Iohannis cluveri epitomes historiarum




старонка1/130
Дата канвертавання15.04.2016
Памер3.46 Mb.
  1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   130
1593-1633- Cluever, Johannes - Epitomes Historiarum
IOHANNIS CLUVERI EPITOMES HISTORIARUM


LIBER PRIMUS, A Mundo condito ad Diluvium, Epocham Annorum cIc Ic LVI. Complectens.

PRincipio Deus per Filium suum, aeternumque Spiritum, e nihilo excitata hac mundi machina, sexto operationis suae die, Hominem a se formatum principem rebus imposuit, addita ei compare femina, ex costa dormientis admirabiliter fabrefacta. Eodemque tempore praeter res sensibus obvias, invisibiles etiam substantias produxerat. E quibus magna pars, uno malitiae magistro, originis suae foede oblita, factori Opt. M. rebellavit. Dux nefarii agminis, ab inimicitiis in Deum Satanas, a repertis calumniis Diabolus appellatus; qui mox scelere scelus cumulans, dirum quiddam et horribile machinatus est. Etenim conspicatus hominem in amoenissimis hortis versari, ac sapientia iustitiaque praeditum exacta, toti rerum naturae praeesse, dempta una arbore, subiectionis et oboedientiae erga creatorem symbolo, in id consilium intendit, ut eum a conditoris obsequio abstractum, suarum partium faceret. Quare serpentis habitu personatus, mulierem aggreditur, eique persuadet, latere in fructu prohibitae arboris boni malique scientiam, et quasi semen ingentis et incredibilis excellentiae, quam homini Deus inviderat. Illa stulta cupiditate accensa paret seductori Angelo, eodemque mox crimine maritum suum involvit. Sic avulsa a Deo, in turpissimi insidiatoris casses pertrahitur. Confestim perpetrati sacrilegii testes pudor et ignominia subiere. Nam cum antea nil in se pudendum homines reperissent, tum continuo propriae carnis intuitu erubescentes, mortis et corruptionis praesentissima deprehenderunt indicia. Igitur finiente iam die Deum in horto ambulantem paventes, arborum latebras quaerunt. E quibus conditoris voce protracti, conscientia arguente, excusare culpam ambo, inficiari minime posse. Ita Deus maiorem suae misericordiae, quam facinoris eorum rationem habens, non eos Diabolo inimico excruciandos tradidit, sed malorum auctorem exsecratus, e Muliere semen oriturum praedixit, quod caput eius contereret, hominemque insultibus interim eius obnoxium, perfectae libertati felicitatique vindicaret. Interea homines e Paradiso eiectos multo sequioris conditionis fecit, quod meliorem moderato et oboedienti animo ferre non potuissent.

ADAMUS igitur primus hominum conditus, primus conditionis beatissimae desertor, e lapsu Dei voce erectus, eique nova fide addictus denuo, uxorem suam, ut ex mortua viventem, Hebraice Hevam appellavit, spem vitae a Deo factam, ipsamque viventium omnium matrem futuram suavi appellatione testificatus. Ita primus in lucem hanc editus est Cainus, deinde Abel, Sethus, et utriusque sexus alii. Sic Adamus ad nongentesimum tricesimumque annum producta vita obiit.

CAINUS.


AT Cainus, instigatore Satana, indigne ferens Abelis pietatem et iustitiam, conatus et ipse est aliquo pietatis exemplo Deo se parentibusque suis probare, quantumvis Deum iuxta ac fratrem
page 2, image: s002

ipsomet corde aversaretur. Quare cum sacrificandi ritum creatori placere cognovisset, ad memoriam promissionis de semine mulieris conterendo quidem a Satana, at vicissim Satanam contrituro conservandam, stato eum tempore simul cum fratre excercendum duxit. Ibi vero Deus cordium scrutator, Abelis sacrificium igne caelitus demisso approbat, Cainum aspernatur, addita comminatione, ni deinceps pravis, quas animo concepisset, cupiditatibus resistat, ac pietatem iustitiamque colat, poenas peccati eius haud semper quieturas. Ille vero tantum abfuit ut divino monitu resipisceret, ut paulo post fratri nihil mali metuenti vitam nefarie ademerit, apertumque se Dei iustitiaeque omnis hostem professus sit. Quare a parentum exclusus consortio, ad orientales mundi plagas profugus a Deo bonisque omnibus exul, vitam agrestem et feram amplexus est, filiosque deinde ac nepotes sibi similimos [(transcriber); sic: simillimos] propagavit. Nihilominus homo demens urbem primus condere, eique primogeniti sui Hanochi, tamquam novi mundi dedicatoris nomen imponere ausus est, quasi non exilium sibi, sed Dominium totius orbis scelere acquisivisset.

SETHUS.

VEruntamen Deus hominum sibi adhaerentium partibus non defuit, sed pro Caino tamquam mortuo aliud Adamo semen statuit, Sethum a divino positu Hebraeis appellatum. Is ducentesimo iam et trigesimo mundi anno produxit Enoschum, qui sanctis a Dei nomine appellationem tribuere, et Cainaeos ab impietate et iniustitia ad Dei amorem et reverentiam revocare, gravissimis exhortationibus instituit. Huic filius fuit Kenan, Kenani Mahalaleel, isti Iaredus, pietatis et amicitiae Dei cum progenitoribus suis praecones et promotores acerrimi.



LAMECHUS.

ABnepos Caini Lamechus, impietatis avitae haeres et aemulus, coniugium ipsum generis humani fontem maculare exorsus est. Nam cum viris divino instituto uni tantum uxori iungi liceret, ille duas duxit, haud absurdum ratus, si hoc pacto alteros piorum coetus numero filiorum superaret, ac mundi possessionem ad se traheret. Eius filii auspicia patris secuti, totos se rebus mundanis manciparunt, vias ac rationes commenti, quibus populos terrarum, qua Marte, qua arte, sibi obnoxios redderent. Eorum primus Iabal (a proventibus Hebraeis dictus) rationem multiplicandorum pecorum et iumentorum monstravit mortalibus. Alter Iubal a cornibus arietinis ducto nomine, cornibus animalium et intestinis ad laetitiam et bella uti docuit. Tertius Tubalcain (ex quo gentibus Dei Vulcani nomen) ipso nomine orbis imperium Caino pollicitus, ferramentorum et armorum faciendorum artem primus adinvenit. Itaque Lamechus tali prole elatus, caedibus grassari nihil dubitavit, maioremque sibi, quam avo olim fuisset, fundendi sanguinis impunitatem arrogavit publice. Sic anno mundi 500 libido insana caedesque, exemplis introductae pessimis, vires in mundo sumpsere.

HENOCHUS.

IGitur visum Deo est generatione hominum septima singularem plane virum excitare de Sethi familia. Natus anno mundi 622 Iaredo Henochus (Latine melioris mundi dedicatorem dixeris) magno spiritu impiis Dei ob oculos posuit iudicium, deque beatiore saeculo piis praeparato, ultra 300 annos fidentissime contionatus, tandem non gustata morte ad superos vivus transiit, universae posteritati specimen pietatis perenne, praemiorumque eius quasi sponsor futurus. Itaque cum anno mundi 930 humani generis parens Adamus diem extremum clausisset, ne ex communi mortis lege somniare pergerent mali, nihil inter se Deique filios interesse, quod uni fato utrique deberentur, per Enochi vitam, migrationemque


page 3, image: s003

beatam patuit, nimium eos falli, qui in huius mundi caeno spem universam defigunt, aeternitatis cognitione ex animis plane deleta. vivebant eo tempore, quando Enochus ad Deum raptus est, maiores eius, Patriarchae merito dicti, solus Adamus ante 57 annos obierat. Videbat Enochum Lamechus, e Mathusale filio nepos; filius ipse Mathusales extremum mundi casum, diutissime omnium vivendo pene assecutus, patris sui exemplum omnibus posteris, pro efficacissimo ad pietatem spectaculo, iugiter memoravit.



NOES.

SExagesimo nono post avi translationem anno nascebatur Lamecho Noes, a quo pater refectionem speravit in terra, divinis diris obnoxia. Noes usque ad annum aetatis 500 ipso etiam coniugio abstinuit, vitamque plane divinam in confertissima improborum hominum multitudine constantissime duxit. Nam Cainaei nihil Enochi exemplo meliores, subinde deterius profecerant, totique iam rapinis foedisque voluptatibus dediti, totius dominium orbis quocumque modo sibi vindicare non cessabant. Unde filiarum ex illis prognatarum venustate (nam accendendis libidinibus se totas componebant) illecti Dei familiares, amores illarum divino amori praetulere, moxque ipsa coniugia in augmentum impietatis et tyrannidis vertere. nam progeniti ex illis paterno maternoque iure, sibi dominatum asserebant mundi: cumque artes et violentiam Cainitarum imitarentur, stemmatis etiam et titulorum dignitate, corporumque grandium mole, scelerum turpitudinem velabant. Quare Noes mundi morum pertaesus, implicari matrimonio noluit, vitae longitudinem ad pietatis et iustitiae incrementum, non ad diuturniorem voluptatum usum divinitus dari, professus. At cum surdis ille divina iudicia ingereret, pervicaciam eorum detestatus Omnipotens, universos delere minatur, nisi intra 120 annos a viis, quas elegerant, pessimis in paenitentiam mutarentur. At vero conspicatus Noes incassum minas cadere, ac stare sententiam Dei de exitio mundi immotam, gratiam sibi humiliter precatus impetravit, ductaque uxore, conservando hominum generi, tres ex ea filios sustulit, Semum, Iaphetum et Chamum, anno mundi 1556. Nec interim segnius incubuit officio, si quos approperantis poenae metu ex incendio posset eripere. Ferunt, eum duabus columnis, uni lateritiae, alteri lapideae, caelestium rerum scientiam inscripsisse, e quibus lapideam suo tempore superfuisse narrat Iosephus in Syria. Inde filiis de matrimonio prospiciens, ut essent reparandi generis seminarium, omnia tamquam ad finem mundo imminentem comparavit, mandato Dei Arcam, ad instar navis struens, in qua ipse cum uxore, tribusque filiis ac nuribus servaretur. Longitudo erat trecentum cubitorum, 50 latitudo, altitudo 30. Eam in tria tabulata distinxit, omnia undique cellulis et promptuariis intersecans, ut animantes recte secludi, et suus singulis cibus commode ministrari posset. Habuit et fenestram Arca superne, per quam lucis aliquid ad habitationem penetraret. Tectum quoque ad altitudinem cubiti exstans super Arcam, sub quo aer commearet, et per tubos ad singulas mansiones se diffunderet. Interim Lamechus pater Noae, quinquennio antequam minae Dei in nervum erumperent; Mathusales vero avus ipsomet exitii anno mortem obiere. Tandem Noes a Deo monitus, Arcam cum suis intrat, procurante Dei manu, ut ex omnibus animalibus, ad vermiculum usque minimum aliqua, ex immundis bina, ex mundis septena, in Arcam convenirent, instaurando deinceps mundo vivum semen praebitura. Tum vero occluso Arcae ostio, derepente omnes abyssi fontes, aetherisque cataractae patuerunt, pluitque Deus diebus continuis 40, a 17 die mensis secundi, qui romanis Aprilis est, usque ad Maii vicesimum tertium. Sic adeo invaluerunt
page 4, image: s004

aquae, ut altissimos montes XV cubitus supergrederentur, prout observatum Noae est die CL, cum arca montibus altissimis Armeniae fato quodam impacta, undae iam decrescere inciperent. Kalendis tandem Decembribus montium cacumina apparuere, reliquas terras aquis adhuc obsidentibus. Noes igitur exploratum emissis avibus, per columbam olivae folium referentem, arborum nudari cacumina intellexit. Itaque remoto tecto arcae, ineunte anno 1557, iussus a Deo exire, ex arca in siccum descendit, terramque ex integro coepit incolere. Ita expiatus lustratusque aquis est orbis terrarum; Ita flagrantem ubique libidinem atque numinis contemptum divinae indignationis imbre, totiusque orbis eluvio, iustissima poena exstinxit.

page 4, image: s004

LIBER II. Ab Instauratione Mundi usque ad vocationem Abrahae: Epocha annorum 368.

EGressus ex arca Noes cum novi mundi seminario, primum aram Domino statuit, hostiasque ex volucribus immolavit. Mox a Domino cum filiis benedicitur, praeceptumque accipit, ne sanguine vesceretur, aut sanguinem hominis effunderet, quia prioris mundi primordia Cainus caede maculaverat; secus qui faceret, non impune ferret, sed sanguinem alterius fusum proprio statim elueret. Tum vis et vita hominum imminuta, et ad subsidium imbecillitatis carnes concessae sunt: signum quoque conservandis a diluvio terris, IRIS in nubibus fixa. Vites deinde a Noa plantatae vim suam in ipso mox satore ostenderunt. Ebrium vino ac nudatum parentem Chamus ludibrio habuit, et fratribus demonstrare coepit. At Semus et Iaphetus aversi, iniecto eum pallio contegunt. Re cognita Noes Chamum diris devovit, fratribus eius omnia fausta precatus est. A tribus hisce Noae filiis gentes toto terrarum orbe deinceps propagatae. Semus inprimis Orientem, Iaphetus Aquilonem et Occidentem, Chamus Meridionales partes obtinuit. Iaphetus produxit Galatas, aut Celtas, Scythas, Medos, Graecos, Iberos, Cappadoces, Thraces, Cilices, Paphlagonas, Cyprios, Rhodios. A Chamo orti sunt Aethiopes, Aegyptii, Libyes, Getuli, Palaestini, Phoenices. A Semo, Elymaei, Assyrii, Chaldaei, Lydi, Syri, Arabes, Armeni, Cares, Indi. Itaque Noes cum universa domo sua principio Armeniam, Assyriamque incoluit, ut frustra olim Aegyptii cum Scythis de vetustatis praerogativa contenderint. Moses enim, cuius libri divinam habent auctoritatem, Orientem primo habitatum docet. Nec dubium montana primum culta, deinde in planum descensum, ad extremum tandem mari vicina insulasque ausos occupare mortales. Igitur in Assyria Armeniaque primis centum annis Noes paterno posteros omnes imperio rexit, et ad veram unius Dei reverentiam verbo eis exemploque praeivit. Agebatque iam annum aetatis suae 700, cum de pronepotibus suis unus dominatum sibi in reliquos sumere fratres ausus, universo orbi ingentis mali causam praebuit.

NIMRODUS.

IS erat Nimrodus, exsecrabilis istius Chami ex Chuso nepos, qui reliquos mortales venatoris instar agere, rapere, persequi, suamque in potestatem trahere, primusque urbes condere, reparare et munire ad securitatem suam coepit. Cumque ex montanis in planitiem descendissent, iubente Deo, ut propagandi generis, cavendaeque dissensionis gratia
page 5, image: s005

colonias deducerent, totamque excolerent terram, homines stulti non paruerunt. Ibi Nimrodus auctor factus est ceteris, ut coctis lateribus, collectoque bitumine, urbem, summaeque altitudinis turrim excitarent, fortitudinis et prudentiae suae monimentum, et, si qua denuo esset futura, inundationis perfugium. Procedente opere, contemptor Numinis animus ad caelum perducere fastigium speravit, unde Graecis deinceps fabulandi occasio, Gigantes caelum occupare aggressos. Ceterum superbis mortalium conatibus divina obstitit manus. Repente una, qua hactenus usi fuerant, lingua in duas et septuaginta, quot erant familiae, divisa est. Sublato sermonis commercio, aedificatio abrumpitur; aedificantes, quo quemque sors et Deus tulit, per totum orbem disperguntur. Lingua, quae communis antea fuerat, in Heberi (Semi is erat pronepos) posteris haesit, qui eodem tempore natum sibi filium, Pelegum Hebraice, a divisione orbis appellavit. Urbs inchoata ex linguarum operisque confusione, Babel Hebraeis, Graecis Latinisque deinde Babylon appellata est.

Regni Assyriorum primordia.

PLurium historicorum suffragio constat, Assyriorum regnum ad mille trecentos sexaginta annos stetisse. Quos si a Cyaxare Medo, istius imperii destructore, retro numeres, (Iosiae is coaetaneus fuit,) incidet eius initium fere in annum mundi 2030. Sed Herodotus ei imperio tantum quingentos annos tribuit: Velleius MLXX. Quod planissimum documentum est, veteribus parum certi de antiquissimo isto regno constitisse. Eius conditor omnino fuit Assur vel Belus, Semi progenies, nec est passus Chami posteros dominari in Oriente. Erat autem Nimrodus Chamo, Assur Semo genitus, teste certissimo Mose, qui etiam diserte scribit, Niniven ab Assure conditam, aliasque urbes praegrandes. Itaque ab Orientalibus populis Bel seu Beel, quae vox Dominum notat, cognominatus Assur, post excessum suum pro Deo coepit haberi, primamque idolorum vanitati originem praebuit. Unde posterorum superstitio varios sibi Belos vel Baalos excogitavit, quos divina humanaque monumenta memorant. Eupolemus apud Eusebium tradit, hunc gentium Saturnum esse, cuius filius Ninus, seu alter Belus Iuppiter fuerit. Epiphanius auctor est, initium profani cultus a picturis et imaginibus ductum, postea aureas argenteasque statuas fieri coeptas. Ac mirum, quantos subito progressus fecerit stulta impietas, Tyrannis venerationem humana maiorem suis sive maioribus, sive praematuro funere exstinctis filiis, deferri postulantibus: Aliisque adulatione spontanea potentum accendentibus ambitionem. Paulatim Solis, Lunae stellarumque nomina regibus demortuis, eorumque statuis indita, et divinitatis aliquid iis inesse creditum. Spiritus enim desertores, divinitatis affectatores, simulacris illapsi, ut honores sibi Deorum vindicarent, fallendis hominibus responsa dederunt, sub nominibus mortuorum viventibus imponentes. Huius insaniae contagio Tharam quoque virum ea aetate apud Chaldaeos eximium invaserat, cui tamen Deus Ure Chaldaeorum excedere cum familia, aliasque sibi sedes quaerere imperavit.

NINUS.

INterim non fuerat satis Nino Beli filio, de quo Assur, eius pater, Ninon urbem a se conditam denominaverat, idola reperisse, et exsecranda mortales superstitione maculasse: quin etiam imperandi ardore flagrans, pessimo exemplo intulit bella finitimis, et rudes adhuc ad resistendum populos, ad terminos usque Libyae perdomuit. Unde omnes gentium scriptores a Nini imperio capiunt initium. Sunt sane, qui paulo antiquiores faciunt Vexorin Aegypti, et Scythiae regem Thanin, quorum alter in Pontum, alter in


page 6, image: s006

Aegyptum recessisse fertur, sed longinqua non finitima bella gerebant. Ninus, domitis proximis cum accessione virium fortior ad alios transiret, et proxima quaeque victoria instrumentum sequentis esset, totius Orientis populos subegit. Postremum illi bellum cum Zoroastro rege Bactrianorum tribuitur, qui primus dicitur artes Magicas invenisse, et siderum motus curiosius spectasse, quem tamen alii multo posteriorem Nino fuisse volunt, unde Suidas duos Zoroastros memorat. Illo vero occiso, et ipse Ninus decessit, relicto impubere adhuc filio Ninia (qui et Ninus iunior) et uxore Semiramide, eo fere tempore, quo Abrahamus Tharae filius, sapientiae deinde laude illustris, apud Chaldaeos innotuit: Noes autem alter generis humani parens, cum 950 annos vixisset, et sobolem suam iam 350 annis in immensum multiplicatam vidisset, ad beatiores sedes transiit. Nino Aegialeus, primus Sicyoniorum rex, ab Eusebio aequalis numeratur.

SEMIRAMIS.

SEmiramis virago, Nini coniux, regnum praestigiis quibusdam intervertit, atque apud subditos sexum mentita, calliditate et astu plus quam muliebri illud tenuit. Ab ea Babylon magnificentissime munita, aggeres passim structi, horti item pensiles: maximae res gestae. Nec enim contenta acquisitos viro regni terminos tueri, arma in Aegyptum protulit, et Aethiopiam imperio adiecit. Denique et Indis bellum fecit formidolosissimum, Staurobatis tamen Indorum regis constantia fortiter repulsum. Sed mulier virorum audaciam supergressa, a libidinibus suis victa est, cumque tandem incestum filii concubitum petiisset, ab eodem interfecta periit, 42 annos post Ninum regno potita.

NINUS IUNIOR.

HIc sublata matre, si luxuriam et fraudem excipias, nihil parentum aemulatus, abiecto armorum studio, ad otium et voluptatem se contulit. Interea semper quasi subitum moliretur bellum, frequenti delectu iuventutem in armis tenuit, ut populos praesentium copiarum metu a defectione cohiberet. Ipse interim praefectis commissa rerum administratione, inter Eunuchos et puellarum greges turpiter consenuit, rerum potitus anos 38.

Eius vestigia alii plerique, qui post illum in Assyria regnarunt, nihilo meliore fama secuti sunt, nomine reges, re autem ipsa vitiorum servi abiectissimi.

Itaque instaurata iam hominum gente, et coloniis hinc inde propagatis, cum vires passim sibi acquireret impietas, vehementes tamen Patriarcharum monitus obstabant, inter quos Semus Assyriorum progenitor, tantam filiorum iniquitatem indignatus, longe lateque verum Dei cultum propagavit. Et quamquam in Oriente ultra Euphratem a patribus accepta religio nutabat, populis ad idololatriam propendentibus; tamen eodem tempore reges adhuc alibi sacerdotio Dei altissimi fungebantur. Inter quos Melchisedecus in Palaestina, inter impios Chami posteros degens, excelluit, vir plane admirabilis: cui non absimiles alii per Aegyptum, Geraris, vicinisque in locis exstitere.

Hisce temporibus Tuisconem Germanorum regem ac parentem, eiusque filios Mannum, Ingaevonem, Marsumque reges floruisse; Tuisconis comitem fuisse Danum, Danorum conditorem, Aventinus et Annius Viterbiensis ex supposititio Beroso memorant. Atque fuisse quidem illos gentium harum conditores, antiquissimis Germanorum carminibus decantari, memorat Cornelius Tacitus; quod autem hisce temporibus fuerint, haud scio an ullis e veterum monumentis ulli sit exploratum.

page 6, image: s006


page 7, image: s007

LIBER III. A Vocatione Abrahae, usque ad exitum Israelis ex Aegypto, annos 430 continens.



ABRAHAMUS.

NOndum abierat e mortalibus Semus, sed aetatis annos expleverat quingentos viginti quinque, cum Abramus aliquot annos Charris Mesopotamiae cum patre totaque cognatione moratus, parente mortuo in Palaestinam iter dirigere iussus est. In consiliis enim erat Deo, nominis sui praedicationem per omnes Orientis regiones circumferre, et ad ipsos impii Chami posteros virum pietate et sapientia excellentem mittere, qui intermorientem apud illos sui cognitionem resuscitaret, et Messiae, mundi servatoris, adventum clarius distinctiusque praenuntiaret. Quare diserte ei promisit, fore ut semen, e quo omnibus populis salus oriretur, ex ipsius lumbis proveniret suo tempore. Hoc ille oraculo fretus in Palaestinam pergit, ibidemque prope Sichemum novo firmatur numinis alloquio de totius Palaestinae possessione suis posteris donanda. Sed fame exorta in Aegyptum migrat, cuius reges Pharaones appellabantur. Qui tunc ibidem regnabat, pulchritudine illectus coniugis Abrami (Sara ei nomen erat) sibi associare mulierem cogitavit. Mox vero repentinis percussus malis, marito eam honorifice restituit intactam: Sic in Aegypto Deus ab Abramo praedicatus innotuit. Sic Aegyptus Arithmeticam et Astronomiam, Abramo doctore accepit: quas disciplinas ab Aegyptiis multis post saeculis edocti Pythagoras, Thales, Democritus, et Graecorum alii, in varias terras propagarunt. Ex Aegypto rediens Abramus amicus Dei mire collocupletatus, Lothum fratris filium, universae peregrinationis socium, a se dimisit. Quae prophetarum Dei separatio, paulo post ad ingentem Divinitatis gloriam redundavit. Res autem ita gesta est. Late eo tempore Assyrii dominabantur in Oriente, prout superiori libro annotatum est. Ninus Iunior (qui Bacchus senior Graecorum nonnullis creditus) distributo inter Satrapas regno, voluptatibus suis serviebat, ideoque duces illi praefecturarum suarum Reges sunt appellati. Itaque Amraphel Babyloniae, Ariochus Elassari, hoc est, Ponti, Kedor Laomor Elymaeorum, Thideal Pamphyliorum reges erant, qui societate inter se inita, rebelles Sodomae, vicinarumque regionum rectores, ad oboedientiam Assyriorum armis revocare instituebant. Initio eis feliciter cessit expeditio: Nam Arabiam omniaque Iordani finitima victricibus armis pervagati, magnam Gigantum (erant illi Chamo progeniti) stragem ediderunt, insuper quinque earum regionum regulos, acie devictos, in captivitatem secum rapientes, interque eorum subditos etiam Lothum, recentem sodomis advenam factum. Ibi Abramus fama cladis excitatus, agnati calamitatem non tulit, sed Deo fidens, qui omnes ipsius adversarios diris se suppliciis persecuturum promiserat, victorem exercitum exigua manu aggressus fudit fugavitque, captivis omnibus receptis. Sic cunctis populis patuit, quantum Dei veri virtus fictitia numina antecelleret. Quare Melchizedecus Solymorum rex, Abramo a secundo proelio [Orig: praelio] redeunti cum benedictionibus et commeatu occurrit, ac vicissim ab eo in gratitudinis et reverentiae testimonium decimas omnium bonorum consequitur. Ceterum Abramus tantis Dei immortalis beneficiis auctus orbitatem tamen suam maerebat, quod nullam e sterili coniuge sobolem susciperet, iam octogenario maior. Ergo ratus aliam complendis oraculis Uxorem destinari, suadente Sara, ex Agare Aegyptia, Ismaelem genuit, cuius posteri deinde
page 8, image: s008

Arabiam ab Assyriis evastatam occuparunt, ac hodiernum retinent. Verum Abramus hoc consilio lapsus est, semen a Deo promissum incredibili mentis ardore expetens. Quare Deus virum sibi deditum hospitis instar invisens, ex ipsa Sara ei prolem est pollicitus eodem tempore, quo Sodomorum terram, Abrami antea fide servatam, ob nova scelera caelesti incendio consumpsit. Lacus Asphaltites irae Numinis aeternum monumentum factus est. Nihilominus patruelem eius Lothum cum filiabus, Abrami preces diro supplicio exemere. Uxorem Lothi, quod contra educentis angeli praeceptum ad urbem sceleratam respexisset, propria stultitia perdidit. Filiae eius mortalium genus interiisse arbitratae, patrem vino sopitum ad incestos complexus sollicitant. Ex nefaria commixtione Moabus et Ammon, potentium populorum conditores prodiere eodem anno, quo Abramo (quem Deus Abrahamum ob incrementum sobolis dixerat) iam centenario, e coniuge effeta et sterili filius obvenit, die partus octavo secundum oraculum circumcisus, qui ex rei novae et admirandae risu Isaaci nomen obtinuit. Inde Iudaeis vicinisque populis mos circumcidendi parvulos inolevit, certum posteritati documentum, singulare semen ex illo populo proventurum, e quo salus universis terris exsisteret. Qui istius spei participes esse cupiebant, eundem ritum amplectebantur. Ceterum immolandum illud semen Deo, moxque incolume e morte revicturum, in Isaaco demonstratum est. Hunc enim pater immolare iussus in monte Moria, in quo sequentibus saeculis templum Ierosolymitanum stetit, cum animo obtemperandi Deo cultrum admoveret iugulo filii, revocatus ab Angelo est, ariesque fato oblatus, qui filii loco mactaretur. Ex eo tempore illo in loco semper sacrificia viguere, perpetuum populis testimonium, futurum aliquando, ut ibidem filius iste Abrahae benedictus pro mundi vita moreretur, et ex morte redivivus humano generi salutis aeternae auctor fieret. Verum omnia in peius rapiente Satana, proximae gentes sacrificium illud aemulatae, Saturno similiter (is rex Belus fuerat, quem scriptura divina Moloch, id est, regem, et Baal, hoc est, Dominum ex gentium consuetudine cognominat) filiorum carissimos mactare coeperunt, quod detestabile cacoethes a Phoenicibus Tyriisque acceptum, coloni eorum Poeni in Africam propagarunt, ut multis adeo populis exinde exsecrandarum hostiarum occasio et origo nata sit.

  1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   130


База данных защищена авторским правом ©shkola.of.by 2016
звярнуцца да адміністрацыі

    Галоўная старонка