13 plus tamen invenies quicquid sibi contulit ipse,

14 et minimum tantae nobilitatis eget.

15 Aspice tot linguas, totumque in pectore mundum :

16 innumeras gentes continet ille locus.

17 Crede illic Arabas desertaque nomina Poenos,

18 et crede Armenios Aethiopasque tegi.

19 Terrarum instar habes : et quam Natura negavit

20 laudem uni populo, contigit illa viro.

EPITAPHIUM II.

S3_04 v.1 Invidiae domitor, monstrorum interritus, in quo

2 improbitas vires fregit et ira suas,

3 tanto animis major, quanto crudelior hostis

4 verteret in sacrum tela cruenta caput,

5 Dis genitus, Divis nunc redditus, hic jacet, hospes,

6 Juliades, quantum claudere terra solet.

7 Occidit et saevus Trojae populator Achilles,

8 Hectoreos cineres Ilia clausit humus.

9 Clausit et Ajacem Rhoetei in litore ponti ;

10 exuvias ingens Herculis Oeta tulit.

11 Juliaden tantis aequalem heroibus, aequa

12 nominibus tantis terra Batava tegit.

13 Virtutem ne quaere, hospes. Patet orbis uterque.

14 Non alio virtus clauditur ulla loco.

15 Caelum animis, orbem heroes virtutibus implent.

16 Quod superest, tellus quaelibet apta tenet.

17 Mausolea tegunt priscos insignia reges,

18 unde illi generis gloria prima venit.

19 Regibus hoc satis est. Toto jacet altior orbe,

20 qui propriis totam laudibus implet humum.

EPITAPHIUM III. TEMPORIS EMENDATORI.

S3_05 v.1 Lux illa terrae, cujus ultimi nomen

2 novere Seres, quem perusta gens Phoebo

3 Indi loquuntur, cujus impetum livor

4 adhuc tremiscit, ut leonis exstincti,

5 nec profuturis eminus petit telis,

6 semen Deorum, Caesaris sui proles,

7 jocus protervae ludicrumque Fortunae,

8 sed major ipso pallidoque livore,

9 et utriusque victor, hoc jacet busto.

10 At ne quid aevi saeculique vis possit,

11 diesque longa deleat viri nomen,

12 quo majus orbis altiusque nil vidit,

13 devinxit ipsum Scaliger sibi tempus.

JOSEPHO SCALIGERO,

LINGUARUM PROPE OMNIUM PETITO, TEMPORIS EMENDATORI,

ANTIQUAE ASTROLOGIAE ILLUSTRATORI.


S3_06 v.1 Solus qui totum discendo exhauserat orbem,

2 naturae sibi vix sufficientis opus,

3 omnia conatus pervaserat omnia, proles

4 Caesaris, et vidit nil superesse sibi.

5 Jam puero Graii, puero cessere Latini,

6 dat puero victas Martia Roma manus.

7 Insequitur Phoebum (tanta est audacia mentis)

8 et pariter per quas proficit ille vias.

9 Gens Arabum cedit, cedit gens conscia Nili,

10 et qua Nilus adhuc dissimulatus abit.

11 Cedunt Armenii, cedunt Persaeque Syrique,

12 et si quem medio conspicit orbe dies.

13 Tendit in occarum, sed postquam cesserat ortus ;

14 hic quoque quae discat, cetera doctus, habet.

15 Tempora restabant : vastum complectitur aevum,

16 et toto major tempore, tempus obit.

17 Quid superest Natura ? Pudet. Jam exhauserat orbem,

18 si dederis caelos. Hic quoque mente fuit.

JOSEPHO SCALIGERO, VIRO SUPRA LAUDEM.

S3_07 v.1 Proles regia, nominisque vindex

2 et sui simul et simul suorum,

3 qui menses veteres diesque et annos

4 certo limite finibusque clausit ;

5 cujus saecula nunc eunt et horae,

6 et qui tempore profuturus omni

7 sibi tempora primus obligavit ;

8 cujus bis duo millies laborum

9 bis sex Herculeos fremunt labores,

10 solus omnia, terminusque voti,

11 qui dum pristina quaeque reddit orbi,

12 et nondum genitos docet nepotes,

13 totum laudibus occupavit aevum ;

14 et ne debita sanguini Deorum

15 novus sidera permearet hospes,

16 suis sedibus ordinavit astra,

17 et caelum meruit, quod ante vidit,

18 dignus Caesare maximo virorum,

19 et cum Caesare maximus virorum ;

20 quem laus amplius haud deceret ulla,

21 et qui laudibus haud faveret ullis,

22 major qualibet altiorque laude ;

23 quaeris, quod sibi praemium relinquat

24 stupor Scaliger eruditiorum ?

25 Digno heroibus exitu potitus,

26 toti concidit invidendus orbi.

QUERELA.

S3_08 v.1 Miselle vates lacrimisque lugende

2 suspiriisque, quotquot exprimi possunt

3 ex ore, et imo pectoris penetrali,

4 adhuc moraris illius sequi manes,

5 cujus suavi nunc carebis aspectu

6 et ore semper ? Ah miser ! tibi quales

7 ivere soles, cum vocatus et gratus

8 semperque onustus carminum pia mole,

9 illos Penates laetus hospes intrabas,

10 virique vultum et ora conspicabare,

11 quo nil Olympo majus aspicit Titan,

12 nihil secundum pulchra conspicit Phoebe.

13 Ibi illa vestra blanda dona Musarum,

14 blandosque lusus usque et usque poscebat.

15 Nec tu petenti promere illa nolebas.

16 At nunc beato separatus amplexu

17 miser vagaris solus, et gravis luctu

18 maestos ocellos perpeti rigas imbri,

19 errasque passim, qualis avio in saltu

20 privata caro compari gemit turtur,

21 aut nata matrem sola luget amissam,

22 nondum jugales passa nata complexus.

23 Vel quae sub umbra populi sedens maestae

24 lugubre carmen integrat soror Procnes,

25 raptosque fetus, quos arator implumes,

26 absente matre nesciaque, subduxit,

27 plorat, nec ullum luctibus modum ponit.

28 Fessusque lacrimis, lacrimis tamen gaudens,

29 noctem querela ducis, et diem fletu.

30 At ille toto nunc remotus it mundo,

31 totisque terris, in virentibus campis,

32 ubi suavis sibilat tepor venti,

33 Favoniusque lenis instrepit ramis,

34 at aura pulchros frigerans parit flores,

35 et fons per herbas candido strepens lacte

36 puros lapillos inter, irrigat terram,

37 lenemque somnum manibus piis suadet,

38 avesque voce tinnula solum mulcent,

39 inque arborum trementibus comis vivunt.

40 At sacra circum lympha Tethyos purae,

41 defendit imbres et nives pruinosas,

42 polusque dulci delicatior somno

43 molles rosarum desuper pluit nimbos,

44 et liliorum lacteas nives spargit,

45 sonantque laeto pascua undique plausu ;

46 silvae cachinnis, antra personant risu,

47 umbra choreis, vocibusque jucundis.

48 Ibi illa turba nota posteris saeclis

49 myrto capillos implicans Dionea

50 comisque lauri virginis, per herbosos

51 colles vagatur, et diem joco ducit.

52 Ibi ille terris notus omnibus noster

53 et aemulandus vivis omnibus saeclis.

54 At tu beato separatus amplexu

55 adhuc moraris illius sequi manes,

56 cujus suavi nunc carebis aspectu !

THRENUS.


S3_09 v.1 Qualis perpetuo natorum pallida luctu

2 et duris Niobe exercita funeribus

3 stat misera in saxo, cui guttatim undique lympha

4 hinc atque hinc maesto depluit e Sipylo,

5 aut quales nondum oblitae fratrisque suique

6 stant lacrimis udae jugiter Eliades,

7 infelix Phaethusa, et ramis obsita Phoebe,

8 et totidem ramis obsita Lampetie,

9 quas neque grata Ceres, neque curarum exitus omnium

10 humida nox blando detinet obsequio,

11 sed Matuta parens semper, formosaque semper

12 inveniunt madidis sidera corticibus ;

13 tales, Di, lacrimas, talem aspirate dolorem,

14 heu misero nimium numina surda mihi.

15 O pater, o nostrae quondam tutela juventae,

16 o anima mihi dilectior atque oculis,

17 quoi ego consueram tristem lenire dolorem,

18 et capitis sacram sistere canitiem !

19 Tecum deliciae, tecum omnia gaudia nostra

20 fracta jacent. Tecum funditus occiderunt

21 munera cuncta Deum ; nec quae nos cumque juvabant,

22 nec mihi jam lux haec, nec mihi grata dies.

23 Ipsa etiam quae te praeeunte, ah, perditus olim

24 dulcia Musarum gaudia contigeram,

25 haec quoque tecum abiere hinc omnia, ceu vapor olim

26 ludibrium ventis spargitur Aeoliis.

27 Nec mihi blanda placent Musarum gaudia, nec mi

28 promere stat maesti delicias animi.

29 Sed qualis virgo castae conjuncta parenti,

30 sedula maternis vortitur in studiis,

31 quam juxta radiique et viminei calathisci

32 arma jacent, serae debita militiae ;

33 ipsa haeret super incumbens, gratumque laborem

34 assiduis usque deproperat digitis.

35 Tum si mox eadem cara est orbata parente,

36 sideraque accendit seque suamque domum.

37 At fusi calathique jacent procul, heu, deserta,

38 et misero pecten volvitur e gremio.

39 Sic mihi Musarum tecum omnis gloria sordet,

40 et penitus nostro diffluit ex animo.

THYRSIS, ECLOGA BUCOLICA, IN OBITUM EJUSDEM.

AEGON, MNASYLUS.

S3_10 v.1 Amissum tristi longaevum funere Thyrsin,

2 Thyrsin, delicias pastorum et gaudia ruris,

3 amissum flebant pueri, Mnasylus et Aegon.

4 Flebant, et lacrimis ingentibus ora rigabant,

5 flebant et populi, flebant armenta gregesque.

6 Sed tamen ante alios longe maestissimus Aegon,

7 saepe illi solitus cum nox obscura capellas

8 cogeret, et maestos arceret matribus haedos,

9 saepe suos illi recitare assuetus amores,

10 et durae fastus Amaryllidis. Ille senectae

11 oblitus propriae, propriosque oblitus amores,

12 praebebat facilem pueris cantantibus aurem.

13 At puer infelix, amisso Thyrside, solus

14 errabat, mare vicinum vicinaque circum

15 littora ; vel Rheni spatioso proximus alveo,

16 crudeles Divos et flecti nescia fata

17 poscebat Thyrsin. Sed nec crudelia fata

18 nec Divi ereptum reddebant funere Thyrsin.

19 Saepe illum immemorem serae decedere nocti

20 Hesperus invenit lacrimantem, et dura vocantem

21 sidera nequicquam. Saepe illum invenit eumdem

22 Lucifer. Errabant solae per devia caprae.

23 Tum quoque Mnasylum viridi complexus in alga,

24 talia jactabat nil respondentibus undis.

25 - Ecce, peregrino redeunt e litore puppes,

26 et cum nocte pecus, redeunt cum nocte juvenci ;

27 omnia cum redeant, cessat mea gaudia Thyrsis.

28 Septima formosos caelo nox extulit ortus,

29 et toties juga jam bobus detraxit arator,

30 et matutinos decussit bucula rores ;

31 Thyrsis abest. Absentis adhuc vestigia litus

32 exhibet, e frustra quacumque in litore passus

33 Thyrsidis apparent, hic et vestigia figo,

34 perque eadem errantem nox occupat, et videt Eos

35 altera, nec vacuae cessant plangoribus horae.

36 Interea pecudes nullo pascente, per herbam

37 vicinas comitantur oves, maestaeque juvencae

38 noctis in adventum vicinae armenta sequuntur.

39 Lac quoque, sit quamvis jam formosissimus annus

40 aret in uberibus ; nec me mulctralia, donum

41 Thyrsidis extremum, nec quae mulctralia plenis

42 admovet uberibus, ceu quondam, Thestylis urit,

43 exstinctique animo languent Amaryllidis ignes.

44 Carmina jam sordent (nam cui mea carmina cantem ? )

45 Et mihi discedens tamen haec armenta reliquit.

46 Et dixit moriens : "Post me pulcherrimus Aegon,

47 Aegon hos calamos, mortis solacia nostrae,

48 inflabit, tanto reliquis dilectior Aegon

49 quanto pulchra suo capra est villosior agno.

50 Quamvis saepe meos servavit Tityrus haedos,

51 et mihi saepe suos Mnasylus rettulit ignes.

52 O dilecte puer, tu nunc cantabis in illo

53 littore, nec nostras umquam obliviscere Musas.

54 Ipse etiam tumulo facies solemnia nostro,

55 ipse apium, ipse hederas, ipse humida lilia carpes

56 extremamque meis intexes ossibus umbram.

57 Atque aliquis forsan Lethaeae in gramine ripae

58 deferet erranti tua carmina, : cum mare Thyrsin

59 cum Thyrsin scopuli, percussaque saxa sonabunt.

60 Audiet exstinctus post se sua nomina Thyrsis,

61 audiet, et priscos animo revocabit amores,

62 audiet ipse suam laetusque agnoscet avenam.

63 Nec tibi linguarum contagia, nec mala Codri

64 jurgia sunt metuenda : petat licet omnia livor.

65 O dilecte puer, tu nunc in litore pasces

66 has pariter, pariterque tuas quas ante tenebas.

67 Nos procul hinc (nec enim non cedunt omnia fatis)

68 Persephones pascemus oves ; ubi purior aer,

69 et vivi fontes, et sponte innoxia taxus.

70 Nec mare litoribus pugnat, nec flumina ripis

71 diluviem meditantur. Amant et flumina ripas,

72 et mare tranquillum securam allabitur algam."

73 Haec Aegon, Aegona suo Mnasylus ab antro

74 excipit, et tristem solatur carmine curam.

75 Sidera quae blandos hominum spectatis amores

76 egressi terris juvenes, quos aethere summo

77 fixit, et aeterno sacravit Jupiter auro,

78 vos etiam quondam pars hoc in litore nostri

79 cantabat Thyrsis. Nunc vobis proximus ipsis

80 ipse suas caelo vobiscum conspicit agnas.

81 Et favet, ut quondam, pastoribus, et pia ducit

82 otia ; nec tristes aspirat ab aethere ventos.

83 Quaque movet, Zephyri accedunt, imbresque furentes

84 comprimit et Borean, et agentes nubila Coros.

85 Forsitan et pascit, ceu quondam pavit in herba,

86 nubibus in mediis ; et nostro gaudet amore.

87 Nec Deus Arcadiae numen praesentius illo est,

88 nec deus Arcadiae certet cum Thyrside jungi.

89 Thyrsis et infestas exstinxit frugibus herbas,

90 et segeti gratos defendit sentibus agros,

91 et lolium infelix, et inertem ejecit avenam.

92 Horret humus, squallet rapto Parnassia rupes

93 Thyrside, nec coetus hominum respexit Apollo.

94 Thyrsis et ignotum pastori repperit annum,

95 errantemque suo distinxit limite mensem,

96 aequalesque dies, et priscum reddidit aevum.

97 Thyrsis et antiquos docuit procedere ritus.

98 Quo Cereri gratus sua praemia messor in umbra

99 solveret, ingentem aspiciens securus acervum.

100 Quo tibi, magna Pales, sacro de sulfure fumum

101 fecerit, et festum pastor transmiserit ignem,

102 cum lauro velantur ovilia, castaque laurus

103 lustrales latices et noxae oblivia versat.

104 Nunc quoque humo, pueri, saxoque inducite laurum,

105 Thyrsidis, et purae spargantur frondibus undae.

106 Undam alii spargent, tumulo lac inferet Aegon ;

107 lac Aegon, Mnasylus aquas e flumine vivo

108 hauriet, et saevos arcebit nunc quoque soles.

109 Non tamen et nobis solacia parva reliquit,

110 discedensque, meis extremum amplexibus haerens,

111 pignus habe, dixit ; nec quisquam ex agmine vestro

112 munera nulla feret. Reddent haec munera vobis

113 exstinctum T hyrsin. Nec tu monumenta Menalca

114 despice, quae nobis Riphaei e frigore ponti

115 misit, et Arctois e montibus ipse Menalcas.

116 Nec tu pauperiem puer aspernabere nostram,

117 nec proavos meditare, ingentia nomina, nostros.

118 Mille greges illis Benaci fluminis undam

119 libabant ; centum tondebant pascua tauri.

120 Omnibus errabant ter centum in montibus agnae.

121 Numquam illis, nunquam teneris lac defuit haedis ;

122 pars quoque pressa fuit. Saepe haec mihi vespere sero

123 narrabat genitor, caelo notissimus ipsi

124 antiquus Corydon. Quem nunc procul altera tellus

125 detinet, et toto circumfluit amne Garumna.

126 Omnia fata tulere, et habebunt nos quoque fata.

127 Talia cantabant pueri ; cantantibus illis

128 Hesperus extremam veniens abrupit avenam.

MANES LIPSIANI. IN OBITUM SUMMI VIRI IUSTI LIPSII EPICEDIUM.

S3_11 v.1 Felices Grudii, patriae florentis imago

2 olim nota magis, cum pax dilecta Camenis

3 viveret, et nullum sentirent saecula ferrum ;

4 nunc primum invidia magni gaudete, Batavi,

5 si quid in hoste juvat, vel si victoria curae est,

6 cedimus, et solo submittimus arma dolore ;

7 totaque Lugdunum posita convertitur ira,

8 in sedes ventura tuas. Concedite luctu,

9 et lacrimis ignoscat Iber. Saepe arma virosque

10 exuit, et medios pietas secura per hostes

11 per ferrum sibi fecit iter. Concedite : Lipsi

12 ibimus inferias, longumque intrabimus agmen,

13 moenia, quae magnus Batavis conjungit Apollo.

14 Vox aevi divina tui, cui viribus oris

15 Arcadis attonitae cesserunt flumina linguae,

16 blandaque Sirenum miseris vox cognita nautis,

17 cur istos cineres, cur tanti nominis umbram

18 tellus una tegit, cum te veniensque cadensque

19 Phoebus, et hunc totus tumulum sibi vindicet orbis ?

20 Nos quoque, Lugdunum quos non incognita nutrit,

21 Musarumque aeternus amor, te judice tantum

22 despecti querimur, subtractaque munera nobis

23 ingenii laudisque tuae, quae plurima Leida

24 vidit, et ignotos patriae libavit honores,

25 mox damnata tibi ; nam tecum gloria nostrae

26 substitit, atque alium rursus concessit in orbem.

27 Non aliter quam cum patiens sudoris Ulysses

28 Palladis obsessa Danais avertit ab arce

29 callidus effigiem, vincendaque Pergama vicit.

30 Tum primum Phrygii sine vi cecidere, sine armis,

31 et meruit jam Troja capit ; nec victor Achilles,

32 aut Agamemnoniae tantum potuere Mycenae,

33 nec volvenda dies. Sic tecum nostra juventus

34 haesit, et infelix in te conversa pependit.

35 At saltem cineres potuisses credere nobis,

36 et manes donare tuos : felicior isses

37 Elysias valles, sedesque ac regna piorum.

38 Hic tibi supremum solvisset carmine munus

39 Juliades, soboles stirpsque incorrupta Deorum,

40 cui neque par nomen series visura nepotum,

41 nec gens ulla dedit. Nostris quem Gallia terris

42 transtulit, infelix, laudumque oblita suarum.

43 Nos quoque non viles animae quocumque vocamur,

44 sive excelsa loqui, seu leni currere gyro,

45 in laudesque exire tuas, facundia Baudi,

46 olim nota tibi, nunc tanti muneris haeres ;

47 quin etiam genti nil concessura Latinae

48 mens Grotii divina mei, tibi nomen et urnam

49 poneret, et mitem praestaret carmine terram.

50 Nunc quoque, tot quamvis gladii, tot saeva minentur

51 tela virum, Mavorsque alio nos claudat in orbe,

52 ibimus, et nostra tumulum statuemus in urbe,

53 ibimus, et quamvis mendacem ornabimus urnam,

54 ibimus, et falsum ponemus carmine nomen.

55 Scilicet ignoscet serorum turba nepotum,

56 grataque erit pietas, et non indigna favore.

57 Atque utinam, qua se tenebris Matuta relictis

58 exerit, et fesso discedit lumine Titan,

59 omnibus in terris et toto posset in orbe

60 servari pars una tui. Nunc Creta Tonantem

61 vindicat, et solo tegitur Tirynthius Oeta.

62 Quod si digna fuit gens de tot gentibus una

63 nobile depositum cinerum servare tuorum,

1   2   3   4   5   6   7


База данных защищена авторским правом ©shkola.of.by 2016
звярнуцца да адміністрацыі

    Галоўная старонка