Sylvarum liber I. Propempticon iani rutgersii, regii in suecia consiliarii




старонка4/7
Дата канвертавання15.04.2016
Памер0.72 Mb.
1   2   3   4   5   6   7

108 non Veneris fregit natam ad caelestia mentem,

109 submisitque tibi pavidus sua tela Cupido,

110 indignus virtute tua, nisi Jupiter illic

111 esset, et ignavis cessissent fulmina telis,

112 quae cessere tibi. Non dulcia monstra puellae,

113 imbelli dubios flexerunt lumine sensus,

114 et consanguineae certissima mortis imago

115 somnus iners, vitae pars ignavissima nostrae.

116 Sic tibi nec torpor nec desidiosa voluptas

117 propositum suspendit opus, nullumque vacavit

118 tempus, et infirmis sapientia crevit ab annis,

119 dum longum successit iter. Qua caerula Tethys,

120 qua nondum Oceanus diverso nomine dictus

121 incipit infusus medias distinguere terras,

122 et rursus geminis Alcidae finibus exit,

123 quos natura secat populos, aut dividit aer,

124 aut fluviis diversa suis interfluit unda,

125 pectore cuncta tenes : linguae discrimina mille,

126 et totidem populorum artes, et nomina rerum.

127 Nec Phoebus veniens, nec cum se condit in undis,

128 conspexit plus mente tua. Non terminus illi est,

129 quae male vicinum Borean pars mittit et Austrum ;

130 nec qui luminibus subtertrahit aera nostris

131 invidus, et latum finitor dividit axem.

132 Quod centum populis, quod toti sufficit orbi,

133 laudis summa tua est. Pereant discrimina rerum :

134 in te mundus erit. Toties mirabimur unum,

135 quot Vesper populos, populos quot respicit Eos.

136 Sic tua cum nostras fugiant praeconia laudes,

137 accedit tacito furtiva calumnia morsu,

138 et solus populo qui sis quantusque fatetur

139 livor iners animi ; majores solvit honores

140 aemula gens tibi laude mea, quos tollere Phoebus

141 nescit, et attonitae nequeunt perferre Camenae.

142 Namque ubi supremo rerum stetit ordine virtus,

143 divitiis innixa suis, quam tangere nescit,

144 impetit infelix, et destruit omnia, livor.

145 Sic ubi cedentem Jovis armiger ire per aethram

146 e summa conatur humo ; primum agmine denso

147 infirmae comitantur aves, dum nubila supra

148 fertur, et adversos eludit fulminis ictus.

149 Pars infra trepidat, pars sese attollere gestit,

150 pars conata manet, pars aethere fertur ab alto,

151 et solis miseras explet clangoribus iras.

152 Invidia plus laudis habes, quam carmine nostro,

153 nec major virtute tua es. Quot despicis infra,

154 tot testes hostesque tui simul aspicis ire

155 nominis, atque ipsum numero metiris honorem.

156 Nec tua quae nullis clausa est sapientia metis,

157 sed virtus generis generisque invaditur ordo,

158 stirpsque invicta Deum. Sic Guillandina papyrus,

159 jam toties convicta tibi, Burdonia monstra

160 eruit e tenebris, regnique eversor aviti

161 Hadria, de tantis queritur superesse ruinis,

162 quod miretur adhuc ; et de tot millibus uni

163 majorum titulos totamque incumbere gentem.

164 Haud aliter, Divis si fas componere Divos

165 Veronamque tuam primo deducere caelo,

166 Jupiter, Idaeis cum primum missus ab oris,

167 Curetum chorea, versoque ad pectora ferro,

168 et centum cinctus Corybantibus, aethera summum

169 scanderet, et primos libraret fervidus ignes ;

170 Dictaeo genitum Cretes finxere sub antro,

171 et civem fecere suum ; finxitque sepulchrum

172 Livor, et ingentem tumulo foedavit Olympum.

173 Sed neque Saturnus genitor suprema Tonanti

174 gloria ; nec fortes animi laudesque tuorum

175 laudibus accessere tuis. Nihil addidit illis

176 quicquid demit humus, populique ignava libido.

177 Omnia tollantur saecli monumenta vetusti,

178 si quid Scaligeris asscribunt tempora Divis,

179 et quicquid Fortuna dedit, reddatur inerti

180 invidiae : tantos proavorum tolle triumphos,

181 et pulchrae pereant virtutis praemia lauri,

182 regalesque aquilae, priscaeque insignia gentis ;

183 tanto major eris, quanto plus incipis esse.

184 Et minimum est in laude tua laudata tuorum

185 progenies. A te stirpem numeramus avorum,

186 et quicquid fuit ante, tuum est. Tu sanguinis auctor,

187 et finis virtutis eris. Tecum occidet illa,

188 et generis series a te ducetur in omnes,

189 quos olim Verona tulit. Numquam inclita virtus

190 auctores proavos et nomina longa suorum

191 miscet laude sua. Decii fortesque Camilli

192 majores generis solosque habuere parentes

193 quos natura dedit (melius sic incipit ordo)

194 et pariter proavos pariter junxere nepotes

195 nobilitate sua. Stet quolibet ordine virtus,

196 incipiet debere sibi quod quisque parenti

197 imputat, et nullis deducet nomina fastis.

198 Ipsa sui compos, titulis incumbere nescit

199 anxia. Sic Peleus minor est collatus Achilli,

200 nec tantum genitrix nec tantum Jupiter illi

201 quantum Troja fuit. Minor est Cythereia mater

202 quam pater Aeneae, medio surreptus ab igne,

203 et Tusco toties sudantes sanguine campi.

204 At vos magnanimi reges regumque parentes,

205 Hunniadae proceres, quos inter maximus armis

206 Caesar , ovans animi, Phoebo castaeque Minervae

207 assidet, et lati miratur limen Olympi ;

208 quem circum ingentes litui fractaeque secures,

209 et detracta suis dependent hostibus arma ;

210 hoc gaudete die, qui cunctos vindicat annos

211 illustri merito, magno gaudete nepote.

212 Qui modo, non inter galeas ensesque suorum,

213 in templis Verona tuis, ubi nubibus aequa

214 Mausolea sui testantur funera regni ;

215 sed de tot spolium populis, tot gentibus, altum

216 in mundo suspendit opus : cui nulla nocebunt,

217 aut nocitura suas evertent tempora leges.

IN OBITUM RUDOLPHI SNELII

MATHEMATICI PROFESSORIS, VETERAQUINATIS BATAVI,

CUM PUBLICA ORATIONE A GUILHELMO CODDAEO LINGUAE SACRAE PROFESSORE

CELEBRATUS ESSET.

S2_07 v.1 Fortunate senex, quem non inimica Minervae

2 impulit ambitio vanis incumbere curis,

3 nec populi plausus et inania murmura vulgi

4 avertere altam Musarum ? Tramite mentem :

5 quem tranquillus amor veri, duscisque lubido

6 Virtuti inscriptas sophiaeque evolvere chartas,

7 detinuit, sanctoque infecit pectus honesto :

8 Jam tibi formosi panduntur limina coeli

9 aurataeque fores, quarum percussus amore

10 in terra peregrinus eras, semperque beato

11 lustrabas oculo majoris moenia mundi.

12 Seu te Lugdunum tenuit, domus hospita Musis,

13 Felix voce tua, semperque assueta doceri

14 auctores rerum numeros, Samiique renati

15 argumentum ingens : seu, quae tibi lumina vitae

16 indulsere olim Veteres, tua gaudia, Nymphae,

17 Iselides Nymphae : quae leni murmure quondam

18 nascentem, et castis primae excepere lacertis.

19 Nunc quoque quae rapti circumdant corpus alumni,

20 intentae semper choreis, tumulumque volenti

21 attollunt, patrioque involvunt caespite civem.

22 Hic quoties doctae donarent otia Divae

23 et consueta suae differrent munia curas,

24 excludens populi pariter solisque calores,

25 ingenti cinctus ramorum atque obsitus umbra,

26 urbano procul a strepitu, sublimia caeli

27 tecta pererrabas, perque aurea sidera jam tum

28 diffusus, pulchros habitabas aetheris ignes.

29 Qui tibi nunc, divine senex, circum undique terris

30 erepto, occurrunt pariter, circumque voluti

31 concentus edunt varios, aeternaque fundunt

32 murmura, sed sensus non admittentia nostros.

33 Hic quoque, ne magno tellus concedat Olympo,

34 aut ingrata tuas Lugdunum atque impia laudes

35 tristibus involvat tenebris, cogatque sileri ;

36 ille tuae sidus patriae gentisque Batavae,

37 Numinis interpres magni, caelique sacerdos,

38 flumina facundae effundens torrentia linguae,

39 haud minus ingentes solvit Coddaeus honores.

EPICEDIUM CERCOPITHECI DEFUNCTI.

S2_08 v.1 Ilicet occidimus, nec erant tua munera tanti,

2 ut nullos possem Scriveri ducere somnos,

3 ut nox tarda mihi, nocte ipsa tardior iret

4 importuna dies. Tenebras damnamus inertes,

5 et tenebrae fiunt invisae tempora lucis.

6 Sol quoque jam nobis pariter, suavissime, tecum

7 occidit, et tecum fugerunt sidera noctem.

8 Tu domini festiva quies, tu sola voluptas,

9 tu post compositas et portus et otia curas,

10 tu blandum solamen eras ; tu vespere sero,

11 tu cum lux aderat, primoque rubebat Eoo

12 mox ventura dies ; tu cum nox lumina caelo

13 spargeret, et terris ignavam induceret umbram,

14 haerebas humeris gremioque, aut pectore nostro.

15 Quin et adulanti similis, similisque roganti,

16 languentes si forte torus susceperat artus,

17 astabas, pariterque optabas ducere somnos.

18 Hac caelebs mercede fui, nec taedia lecti

19 sensimus, et nullas vagitu impendimus horas.

20 Sed tecum Musisque simul, divisimus omne

21 quod somno licuit positis subducere curis.

22 Mox ubi formosus tenebras excusserat aether,

23 ignarus torpere diu, fessusque quietis,

24 ad faciles iterum gaudebas vertere lusus,

25 aedibus in mediis domino spectante lacunar

26 scandere, vel tecto pariter vinclisque solutus,

27 arboreos saltu solitus transmittere ramos.

28 Aut corpus tenui libratum fune per auras

29 mittere, non aliter, quam cum molimine docto

30 subtilis tremulam deduxit aranea telam ;

31 jamm proprium decurrit opus, conspectaque longe

32 decipit, et filo dubium est tollatur an Euro.

33 Aut cum jam Batavae portum tetigere carinae,

34 Neptuni de gente aliquis, pernicius aura

35 fertur in antennas, rursusque relabitur iisdem

36 funibus, et vento citius consistit in imo.

37 Saepius incertos edebas corpore motus.

38 Quales silvigenae Nyseia numina Fauni,

39 aut exsultantes Satyri, cum corniger Evan

40 signa movet, servetque aeris tinnitibus aether,

41 et Naxos saltata Deo. Componere gestus,

42 et formare modos, agitataque flectere membra

43 gnarus, et ingratas saliendo avertere curas.

44 Talibus illecebris si qua est aut gratia doctis

45 vatibus, et magnos Phoebeia munera possunt

46 exorare Deos, non tu, dulcissime rerum,

47 Taenaron, et maesti spectabis limen Averni.

48 Nec te Cerberei, metuentem incognita quaeque,

49 terrebunt sonitus, ternaeque in gutture linguae.

50 Non patrem Pelopis, quamquam tibi mensa placebat,

51 aspicies epulas semper sperare paratas.

52 Non prolem Danai, tantum pietatis amator,

53 aspicies fundo periturae incumbere lymphae.

54 Non Ixionios, imitari cetera doctus,

55 spectator repetes, totiesque imitaberis orbes.

56 Sed mites animas, devotaque pectora quondam

57 artibus ingenuis, nostrisque ante omnia Musis,

58 inter odoratos nemorum gelidosque recessus,

59 et liquidos fontes, aeternaque munera veris,

60 et semper virides Musarum praemia lauros,

61 lusibus, et vario rerum oblectamine falles.

62 Cedet Aretullae volucris Stellaeque columba,

63 quaeque senis Teii tenues mandata per auras

64 detulit, et blandos domini transvexit amores.

65 Discedet toto festivus gramine passer,

66 cui quondam teneros morienti Cynthia vultus,

67 luctibus, et pulchros lacrimis corrupit ocellos.

68 Cedet et Eois Nasoni missus ab oris

69 psittacus, humanas edoctus tollere voces.

70 Quamquam illi exsequias volucrum longissimus ordo

71 iverit, et ruptis nudarit pectora pennis.

72 Et quem funesto vixisset Papinius ore,

73 pro Meliore suo gemuit, lenisque Secundus

74 inseruit nullo perituris tempore chartis.

75 Cedet et ipse tuus, quamquam facundior illis,

76 tot lingua mentitur aves, tot murmura voce

77 Scriveri mutare solet, quot maximus aer

78 educat, aut totis errant animalia terris.

79 Haud aliter quondam sinuosi in gurgite ponti

80 Carpathius juvenis, rerum cui nota potestas,

81 et caecas reserare Deum per carmina sortes,

82 fit fera, sit volucris, variamque abjectus in alvum,

83 sibilat, aut verso mugitus intonat ore,

84 aut responsuras latratu percutit auras.

85 Vix quoque se, quamvis meliori sede recepta,

86 se ferret tibi Maera parem, quamquam aurea notis

87 addita sideribus, priscum fateatur amorem.

88 Et quae fallentem reditus agnovit Ulyssem.

89 Issaque discedes, victuris lusibus Issa

90 vatis nota tui, quamquam omnibus Issa puellis

91 blandior, et cinctis lascivior una columbis ;

92 et numquam gutta positos decepit amictus

93 stertentis domini, colloque incumbere jussa.

94 Persensit gemitus, et notae gaudia mentis.

95 Nec queror exstinctum (quis enim crudelia Divum

96 vertere jura potest immotaque fata sororum ?)

97 Si nati morimur, si nec Sarpedona quondam

98 Jupiter eripuit, tenebrasque inflexit Averni,

99 totque Deum nati Phrygio cecidere sub hoste :

100 ereptum Fortuna queror. Sol pronus in undas

101 Hesperias, toto gaudentem corpore vidit,

102 intentumque epulis positis, epulisque remotis,

103 et vix subducta choreas deducere mensa.

104 Idem mane novo defunctum lumine corpus

105 vidit, et indigno lacrimas in funere nostras.

106 Tum quoque, cum Clotho vacuam Lachesisque teneret

107 jam fato cessante colum, saevasque negaret

108 haec atque illa manus, media plus morte natantes

109 attollens oculos, dominum suspexit amice,

110 bisque "vale" dixit, blandoque bis edidit ore

111 murmura, quae surdas poterant perrumpere cautes,

112 et leti dominas, et fis inamabilis Orci.

113 Tu quoque (sic visum Superis, rigidoque superbae

114 stant adamante fores, nec votum janitor ullum

115 crudus et indomitus, Stygias transmittit ad undas,)

116 extremum extremumque vale, tellusque jacenti

117 sit lenis capiti, nec dura coerceat umbram.

118 Quod superest, si non Pario tua marmore surgit,

119 et domini sublimis humus testatur amorem,

120 in titulo vives, chartaque exstabit in illa,

121 marmora quod vincat. Nec te tua nesciet aetas,

122 nec te posteritas aevo vixisse priorum.

PROPEMPTICON IN ABITUM FREDERICI SANDII,

CUM MAXIMAM IN PATRIA DIGNITATEM CONSECUTUS,

TITULI CAUSA GALLIAM PETERET.

S2_09 v.1 Si quid adhuc, Divi, superato restat ab hoste

2 quod ponto liceat, nec jam consumpsimus omne

3 pro patria votum, cum publica sacra diesque

4 fecimus, et victos pelagus donavit Iberos

5 matribus, et timidis pro libertate puellis ;

6 hoc uno probet esse aliquem, cui cura Batavi

7 nominis est, nostras qui sustinet aequore terras.

8 Plus uno ratis ista vehit. Tot vota locorum

9 et totam dubiis patriam commisimus auris,

10 et quicquid praestare Deis vel publicus horror,

11 vel suadet communis amor. Sic Thesea quondam

12 litore cedentem trepidae vidistis Athenae,

13 nec tantum nato genitor timuisse putatur,

14 quam regi gens tota suo. Te non minor annis

15 exspectat genitor, nec tam felicior illo

16 quam nati par laude sui : non utilis armis,

17 sed pacis tranquillus honor ; cui nescia rerum

18 tempora securas iverunt prima per artes,

19 donec compositos evexit purpura mores,

20 et patriam praeferre sibi, jussasque secures

21 tandem Socraticis decuit praeponere chartis.

22 Sat felix nimiumque, suo si languida fato

23 lumina, supremo nati saturasset amore,

24 et reducis laetos lassasset in oscula vultus,

25 jam finem visura suum suprema senectus.

26 Sospite sed quidquid patria rebusque luendum est,

27 sit totum Fortuna tuum, dum major ab illo

28 surgat, et antiquis patriae succedat habenis.

29 Hoc totum, Neptune, tuis speremus ab undis,

30 et fas sit debere tibi ; si nulla petuntur

31 vellera, nec primis venti pelagique periclis

32 auratam mercamur ovem, sed debita laudi

33 praemia, sed magnae seros virtutis honores,

34 solamenque Astraea tuum, quae saecula nostra

35 et desolatas cum linqueret aethere terras,

36 munera rara quidem sed non indebita, genti

37 concessit superesse suae, quae fascibus aequis

38 et sic mansuras frenaret legibus urbes,

39 invidiam factura Deis, cum pilea sanctae

40 libertatis apex, et magni censor honoris

41 annulus, et sacrum digitis inducitur aurum.

42 Sed pars magna suo titulum praemittit honori,

43 et nudum modo nomen amat : te prima sedentem

44 inter honoratos accepit curia patres ;

45 principiumque tibi quo non majora supersunt,

46 voti finis erat. Praecessit purpura nomen

47 quod legum consultus habet. Cum prima petuntur,

48 jam suprema tenes. Felix Aurelia tanti

49 muneris, expensi felix. Quem solvis honorem,

50 accipis, et tanto plus est petiisse quod optat,

51 quam donasse tibi. Per dura pericula ponti,

52 per dubios fluctus, et caecas cautibus undas,

53 invenies, quod quisque dabit. Quid patria nostra

54 aut tantum Batavi de te meruere Penates,

55 quos fugis ? An tanti est alienas visere terras,

56 ne pontum metuas ? Ithacive exempla secuto

57 pars laudum est errare tibi, magnusque locorum

58 spectator venies ? Abeas quocumque libebit,

59 vel Libycos aestus, finesque binominis ultra

60 fluminis, aut nondum positi discrimina mundi ;

61 vel quicquid vagus Alcides, vel cornifer Evan,

62 praemisit Superis longarum errore viarum.

63 Jam nusquam privatus eris, fortuna sequetur

64 lugentis patriae. Feriant hanc aequora puppim,

65 nutabunt patriae diverso litore sedes ;

66 naufragiumque hoc gentis erit. Dolor ibit in omnes,

67 et populi sors tota tua est. Non fluctibus umquam

68 nec tantum Boreae licuit peccare Notoque,

69 nil tantum commisit hiems. Non maesta Calypso

70 cum festinantem lacrimans dimisit Ulyssem,

71 vittaque jactatum gelida suscepit in alga.

72 Nec cum Cecropidae mediis errastis in undis

73 in pontoque urbs tota fuit, populusque relictis

74 moenibus, ingentes pelago commisit Athenas.

75 Nec tantum Phrygios cum terruit unda penates,

76 mox Divos, Romane, tuos. Pendemus ab aura,

77 et levibus ventis, facieque undaeque polique,

78 quos patriae conjunxit amor. Sin prospera cursus

79 servent fata suos, et nostro litore sistat

80 quae puppim tulit aura tuam ; gaudebimus una,

81 et communis erit quae te fortuna reducet.

82 Accurrent trepidae populi pars una sorores,

83 et vicina domus, cognataque turba tuorum,

84 et si quae superis suspendit forsitan olim

85 pro te vota Deis, nondum confessa calores

86 Virgo casta suos. Vel si quae nescia vultus

87 accurret visura tuos, immixtaque turbae

88 hauriet occulto vivaces pectore curas,

89 indulgens miseranda sibi. Sic Pelea quondam

90 viderat in coetu juvenum pulcherrima Tethys

91 finibus Aemathiis redeuntem aut Cecropis urbe,

92 cum primas aleret curas, dubiisque caleret

93 ignibus, et magnum sic jam sponderet Achillem,

94 atque aliqua e matrum turba, cui filia longas

95 unica servat opes, et limine surgit avito,

96 fallaces metitur aves, atque omnia de te

97 sperat, et incertis generum fore credit ab astris,

98 aut levibus parrhis, aut oscinis omine corvi.

99 Quicquid erit, seu morbus amor, seu caeca voluptas,

100 seu Superum lex est, et inevitabile fatum,

101 ne tibi sit tanti steriles deducere lunas,

102 et male fecundos consumere molliter annos ;

103 ut numquam pater esse velis. Satis approbat unus

104 connubium, qui te talem prius edidit orbi ;

105 et nati virtute sui magis inclita mater,

106 quam si casta suos duxisset conjugis expers

107 sed sine prole dies. Aliquid debetur amori ;

108 et vitae pars una perit. Somnusque jocique

109 et mentis dominae rapiunt sine fraude puellae,

110 quod permittit opus. Quisquis sibi vindicat illud

111 quod superest, sat laudis habet. Cum cuncta dedisti

112 poscenti patriae, patriae quoque poscitur haeres,

113 qui post fata tuis quod desit suppleat annis.
SYLVARUM LIBER III.
QUI FUNERA COMPLECTITUR.
MANES SCALIGERI. APOTHEOSIS

S3_01 v.1 Est via, quae primum caelo manifesta sereno

2 pandit iter magnis virtutibus. Omnis in orbem

3 ardet, et errantes per caelum colligit ignes.

4 Stant flammae ingentes stellarum, et purior aether

5 illustres animas, postquam atro e carcere ventum est

6 accipit, et pulchro venientes lumine cingit.

7 Illic Aeacides, illic post tristia monstra

8 libratasque domos caeli, quas maximus Atlas

9 sustinet, et summo nutantes vertice fulcit,

10 constitit Alcides, saevaeque oblita novercae

11 pectora, sideribus mediisque immiscuit astris.

12 Ante alios longe heroas longeque refulgent

13 Benaci proceres, quos non incognita virtus

14 extulit, et durae rursus pressere ruinae,

15 fortunaeque vices et inexpugnabile fatum.

16 Sub pedibus fracti fasces, curvaeque secures,

17 sceptraque nunc inversa jacent, sacrique tiarae,

18 solamen regni veteris totidemque dolores.

19 Nec non et regum exuviae, perfossaque centum

20 arma locis, clypeique immania vulnera passi,

21 loricaeque hosti detractae in limine pendent.

22 In medio, quondam pulchro percussus amore,

23 naturae incumbit gremio sacrisque lacertis

24 Caesar, et insueti spectat miracula mundi,

25 purpuream indutus chlamydem, quam divite gemma

26 ipsa parens rerum multoque illuserat auro.

27 Illic principia et nascentis semina mundi

28 aspiceres ferri passim, passimque vagari,

29 paulatimque alias aliasque assumere formas.

30 Nec non et variis animalia quaeque figuris

31 caelo efferre caput, durosque assurgere in armos

32 corpora taurorum, natosque ad tristia bella

33 fervere cornipedes, supensaque volvere crura,

34 et librare pedum alterno vestigia passu.

35 Illic et volucres scindentes aera pennis,

36 et totam Oceani vasto cum gurgite gentem,

37 fecerat alma Deum genitrix. Ille abdita rerum,

38 et genera et formas, primasque ab origine causas

39 illis luminibus lustrat, quibus omnia quondam

40 eruit, et seros vetuit nescire nepotes,

41 quae caelum irradient flammae, quis sidera pascat

42 spiritus, et terram mediis infixerit undis.

43 Infra orbem geminum Nereique undantia regna

44 insanumque videt Borean, caeloque minantes

45 Aeolios fratres, cogentesque aera nubes,

46 et pluvios rores, et gratos frugibus imbres.

47 Ipsa immota manet nullis obnoxia ventis

48 heroum sedes, et laeto involvitur igni.

49 Illuc Juliaden rerum pulcherrima Virtus

50 duxit, et in tuta pressum statione recepit

1   2   3   4   5   6   7


База данных защищена авторским правом ©shkola.of.by 2016
звярнуцца да адміністрацыі

    Галоўная старонка