Sylvarum liber I. Propempticon iani rutgersii, regii in suecia consiliarii




старонка3/7
Дата канвертавання15.04.2016
Памер0.72 Mb.
1   2   3   4   5   6   7

23 cum face, cum jaculis, venientem litoris aestum

24 aut fugit, aut sequitur fugientem ; instatque vicissim

25 fluctibus, et motis instantes effugit alis.

26 Saepe illum delectat ager, sed saepius errat

27 urbibus in mediis, mediis plerumque vagatur

28 urbibus, et castos animis inspirat amores.

29 Plus numquam quod ludat habet. Par gratia morum,

30 et formae divinus honos simplexque venustas

31 sponte sua mites ridentibus inserit ignes.

32 Nec laedi non gaudet amans, nec cedere curae

33 abnuit, et nutrit festivum pectoris aestum,

34 applauditque sibi ; dum pulchri indagine vultus

35 cingitur, et nullos metuit nisi captus amores.

36 Saepe etiam veniens aliquis de gente Batava

37 integer, et blandum fato delatus in orbem,

38 saucius egreditur ; vectusque per aequora, saepe

39 respicit exstantes ardenti pectore turres.

40 Majus adhuc restabat opus, quo vertere cestum

41 et vires Cytherea suas, quo spicula cuncta

42 optaret lascivus Amor, dignissimus ore

43 quolibet, et quovis juvenis dignissimus aevo.

44 Saepe illum facili tentarat vulnere Cypris,

45 saepe illum graviore manu Cythereius ales,

46 cum terris aliis aliisque insisteret oris,

47 oblitus patriae. Frustra tamen aspicit omnes,

48 frustra aliquas non durus amat (sic fata jubebant).

49 Occupat ignarum Berchemia ; primus in illa

50 sistitur infelix, centumque ulciscitur una,

51 sanguinis antiqui Berchemia ; dives avorum,

52 et laus ipsa suis. Sed quantum Cynthia Phoebo

53 cedit, et exstinguit formosos Cynthia vultus

54 stellarum, cum tota nitet, tantum eminet inter

55 virgineas pudor et divina modestia dotes.

56 Illis luminibus Venetae cessere puellae,

57 et dat Roma manus. Illis componitur orbis,

58 et pariter cedit. Veneris victoria quanta est,

59 aut quantum est vicisse duas sub judice, qualem

60 antra nemusque darent ; qualem procul urbe remotum

61 obtulit in solis eductum saltibus Ida !

62 Plus tibi concessum est, Berchemia : vincis ubique,

63 quamvis in patria, quamvis Nereidas inter ;

64 illo judicio cunctis praelata puellis,

65 quo lustravit humum, quo pulchras mille puellas

66 vidit, et insignes alio sub sidere formas.

67 Et vinci patiare tamen. Nec cede neganti

68 magne animi juvenis. Si quid communia vatum

69 pro te vota valent, quos tu miseratus amantes

70 immitem dominae suevisti frangere mentem

71 mollibus officiis et blandae flumine linguae ;

72 tandem victor eris. Pro te Parnassia rupes,

73 et Musae faciles et non crudelis Apollo

74 incipiet facunda loqui ; tecum ibimus omnes,

75 omnes perpetuis evincti tempora lauris,

76 Musarum quos tangit amor, quos respicit auctor

77 carminis. Et supplex formosam affabimur agmen.

78 Me miserum, cur dura manes, tantumque recusas

79 quantum optare soles ? Cur nec suspiria, nec te

80 humentes tangunt lacrimae, nec verba precantis ?

81 Saxea, si nescis, non ille immitis et asper,

82 sed flecti facilis, pronusque audire querelas

83 et luctus miseros, lamentaque tristia vatum.

84 Nec meruit sordere tibi. Si gloria census

85 quaeritur, aut urnae non aspernanda potestas ;

86 ostendunt tibi fata virum, nec dignior illo

87 quisquam nocte tua est. Sed prosit gratia morum,

88 sed prosit misero clementia. Qualis amanti

89 saepe fuit, talem meruit, non durus, amorem.

90 Ipse egomet, quamvis pelago divisus et undis,

91 sensi animum, miserande, tuum, luctusque notavi,

92 et tecum gemui, quamvis ignarus et absens.

93 Saepe etiam nullo stupuit mens nostra dolore ;

94 in te causa fuit. Pars nostri vixit in illa,

95 in qua tu dominam nescires flectere terra.

96 Nec non et Veneri, nec non et plurima nato

97 pro te vota tuli ; nec non et carmine duras

98 flectere tentavi, quo gaudent numina, mentes.

99 Vicimus, o Superi, laetas Hymenaeus ad aures

100 fertur, et optata victor statione recepit

101 gaudia, jam promissa sibi ; sed gaudia tantum

102 sunt promissa tamen. Quae jam vicina videntur,

103 percurruntque animum, defixaque sensibus haerent.

104 Jam tibi suscepit speratam Cynthia noctem

105 solvere, jam Phoebus quoties caput exerit undis

106 purpureum, quoties obducit gurgite vultum,

107 obligat optantem nil jam nisi basia mentem.

108 Jam tua labuntur tibi tempora, jam tibi grata est

109 lux, ut quaeque perit. Quaecumque elabitur hora

110 in lucro, miserande, tibi est. Jam fessus et aegro

111 proximus, insomnes exerces pectore curas.

112 Aut si quis miserum lentis sopor irrigat alis,

113 somnia cernuntur veras imitantia taedas.

114 Sic thalamis praeludit Hymen. Berchemia vultum

115 applicat absenti, rursusque elabitur ulnis.

116 Ah quoties illi niveis formosa lacertis

117 haeret in amplexu (quid enim non somnia possunt ?)

118 Basiaque indulget, forte et non basia tantum.

119 Sed virgo post illa manet. Quae restat ab illa

120 altera, tam castae non est abitura voluptas,

121 nec nimium metuenda tamen. Quod luditur illic,

122 fas et jura sinunt. Sic se Natura tuetur

123 vindex ipsa sui. Sic post immania saxa

124 et quae Deucalion non recta sparserat ossa,

125 humani generis melius revocatur origo.

EPITHALAMIUM IN NUPTIAS CORNELII NICOLAI, SENATORIS,

ET EXIMIAE VIRGINIS CORNELIAE PAULI.

S2_04 v.1 Stat procul extremum qua fulcit vertice caelum

2 tellurisque humeris curvatus consulit Atlas,

3 Fatorum formosa domus. Qua dicitur olim

4 Iapetionides terram formasse parentem

5 sanguinis, et nostros finxisse in pulvere vultus.

6 Stat matrona Venus, positisque in limine pennis

7 perpetuo mansurus Amor, vulgusque volantum

8 arcet, et infidos foribus propellit Amores.

9 Ante alias, Spes lenta sedet, vultuque sereno

10 ridet, et instantes a tergo respicit annos.

11 Ipse puer totum, quacumque it, spargit in orbem

12 gaudia cum lacrimis et mixtas nectare curas,

13 et non insolitos, juvenum solacia, luctus,

14 ipse manu, vitae placidas molitur habenas,

15 fataque disponit ; nec tristia vulnera semper,

16 sed diversa movet. Paret, dominumque fatetur

17 Atropos, et jussae peragunt sua fila sorores.

18 Quaeque jubet, sequitur triplicis concordia fusi ;

19 nec simile est quod crescit opus. Pars stamina lenta

20 tardaque, pars faciles meruit laetosque labores.

21 Exitus in dubio est. Rapiunt sua vellera quemque

22 fatalesque oculi, nec durae gloria formae.

23 Te quoque (nam memini) crudeles volvere curas

24 septima jam spectat, laesoque elabitur aestas.

25 Vix tanti Priamus lustrisque obsessa duobus

26 olim Troja fuit. Quamquam tot pignora divum,

27 et vix cessurum superis lassaret Achillem.

28 Quamquam hic nec ferro, nec saevis cominus armis

29 res geritur. Non tela volant, non plurimus aeris

30 impetus obsessas ballistave concutit arces.

31 Sed multo gemitu, sed, queis concedere saxa

32 quamvis dura queant precibus, maestisque querelis,

33 dulcia festivae pulsantur moenia Divae.

34 Pro foribus stant castra viri ; quas nocte serena

35 obsidet, ac clausos spectat sua vulnera postes,

36 quos frustra lacrimis soloque oppugnat amore.

37 Tum quotiens Phoebes nocturnos aspicit ignes,

38 felicem toties, facilis cui contigit ardor,

39 Endymiona vocat. Lepido quem victa furore

40 detinuit, lentoque irrorans membra sopore

41 condidit, et blandis vix jam dimittit ab ulnis.

42 Non sic Sicanias accendunt sulfura cautes,

43 Aetnaque tota calet ; quoties fuligine nubes

44 fertur in oppositas, proprioque absumitur igne,

45 et semper pars una perit. Nec talis ut olim,

46 admittitque manum. Nec qualis inertia vulgi

47 fervor, et ignavae percurrunt pectora curae,

48 detinet attonitum, nec festinata libido,

49 sed divina rapit constantes gratia sensus,

50 et prius est sanctusque calor. Sic Pyramus olim

51 arsit, et exarsit juvenem Babylonia virgo.

52 Nec magis illorum tenuit concordia mentem,

53 sed magis hos disjunxit amor. Quantusque Batavos

54 dividit et Valachros Nereus secat aequore fines,

55 saepius infaustum pelago discrevit amantem.

56 Mens vicina manet. Totque obsistentibus undis,

57 sponte sua pulchram dominae defertur in urbem ;

58 nec Flissinga tenet pariter cum corpore votum,

59 quamvis grata satis, quamvis hic aera primum

60 hauserit, et primos vitae libaverit usus,

61 et dulci imbuerit Musarum nectare mentem.

62 Haga tenet vinctum divina compede pectus,

63 Haga tenet vinctum, vinctum non deserit Haga,

64 Astraeae Venerisque domus. Quam plurima cingit

65 fagus, et hospitio lenique amplectitur umbra

66 ardores juvenum, pronasque in vulnera Nymphas.

67 Plus tamen ante oculos dominae versatur imago,

68 et tenet astrictos oculis Cornelia sensus,

69 in partesque rapit varias, perque aequora tanta

70 (quod genus hoc hominum ? Quaeve haec tam certa potestas ?)

71 urit, et assiduos absenti suscitat ignes.

72 Nec modus est, tristesque dies ducuntur et horae.

73 Nox tamen auget onus. Pariter tempusque locusque

74 admonet infelicem animum. Sopor exsulat omnis,

75 et fieri quod possit, adest. Sic carpitur absens

76 pectora, dum rursus patriam maestosque Penates

77 deserit, et rerum dominam delabitur Hagam.

78 Hic videt et metuit. Minus est praesentia formae

79 quam quod vellet amor. Nec tantum basia prosunt,

80 quantum sola nocent. Di talem avertite morbum

81 mentibus, aut nostros saltem miserare labores,

82 Aeneadum formosa parens. Si cedimus ultro,

83 et tua percussa testamur numina mente.

84 Si procul Ausonios inter gentesque tuorum

85 ipsaque quae vidit collapsae moenia Romae,

86 te coluit, nunc laesus amans, nec durus et excors

87 creditur accensas nimium torsisse puellas,

88 quas faciles, ut semper, habes. Priameius ex quo

89 debita praelatae tribuit tibi praemia formae,

90 pastor, et huc illinc Phrygii venere Penates.

91 Nunc facilis, nunc, Diva, veni. Si pectora curis

92 non queis ante calent, cum primos duceret annos

93 laesus, et incertos (quis enim non ?) pasceret ignes ?

94 Hic caelo plus debet amor. Sic omnia constant,

95 et vitae assiduus per te, Dea, volvitur ordo,

96 nec frustra Uranien docti dixere parentes.

97 Et jam Diva faves, patitur Cornelia vinci,

98 nec jam dissimulat quas nollet prodere curas,

99 succumbitque tibi, tandemque admittit amantem.

100 Ipsa Venus longos animi miserata dolores

101 tempora praecipitat, volvendaque sidera ducit

102 ocius, et nullam patitur requiescere noctem.

103 Ipsa manu fausta teneros componit amantes,

104 speratamque jubet toties procedere noctem.

105 Sol abit hinc, illinc Veneris qui praesidet aulae,

106 legatum quem mittit Amor, cum dulcia bella

107 nuntiat, et tristes miserorum ulciscitur ignes,

108 ocius exiliit, formosaque prodidit ora

109 Hesperus, et laetae praelusit sidere nocti.

110 Ille avidus rerum, cunctas effundit habenas,

111 collectumque diu vix jam dispensat amorem,

112 et septem, felix operum, obliviscitur annos.

IN NUPTIAS OTHONIS HEURNII IOHAN.F ET IOHANNAE A SWAENSWIJCK.

ADOLESCENTIS.

S2_05A v.1 Fabula narratur toto lepidissima caelo

2 ignorata diu terris, quam sancta vetustas,

3 quam rerum velata fides, quam mysticus horror

4 condidit, et nostrum melius servavit in aevum :

S2_05B v.1 Pulchro in gramine ludibundus olim,

2 multo nectare dum gravis vacatur,

3 alta constitit ebrius sub ulmo

4 humani generis faber Prometheus.

5 Illic dum titubansque caespitansque,

6 et multo Deus aestuans Lyaeo,

7 vinosos tamen excutit sopores,

8 mox tandem vigilans, suave monstrum,

9 monstrum condidit (o Dei !) venustum,

10 monstrum cui dedit igneos ocellos,

11 monstrum cui niveas dedit papillas,

12 pectus mobile, mobilemque vultum,

13 quod tum nomine cum careret omni,

14 ignotum populis deisque, visum est

15 puellam lepidis vocare Divis.

S2_05C v.1 At tibi mens, Heurni, patrias evolvere chartas

2 hactenus inconcussa fuit ; tibi fila sororum

3 fataque jus cessere suum ; superabilis herba

4 Atropos, ignaro pepigit tibi foedera Dite,

5 praesentes adhibere manus mortalibus agris,

6 et festinanti lucem diffindere morti.

7 Magne animi, magne herbarum, : nisi pectora morbus

8 nescio quis, gratus nimium nimiumque suavis,

9 flecteret, et coeptos, juvenum doctissime, cursus

10 sisteret. Ah medicos in te nil posse labores !

11 In te artes cecidere tuae ; primusne requiris

12 infelix quod semper habes ? Succine salubres

13 auctorem fugere suum ? Quem laesus adibis

14 quem gens omnis adit ? Primus tibi deficis ipse.

15 Quid Coi nunc sacra tui, miser, ah, miser ! Aut quid

16 Pergameus, totam varie diffusus in artem,

17 tot titulis distinctus, aget ? Vel quicquid in herbis

18 longaevus desudat Arabs, Arabisque nepotes,

19 Graiorumque sequens tarde monumenta, Quirini

20 gens, aevi secura sui. Submisit habenas

21 inclita disciplina suas, infraque puellam

22 ars est ipsa tuam : minor est quam femina virtus

23 quae medicam promittit opem, citraque Dionen

24 Hippocratis sunt jura tui. Non tollitur herbis,

25 dilectus sibi morbus, amor ; sed murmure dulci,

26 sed tenero strepitu, et lepido argutoque susurro.

27 Sed risuque jocisque, ubi blando foedere juncta

28 labra, verecundis concurrunt saepe labellis,

29 cum gelida nox undique humum circumdedit umbra.

30 Nam lepidum, nam gratum aliquid, blandumque videri

31 opposuit Natura viris, quo ducimur omnes,

32 sed sine vi, sed sponte sua. Centrumque puella est :

33 quaelibet huc tendit gravitas. Hanc circulus aevi,

34 hanc circum rotat orbis, et alti machina mundi.

35 Sive quis aurati percurrit lumina caeli,

36 post Helicen Ursamque et sidera cuncta, duobus

37 sideribus contentus abit : placidaeque puellae

38 luminibus geminis Hyadas postponit et Arcton,

39 Pleiadasque suas ; seu quis fulgentia Martis

40 arma gerit, laetus tenero concedit Amori ;

41 et fati sibi causa sui est, dominamque fatetur

42 qui dominum non novit Amor. Victorque virorum

43 totque ducum victor, teneris procumbit in ulnis.

S2_05D v.1 Nam gens illa cui nihil negatum est,

2 illa callida turba, turba nostrae

3 struens insidias severitati,

4 praedatrix gravitatis illa nostrae,

5 quae blandis oculis et ore pulchro,

6 quae vultu lepido et gradu venusto

7 armata, imminet incubatque nobis,

8 Non est ferrea, sed cupit videri.

S2_05E v.1 Ergo animi praedans juvenis, felicibus instans

2 auspiciis ordire virum, dulcisque juventae

3 desidiem facilem libertatemque, puellae

4 jam totam largire tuae. Nox pronuba, taedis

5 pronuba nox, sacrumque educens Hesperus agmen,

6 Hesperus auratae Veneris qui praesidet aulae,

7 emicuit, signumque dedit. Deducitur intro

8 virgineus pudor, et pavidae mens victa puellae,

9 non talis reditura suis : Tu, sponse, memento

10 paulatim majora sequi. Primum oscula blanda,

11 oscula, sed pressis leviter luctantia labris,

12 sed placida et sedata sororiaque, oscula casta,

13 qualia vel Marti genitrix vel Delia Phoebo

14 vix ausit debere suo. Mox altera rursus,

15 altera mox rursus, mox altera et altera rursus,

16 et post plurima plura, et post creberrima, multa !

17 Halitibusque per os errantibus, inque susurros

18 linguis compositis linguis leviter commissis.

19 Deliciis sic sponte suis gradibusque beatus

20 ad metam procedat amor, dum poscere discat

21 quicquid nunc invita petit, dum victa pudorem

22 militia facili, lepide consuescat amari.

S2_05F v.1 Nunc, pulcherrima ter venustaque, audi,

2 virgo lactea, virgo blanda, virgo

3 (nam tecum mihi res erit parumper)

4 nunc solatiolum tuae parentis,

5 cras solaciolum tui mariti,

6 cave basia quae vocant mariti,

7 cave basia quae petunt mariti,

8 neges ferrea, vel timenda credas.

9 Haec vocis lepidaeque languidaeque

10 haec linguae tremulaeque garrulaeque

11 argutatio, velitatioque,

12 sunt praeludia : quae suave pectus

13 leni leniter imbuent calore.

14 Illam deliciaeque ineptiaeque,

15 et quae nescio protinus sequentur,

16 quae frustra tenerae pavent puellae.

17 Tu felix thalamum pete, et supremum

18 castis divide basium puellis,

19 queis par nox similisque restat hora.

20 Ille, fervidus ille, pectus alto

21 dudum vulnere tactus, obserata

22 tundet limina ; quaeque agenda restant

23 docebit pavidamque pallidamque,

24 et frustra omnia saeva suspicantem.

25 Salve, candida, ter venusta, salve,

26 salve, lactea, ter beata, salve,

27 salve, dum licet ultimumque virgo :

28 cras matri similis tuae redibis.

PANEGYRICUS IN CHRONICON EUSEBIANUM*, SIVE TEMPORUM THESAURUM,

A IOSEPHO SCALIGERO EDITUM. (Eusèbe de Césarée, 265-339)

S2_06 v.1 Benaci proceres, quos virtus addidit astris,

2 ejecere suis crudelia numina regnis,

3 nec patiens res tanta sui, si tempora recte

4 ponimus, et longos saeclorum evolvimus orbes,

5 ex quo Romulides Hunnorum terror Alanus,

6 Veronamque suam pariter, terramque suorum

7 fixit, et hostilem Venetos deduxit in urbem

8 exitio majore sui ; nihil arma nec enses,

9 nec tantum trabeae nec longi insignia regni

10 quam Fortuna potest. Quae de victoribus una

11 ludit, et ereptis melius vestitur opimis.

12 Primus ab invictis toties cum certa tulisset

13 hostibus, et fausto congressus proelia Marte

14 Caesar in adversam direxit pectora sortem

15 et regnum Fortuna tuum, totamque parentum

16 eripuit seriem poscentibus omnia fatis.

17 Seu quia naturae spatium transgressus, et aevo

18 aemulus, angusto subduxit pectora mundo ;

19 seu nati virtute sui, qui saecula terris

20 reddit, et antiquum restaurat gentibus aevum,

21 antiqui vindexque sui. Scit Graia vetustas,

22 Jupiter aeterno postquam successit olympo,

23 et terrae profugum Saturnus reddidit aurum,

24 ex illo Libyas vicinaque Syrtibus arva,

25 et si quis dubias Nili sibi vindicat undas,

26 nondum certus adhuc, aut qua manifestus arenas

27 colligit, et raros excusat fluctibus imbres ;

28 quaesivisse Deum, veteres quaesistis Athenae,

29 oraque subjecto leviter distracta Peloro,

30 Ausoniis exculta viris, quae prisca remisit

31 nomina, cum Latiis latuit quaesitus in oris.

32 Quamvis fatidicae toties cecinere Sibylla,

33 et sacro jacuit toties totiesque sub antro

34 Egeriae conjux ; quamvis cum consule Roma

35 viveret, et certum trabeis inscriberet annum.

36 Quamvis grata suis ventura nepotibus olim

37 Eusebii donasset opus, qui saecula cuncta

38 conderet, et totum servaret gentibus orbem,

39 quas distinguit humus, quas omnis dividit aetas,

40 ignorata sibi. Nam quamvis saepe vetustas

41 expugnanda fuit, quamvis tot vulnera membris

42 duxerit infelix, quoties Theseius heros

43 pars non una sui, medio quaerendus in agro,

44 et rursum jungendus erat, cum fraude novercae

45 occidit, impulsu volucrum distractus equorum,

46 aut Amphioniis notissima fabula Thebis

47 infelix juvenis, materni praeda furoris ;

48 plus tamen est, quem non populi videre nec urbes

49 invenisse Deum, totque annum saecula retro

50 reddere sepositum, totoque arcessere caelo.

51 Stat Meroe, longis qua circumfunditur undis,

52 accusata tibi, caeloque intenta Canopus,

53 et frustra resono gavisae Memnone Thebae.

54 Stat Mithrae gens sacra suo, queriturque, nec aris

55 nec tot cornipedum caesis reperisse sub extis

56 depositum, Sol magne, tuum. Stat Graecia mater,

57 temporaque Alpheus Pisaea vinctus oliva,

58 victoresque suos et praemia longa suorum

59 confessus debere tibi, quos caeca vetustas

60 abstulerat tenebris, totoque exemerat aevo.

61 Quamvis vana suis indixit tempora fastis,

62 mendax saepe sibi. Quamvis annosque diesque

63 Jupiter Eleae decepit pulvere pugnae.

64 Quae nox, o superi, caecaeve ignavia mentis,

65 hactenus obsessos hominum caligine sensus

66 involvit, totumque genus ? Tot saecla virorum

67 illustresque animas ? Cur numquam Delphica rupes,

68 aut volucres Dodona tuae, Clariique vetustas

69 numinis, Ismeni vel qui bacchatur ad undas

70 responso juvere suo ? Xanthique beatae

71 explorata fides, siccaeque habitator arenae

72 et frustra genitor Pellaeo creditus Ammon ?

73 Cur non ambiguas miserunt numina fortes,

74 tantaque tam longis jacuit depressa tenebris

75 relligio ? Nostro, superi cur redditis aevo

76 quod mundus nescivit adhuc ? Cur saecula cuncta

77 jam tenebris damnata suis, conceditis uni,

78 quo nullus virtutis honos, quo tempora desunt

79 artibus, et solum faciunt nil scire beatum ?

80 Seu te Triptolemi, seu te Gangetica vexit

81 bellua, seu totum Cybele circumtulit orbem,

82 seu quo Bellerophon sapientes prodidit undas

83 nixus humo ; Phoebusque suas tibi flectere soli

84 quas male frenarat Phaeton concessit habenas,

85 Endymioneae seu te dementia Lunae

86 cepit, et occulto sopitum condidit antro ;

87 haeremus taciti. Virtutis maxima nostrae

88 laus angusta tibi est. Stupor est quo magna coluntur

89 numina. Sic taedas cum mystica jactat Eleusis,

90 haeret in ambiguo populi pars una videntis,

91 cunctaque miratur. Juvat ignorantia veri,

92 et satis est horrere Deum, pietasque pavore

93 crescit, et ignaris majestas mentibus haeret.

94 Aut ubi quaesitum toties totiesque repertum

95 liniger instanti populo demonstrat Osirin,

96 conditaque insani deducunt orgia mystae ;

97 plebs credit quod nescit adhuc : stupet inscia turba,

98 et pietas caecos animis instillat honores.

99 Quae tibi nam nostrae persolvant praemia Mulae ?

100 Quae merces sat magna tibi est ? Quae carmina curis

101 non indigna tuis ? Aliis diuturna petuntur

102 nomina, venturos inter mansura nepotes,

103 et longaevus honos. Quicquid tibi reddere possit,

104 a te tempus habet. Tua mundus saecula currit,

105 a te principium venientis ducimus aevi :

106 proles vera Deum. Quicquid mortale tenemus

107 eripuit natura tibi. Non munus Iacchi,

1   2   3   4   5   6   7


База данных защищена авторским правом ©shkola.of.by 2016
звярнуцца да адміністрацыі

    Галоўная старонка