Sylvarum liber I. Propempticon iani rutgersii, regii in suecia consiliarii




старонка2/7
Дата канвертавання15.04.2016
Памер0.72 Mb.
1   2   3   4   5   6   7

145 aetati agundae non inutilem autumat ;

146 et jus fateri est. Ni Trebatius gravis,

147 consultus aequi, juris antiqui sciens,

148 dissentientes oggeris sententias.

149 Haec et tepentis suscitabulum foci,

150 dapisque blandae praebitrix est et meri,

151 columna vitae, dulce fulcimen domus.

152 Hoc institores et propolarum manus

153 et gens inepta sarcinatores viri,

154 copaeque avarae, maxumae vatum cruces,

155 negant negare ; queis, venustis versibus

156 ineruditam numquam adiveris manum.

157 Non si trecentis quotquot occidunt dies

158 puris iambis aut trochaeorum pede,

159 amice, places lacrimare nescias

160 inelegantes inverecundas aves.

161 Sic ante doctas excubant semper fores,

162 redire certae, dum Moneta fulserit

163 regina rerum, maxumi proles Jovis,

164 ne forte Divam despuas eimodi.

165 Non ut severus Euclionis in modum,

166 vivas sepulti pertinax nomismatis,

167 sed laetus usu, nec molestus promere.

168 Nunc intueri nec pudor nec fas negat,

169 si quid venustum, si quid inclutum veget,

170 genasque et ora virginesque pupulas

171 coram arbitrari, verbaque elegantia

172 et aestimare si quid in sinu latet ;

173 sententiamque ferre de tot voltibus,

174 quot Cypris usquam Cypridisque por videt,

175 pedemque figere in puellarum choris

176 festivitatis non peregrinae virum.

177 Haec esse quidni suspicer nectar tibi,

178 et lac, et omni dulcius papavere ?

179 Si nec leaena nec tibi mammam dedit

180 Hyrcana tigris, nec ferocientibus

181 Septentrionis intonata filiis

182 immitis unda pectus eduxit tuum.

183 Sed blanda mater, et Camenarum chorus,

184 festivitatis lene momen insitae

185 et dulce flabrum. Cynthius tristes negat

186 amare posse, nec favet maerentibus.

187 Liber severos semovet thyrso viros,

188 aptus choreis et suavibus jocis.

189 Putumque nectar lacrimantibus dedit,

190 fugare curas. Hoc trucidat vim mali,

191 internecatque si quid in venis latet,

192 solvitque habenas et guberna pectoris,

193 cum lene serpit et cerebri fit potens.

194 Tum mens vagatur, et Jovis tentat domum,

195 vehitque nubes inter, et vitat solum.

196 Tum spes amica gliscit. Alma Veritas

197 tinnire docta quicquid in solum venit,

198 fidesque regnat. Cornua assumit miser,

199 abitque turpis in dierectum dolor.

200 Haec inter arma blanda Liberi patris

201 humens subinde lingua suaviter seret,

202 arguta leni rore pellacis Dei,

203 quem sensit Indus, et minata vim polo

204 terrae juventus, Rhoecus et torvus Mimas.

205 Ipsasque voces irrigabimus mero,

206 umbramque guttis : quae sub ingenti specu

207 magnae parentis sicca temeti jacet.

208 Vovebimusque, terra tam levis premat

209 caput beatum, quam sibi vixit gravis ;

210 dum dulce caeli lumen hausit et diem

211 compos doloris usque et aegrimoniae.


SYLVARUM LIBER II.

EPITHALAMIUM IN NUPTIAS HUGONIS GROTII VIRI SUMMI,

ET LECTISSIMAE MARIAE REIGERSBERGIAE.

S2_01 v.1 Viderat armorum vacuas incedere gentes,

2 et Batavas cessare manus, complexaque Martem

3 Cypris, et aeternos aspirans vultibus ignes,

4 hactenus his, inquit, satis est confidere telis ;

5 quod superest, concede meis. Gens omnis Amorum

6 risit, et auratas manibus strinxere sagittas.

7 Cetera gestat humus, medio Cytherea resedit

8 gramine. Formosus socios Hymenaeus Amores

9 claudit, et exstinctos paulatim suscitat ignes,

10 auspicium solemne sui. Nemus arbore multa

11 surgit, et Haganam gremio complectitur urbem.

12 Illic sollicitos deponit Curia vultus,

13 et tristes lacrimas et noxia verba reorum

14 abripit, et lenes Zephyrus diffundit in auras.

15 Venerat huc blandis Mariae complexibus haerens

16 innocuus Vates. Illam trans aequora ponti

17 Nereidumque domos patriaeque e litore terrae

18 vexerat, aspirans faciles Cythereia ventos,

19 in Batavos ; huc fata vocant, huc vellera ducunt

20 quae triplices nevere manus. Aspexit euntem

21 pulcher, et e Divum numero praestantior omni,

22 nec vulgo metuendus Amor. Bisque omnia tela,

23 bis pharetrae concussit onus, bis singula lustrat,

24 et patrias percurrit opes. Pars ferrea tota est,

25 et non dissimilem ferro promittit amorem.

26 Hinc gemitus tristisque dolor, lacrimaeque sequuntur

27 semper, et ad surdos dominae convicia postes.

28 Sunt et odoratis Libani quae caedere silvis

29 festivus consuevit Amor. Pars ultima tantum

30 cuspide munitur ; sed quae, si dicere verum

31 vatibus, et lusus fas est novisse deorum,

32 crinali non major acu, tamen ossibus ipsis

33 haeret, et attonitam percurrit, vulnere mentem.

34 Praeterit has omnes, nec enim tum cura, sagittas,

35 aut opus esse videt. Geminasque educit ab alto

36 humentes vatum lacrimis. Has Thracius Orpheus

37 senserat, incumbens deserto languidus Haemo,

38 et non oblitos fato transmisit amores.

39 Senserat has casto juvenis quem perculit igne

40 asteris ; et si quem taedis felicibus ussit,

41 aut fama donavit Amor. Pars humida multo est

42 ambrosiae succo, semperque virentibus herbis,

43 quas Cyrrhae producit apex. Pars triste venenum

44 et non innocui praetendit spicula ferri.

45 Arripit extemplo quae visa est pulchrior harum,

46 eque oculis acres accendit mollibus ignes

47 ridentis Mariae : volucremque hoc igne sagittam

48 imbuit, et totos juveni demittit in artus.

49 Pertentatque animi latebras. Ille inscius ora,

50 et risus faciles, nec duram in virgine formam,

51 diligit, incipiens, et adhuc securus amorum ;

52 nollet abesse tamen. Batavis discedere certa est

53 finibus, et rursus patrias defertur in oras.

54 Aspicit absentem, totusque in imagine formae

55 vertitur, et ventos animo metitur et undas.

56 Paulatim gemitus, paulatim vota sequuntur,

57 et quicquid plebs laesa solet. Mox carmina manant,

58 et doctae lachrimae : lacrimae de vulnere manant,

59 victurusque dolor. Sic quondam Cous et Umber,

60 et si quem Veneri laesum dilexit Apollo,

61 quisque suas seros lacrimas dimisit in annos.

62 Ergo omnes Mariae complentur nomine cerae,

63 felicem tabulae Mariam chartaeque loquuntur.

64 Coeperat infelix majores volvere curas,

65 et Tragicos tentare modos : ter pulpita Cypris

66 fregit, et audaces fluxerunt crinibus hydri,

67 delapsisque hederis frontem mitissima myrtus

68 circuit, et Paphiae velarunt tempora vittae.

69 Ah, quoties maestos ad laeta negotia vultus

70 transtulit, et caecos celando prodidit ignes,

71 ardoresque suos turbataque civibus ora,

72 et gestus quos suasit Amor ! Jam displicet illi

73 si quae visa fuit reliquis praestantior olim,

74 et formae subeunt fastidia. Vota relinquunt

75 finitimas urbes, patriaeque excedit imago

76 sensibus attonitis. Pelago mens errat, et undae

77 fluctibus abripitur, propriosque in pectore versat.

78 Quid faciat ? Duris abiturum curia nodis

79 detinet, et vinclis mentem gravioribus urget ;

80 plus dominae promittit humus. Sic Sestus Abydum

81 traxit, et una duos facies conjunxit amantes,

82 quos crudelis hiems, quos saevum discidit aequor.

83 Littera quae tristes domini denuntiet aestus

84 mittitur, et docto pinguntur carmine curae,

85 spemque fovet juvenis. Nondum tamen omnibus illa

86 flectitur obsequiis, et adhuc sine conjuge noctes

87 et matris praefertur amor. Quid, dura, negare,

88 aut differre potes quantum tibi contigit uni ?

89 Illius attonitae sperarunt oscula matres

90 virginibus cessura suis. Quos sola recusas,

91 qualibet amplexus emissent dote puellae.

92 Stet licet haec virtus, Boreas ubi frigore duro

93 saevit, et humanae nequeunt mitescere mentes ;

94 accurrent soceri. Soli tibi fata dederunt,

95 quicquid saeva negant. Utinam, si dura fuisti,

96 nec formosa fores : poteras contempta videri

97 quae dilecta noces. Seu te laus aemula tangit

98 vatibus antiquis, et non delebile fato

99 et cum Phoebeo diffusum lumine nomen ;

100 consule quos ortu populos, quos lumine sero

101 spectat pulchra dies. Seu te facundia major

102 et plausu populi crescentis copia linguae ;

103 cedentem toties divinis vocibus Hagam

104 aspice, cum justis causarum fortis in armis

105 staret, et adversas premeret sub judice partes.

106 Accessit sublimis honos, majorque videri

107 purpura. Quamquam o si teneris succumbere posses

108 vatibus, et nostras nimium non spernere Musas.

109 Post rabidas tigres, post tristia corda leonum,

110 his pudor est non posse capi. Quis cedere nollet

111 laudibus, et famam venturi admittere saecli ?

112 Interea tristes augeri pectore curae,

113 nec se flamma capit. Subit ire, et quaerere ponto

114 eximios vultus ; tantum praetextus eundi

115 quaeritur, ut salva stet majestate Cupido.

116 Hunc quoque pulchra Venus lepido concedit amanti.

117 Ergo iter insistit, finisque Valacria voti

118 et tellus petitur Neptunia. Solus eunti

119 jungitur et vatis sequitur vestigia vates.

120 Sic quondam dubius fraternis ignibus auctor

121 astitit Amphion : sic vidit lumina Phoebes.

122 Et fratri exhibuit geminam Leucippida Pollux.

123 Ipsa manu faustam genitrix Aeneia puppim

124 appulit, et laeti senserunt omnia nautae.

125 Totaque tum primum terris praelata Batavis

126 risit, et excelsas erexit Veria turres.

127 At vero, ut vidit speratae lumina Divae,

128 speratos orbes oculorum et virginis ora,

129 haesit, et infelix incerto palluit aestu ;

130 haec illi vox prima fuit ; gemitusque subinde

131 ad partes venere suas. Haec semper amanti

132 sufficit, et primas peragit facundia causas.

133 Dum sensim dubiae sederunt pectoris undae,

134 tempestasque animi caecusque evanuit horror.

135 Tum pariter vires mens ingeniosa Venusque,

136 commisere suas. Tum, qualis ubique videri

137 quantaque consuevit facundae gloria linguae,

138 adfuit, et partes sese diffudit in omnes.

139 Non tot sollicitum diversos Protea vultus

140 assumpsisse ferunt, cum tristibus undique vinclis

141 cingeret Atrides, arctoque includeret orbe.

142 Nec toties alios admittunt alba colores

143 vellera, cum nondum Tyrium duxere venenum.

144 Paulatim dat victa manum, metuitque videri

145 ferrea, nec veterum patitur meminisse laborum.

146 Quis tanto Batavas damnavit judice formas ?

147 Cur vilis tibi terra tua est ? Cur postera discet

148 exemplo peccare tuo, quaeretque juventus,

149 fluctibus et saevis aliquid debere procellis,

150 nec tuto flagrare domi ? Saltem addite Divi

151 annorum seriem, causasque involvite nocte ;

152 aut si nulla latent discrimina, me quoque fata

153 adjungant comitem : ne sim prudentior ullo

154 quem Valachris blando Nympha inflammavit amore

155 et noctu faciles solatur pectoris aestus.

156 Felices animae ! Vobis nunc Hesperus Oetam

157 deserit, et faustam promittunt sidera noctem.

158 Felices animae, toti jam destinat orbi

159 Grotiadem Natura suum. Stat praescia rerum

160 et teneras expassa manus, quae tollat alumnum,

161 obvia Calliope. Quicquid ridebitur illi

162 et primum male facundo tentabitur ore,

163 carmen erit. Donec patrias assurgat in artes,

164 et justa Batavum moderetur voce Senatum.

EPITHALAMIUM IN NUPTIAS IOANNIS MILANDRI,

DOMINI DE POEDEROIJE, PRINCIPI A SECRETIS,

ET NOBILISSIMAE MARIAE HOENLOIAE.

S2_02 v.1 Jam prope bis denae fugerunt ordine messes,

2 et toties successit hiems, cum praemia laudum

3 victrices populi viderunt cingere laurus

4 Nassovios postes. Scit corniger omnia Rhenus.

5 Et saepe Hesperio mutatus sanguine Mosa.

6 Ipsa Venus bello gravidas contingere sedes

7 horruit, ac quamvis Getico dilecta marito,

8 fugit ; et imbellis (quid enim qui mallet Iberi

9 vulnera mille pati, levibus succumberet armis ? )

10 A foribus concessit Amor. Cum Principe vivit

11 cetera turba suo, furtimque elabitur aetas

12 omnibus, et primi pereunt victoribus anni.

13 Viderat hoc quondam, domuique ut parceret uni

14 Jupiter, horrorem Batavis secedere terris

15 jusserat armorum, vacuum Cythereia regnum

16 occupat. Insurgunt levibus certamina telis,

17 nil metuenda viris, desuetaque corda puellis

18 paulatim incipiunt mitescere. Primus in hostem

19 incidit, arcanos cui fas cognoscere sensus

20 principis, et vulnus Porroius abstulit heros.

21 Prima domi vidit, vacuum clangore tubarum

22 castrorumque metu, tuto cessare cubili,

23 primaque cessantem flammis immiscuit aestas.

24 Ille quidem nollet, primosque ulciscitur ignes,

25 et pudet aetatis memorem servire senectam.

26 Nec videt esse Deam : dum captus imagine tali

27 fata minor sequitur, meliusque indulget amori,

28 quem plus posse videt. Non tales Cynthia vultus

29 nubibus exeruit, cum plenis lucida fulget

30 cornibus, et totos mortalibus imputat ignes.

31 Nil sic Phidiacae, nil tantum Mentoris olim

32 formavere manus, nec Coae viribus artis

33 talis ab aequoribus patriisque emersit ab undis

34 sensim nata Venus ; quamvis spumae undique circum

35 vincere nescirent niveos candoribus artus.

36 Vix talis Phrygio sub judice constitit olim

37 cum meruit vicisse Deas ; vix Tyndaris olim

38 talibus evertit Priamum pulcherrima causis.

39 Hanc stupet infelix, trahiturque, omnemque rigorem

40 exuit antiquum, veluti magnetica ferrum

41 ducere gemma solet. Quamvis illi omnia cedant,

42 cogitur ire tamen, dominasque agnoscere vires

43 eminus, et certas naturae admittere leges.

44 Sic quoties oculos, quoties formosa puellae

45 ora videt, quotiesque ebori certantia colla

46 aut nivibus puris, quas necdum lumine primo

47 Cynthius, aut solvit delapsus nubibus imber,

48 vel duri laesere pedes, quotiesque genarum

49 purpureos, sed enim quos candor diluit, ignes

50 aspicit infelix, pudor est menimisse senectae,

51 paulatimque suos mens obliviscitur annos.

52 Aesona sic fama est, sic fama est Aesona quondam,

53 post virides herbas et non innoxia verba,

54 aetatem nescisse suam ; plus virginis ora

55 et teneri mores, et vis intacta juventae,

56 quam Medea valet. Minus est quod carmina possunt

57 quamvis attonitae deducant cornua Lunae,

58 quam formae divinus honos. His utitur herbis,

59 et puer est lascivus Amor : post saecula mille

60 nondum illi teneros laeserunt saecula vultus,

61 aut vitae crudelis hiems. Jungantur eodem

62 tot menses pariterque dies, tot lustra, tot anni,

63 quot nec fatidicas fama est duxisse Sibyllas,

64 et totum Pylii vincatur saepius aevum ;

65 quem dominae vultus, quem tangere lumina possunt,

66 jam primaevus erit. Redeunt animusque vigorque

67 cum Veneris nato, collapsaque defluit aetas.

68 Saepe illum Dryades, saepe illum in gramine Nymphae,

69 formosae Dryades, formosae in gramine Nymphae,

70 viderunt, medios cum Sol accenderet aestus,

71 flectere cornipedem, brevibusque includere gyris,

72 admirante Dea. Stupuit vicina juventus

73 displicuitque sibi : spatio seu saepius uno

74 stringeret indignantem animo, viresque superbas

75 frangeret, aut cursu volucres praeverteret auras.

76 Illa animum viresque dabat, totamque juventam,

77 eminus et priscos oculis afflabat honores

78 aspectuque suo. Non sic Tritonia virgo

79 viribus exhaustum senio subduxit Ulyssem,

80 nec sic, cum varii redierunt tempora veris,

81 et primum Zephyrus fecundas elicit herbas

82 exuit antiquos serpens Epidaurius annos.

83 Felices oculi, seu vos fatale venenum

84 spargitis, et nostro mansuras corde sagittas,

85 seu vobis superi, seu vobis sidera vires

86 asscripsere suas, totusque indulsit Olympus

87 sufficere humanae spatiumque extendere vitae,

88 audiat ipsa licet Lachesis duraeque sorores,

89 vobis cuncta licent. Nec nos contendere contra

90 sufficit, et sacras obnixi ponimus aras.

91 Vos modo, sed faciles mitesque, accendite curas,

92 nec Dea dura veni. Si semper parcere guaudet

93 supplicibus Diana suis, si Gorgonis ora

94 dirigit in sontes, visosque ulciscitur hasta

95 Cecropis, et solos invadit Delius hostes.

96 Te quoque donavit geminis natura sagittis,

97 et puer armavit gemino Cythereius igni.

98 Sortem disce tuam ; nullum est sine cuspide numen.

99 Nec tibi succubuit quisquam de gente pudenda,

100 indignusve tuis submittit pectora telis.

101 Sed cui consilii, cui vis non ultima fandi,

102 Nassovios inter titulum sibi vindicat actus.

103 Cetera quid referam non aspernanda Deorum

104 munera ? Quid longo fulgentes ordine gazas,

105 et quicquid sapienter ames ? Errore sub illo

106 volvitur, et per te volvatur plurimus orbis.

107 Tu quoque pauperiem, virgo, laudare memento,

108 et specta patienter opes. Non vilius aurum est,

109 quamvis Socraticae conentur plurima chartae.

110 Stat pretio dos ipsa suo, nil indiga laudum,

111 auctorem complexa Deum, qui tempora nutu

112 dirigit, et totum regno complectitur orbem.

113 Ah quoties saevos percussit fulmine postes,

114 nec clausae cessere fores, cum limina centum,

115 et duri vectes, multusque in limine custos,

116 et circum Danaen servaret ahenea turris.

117 Non alias toto tam dira tonitrua caelo

118 in terras vibrasse ferunt ; saepe aethere puro,

119 et nondum emerito fulserunt sidera Phoebo,

120 maerorem testata Dei ; saepe ordine verso

121 nondum elapsa suos flexerunt sidera cursus.

122 Dum sapiens blandis infusus virginis ulnis,

123 pro Jove munus erat, pretiumque indutus amoris,

124 paulatim rutilo descendit plurimus auro.

125 Tu quoque pande sinus, nec te fecundior illo

126 terreat, et fulvus nequicquam depluat imber.

127 Huic niveos vultus castumque oppone pudorem ;

128 plus in dote tua est. Nec te maturior aetas

129 et quae purpureis albescunt tempora canis,

130 tam moveant, quam certus amor. Sic nata Saloni,

131 et facie praestans et primis nubilis annis,

132 in gremium jacuit longaevi effusa Catonis,

133 et patriae sacros gavisa est tangere vultus,

134 sic Venus Anchisen teneris dum condidit ulnis,

135 edidit Aenean ; talique ab origine Roma,

136 et rerum domini primum fluxere Latini.

137 Talibus Egerie quondam dictavit in ulnis,

138 quod jus cumque foret ; nec pulchram incumbere divam

139 canitie piguit, nec longos horruit annos.

140 Ipsa parens frugum Cretaeae in vallibus Idae

141 Iasiona suum, viridi quem foverat aevo,

142 nunc quoque semper amat ; postquam illum serior aetas

143 attigit, et sparsi nivibus cessere capilli.

144 Nunc quoque Tithoni lepidae conjuncta senectae

145 Memnonis alma parens, roseo tot saecula vultu

146 fulget, et ignavas aspectu discutit umbras.

147 Nec nocet amplexu veterem fovisse maritum,

148 sed Cephali lascivus amor, sed callida noctis

149 gaudia, sed blandis juvenem cinxisse lacertis.

150 Hinc Dea mane rubet, teneroque offusa pudore

151 prodit, et erectos vix audet tollere vultus.

152 Sed tibi nec matres Graiorum e finibus ortae,

153 Romanaeque nurus, vivendi exempla dedere,

154 aut mores finxere tuos, quos nota libido

155 et non insolito traxerunt saecula luxu ;

156 sed patrii ritus, castisque exculta Batavis

157 una verecundas praescripsit regula leges.

158 Nec tibi lascivos pudor est non tangere vates,

159 et quicquid peccare docet. Sors illa virorum est,

160 eruere annales, scelerumque inquirere formas,

161 quos aliquid nescire nefas, quos ponere jura

162 criminibus Natura dedit. Doctrina pudorque

163 non bene conveniunt. Decet ignorantia castas,

164 et quantum liceat, tuto nescire fatetur,

165 quam thalamo sacravit Hymen, cui tangere vittas

166 legiferae Cereris sacrisque assistere fas est.

167 Sed neque torpori gelido tristique senectae

168 virginitas devota tua est, quam pectore toto

169 uritur infelix. Nec quisquam ardentius illo

170 optavit tenero primum percussus amore

171 sidereos ignes toto increbrescere caelo,

172 et tardum properare diem. Nec gratior ulli

173 Hesperus auratos formosus protulit ignes,

174 et tibi nocturnas plus quam sermonibus horas,

175 et plus quam nimio ducendum est tempora somno.

176 Quae simul ingratam damnabunt tempora lucem,

177 ad juvenum descendet opus, totumque maritum

178 afferet, aut, formosa, tuis desumet ab annis,

179 namque ubi divino tepefactus membra jacebit

180 molliter in gremio, circumfususque lacertis

181 dulcia festivae libabit munera vitae,

182 eque tuo primum manabit spiritus ore,

183 spiritus, aethereo quem nectare dia Juventus

184 imbuit, et casto flagrantem afflaverit igne ;

185 protenus inverso properabunt stamine fata,

186 Ad limen reditura suum. Sic volvere jussit

187 Jupiter, et duras vetuit properare sorores.

188 Quippe e deliciis, quippe e complexibus illis,

189 debita Porroiae soboles promittitur arci.

EPITHALAMIUM IN NUPTIAS HADRIANI MANMAKERI, EQUITIS,

ET NOBILISSIMAE MARIAE BERCHEMIAE.

S2_03 v.1 Sumpserat insignem vario discrimine cestum

2 in terras abitura Venus, quem pontus et aether

3 vere novo, quem sentit humus ; quo tacta repente

4 parturit, et laeto testatur gaudia vultu,

5 muneribus formosa suis. Jamque undique Divam

6 hauserat, et casto gremium pandebat amori

7 qua ferret formosa pedem ; thalamoque corollas

8 ipsa suo, mixtas fundebat floribus herbas.

9 Carmina ne desint (quis enim non carmine gaudet ?)

10 Nupturam solantur aves. His vatibus illa

11 jungitur, et caelum tepidis complectitur ulnis.

12 Straverat et summas Zephyris felicibus undas,

13 et placidas frenarat aquas ; delapsaque summo

14 aequore, fedundo Neptunum sparserat igne.

15 Tertia lux illam patriis insistere regnis

16 irrita librantem vacuo vestigia ponto

17 viderat. Egressam Valachrae cepistis arenae,

18 hospitium praedulce Deae. Non gratior illi

19 imminet aequoribus praetentaque litora Cypros

20 porrigit, erranti statio fidissima nautae.

21 Saepe illic madidos fertur siccare capillos,

22 saepe illic lascivit Amor, positaque pharetra

1   2   3   4   5   6   7


База данных защищена авторским правом ©shkola.of.by 2016
звярнуцца да адміністрацыі

    Галоўная старонка