Hec sunt privilegia apostolica



старонка7/24
Дата26.04.2016
Памер1.06 Mb.
#36216
1   2   3   4   5   6   7   8   9   10   ...   24

{77}LXX.


VENDITIO OMNIUM MANSORUM MATILDIS UXORIS MAJORIS DE SEDELOCO FACTA EPISCOPO EDUENSI.

??

1289. — Février.



In nomine Domini, amen. Anno incarnationis ejusdem Mº CCº octogesimo nono, mense febroarii, ego Matildis, relicta domini Guillermi, condam majoris de Sedeloco, militis, nunc uxor Guillermi de Remiliaco, armigeri, omnibus notum facio, me sponte et provide, de mandato speciali et auctoritate dicti Guillermi mariti mei, vendidisse, concessisse et imperpetuum quittavisse reverendo in Christo patri ac domino Hugoni, Dei gratia episcopo Eduensi, omne jus quod habeo, habere possum et debeo ratione dotis, dotalicii seu donationis propter nuptias in mansis infrascriptis, in appendiciis et pertinenciis dictorum mansorum et in habitantibus in eisdem: videlicet in manso Stephaneti Faucon; in manso relicte Miliere; in manso dicti Cuyn; in manso Johannis Baudiere; in manso Guillermi Bardiere; in manso relicte Theobaldi Bardiere; in manso relicte Coraiget; in manso filii ejusdem relicte; in manso dicte Bernarde et ejus sororis, et generaliter quicquid juris, actionis, reclamationis et utilitatis habeo, habere possum et debeo, ratione predicta sive qualibet ratione vel causa in predictis mansis et pertinenciis eorumdem et in habitantibus in eisdem, ac etiam in terciis, costumis tailliis, corveiis, abhonamentis, manu mortua et in omnibus redditibus, proventibus et exitibus quibuscumque videlicet in villa et finagio de Luy la Gaite, pro XX libris Turonensium mihi et dicto marito meo in numerata pecunia legittime persolutis, unde ego me penitus devestiens de predictis a me venditis, dictum emptorem pro se et suis successoribus per traditionem presentium litterarum investio de eisdem, promittentes nos Matildis et Guillermus conjuges antedicti per juramenta nostra, etc. Actum in presentia magistri Laurentii de Monte Barro notarii dicte curie (domini ducis), Regnaudi, clerici, fratris Matildis predicte, et Guillermi dicti Baillot de Beureyo, testium ad hoc vocatorum, anno et mense predictis.

{78}LXXI.

VENDITIO NEMORIS DE PREPANNOT FACTA A CONSTANCIO.

??

1274. — Mars.



Universis presentes litteras inspecturis, nos Constancius, Johannes et dictus Voilliez, liberi Perrini dicti Gelebert de Montbroin, Guillermus dictus Baudranz et Johannes dictus Maquereaus de Sedeloco, notum facimus quod nos, pro evidenti et urgenti necessitate nostra, vendimus et in hereditatem perpetuam quittamus penitus et precise reverendo patri ac domino Girardo, Dei gratia Eduensi episcopo suisque successoribus qui pro tempore erunt episcopi Eduenses, nemus nostrum de Prepannot, situm inter nemus Galteri dicti la Filatre ex una parte, et nemus Stephani dicti lou Surrat ex altera, pro sexaginta solidis Viennensium, de quibus recepimus et habuimus integrum pagamentum in pecunia legittime numerata et de ipsis nos tenemus pro pagatis. Quapropter nos Constancius, Johannes et dictus Voillez, Guillermus dictus Baudrant et Johannes dictus Maquereaus promittimus per juramenta nostra, etc. In cujus rei memoriam et testimonium, sigillum curie venerabilis viri domini de Gysseio, archidiaconi Avalonensis in ecclesia Eduensi, presentibus litteris rogavimus et obtinuimus apponi. Actum anno Domini Mº CCº septuagesimo quarto, mense marcio.

LXXII.


MORELLUS FILIUS REGNAUDI DE CONFERGEYO TENET IN FEODUM ET COSTUMAM PLURIMA AB EPISCOPO EDUENSI.

??

1289. — Samedi 5 Février.



Universis presentes litteras inspecturis, ego Morellus, filius condam defuncti Regnaudi de Confergeyo, notum facio quod cum quamdam peciam terre, vocatam Chambertre, sitam inter forestam de Confergeyo ex una parte et {79}terram dicti lou Blanc, ex altera; item, quoddam molendinum, situm de subtus la Vaul, et vocatum molendinum novum; item, medietatem cujusdam alterius molendini, dicti molendinum de Quercu, siti de subtus viam Sancti Leodegarii: que premissa movebant de quadam sergenteria apud Sedelocum constituta, vocata sergenteria dou Dieme, a personis pluribus diu est acquisivissem, recognosco quod reverendus in Christo pater Hugo, miseratione divina Eduensis episcopus, predictam acquisitionem mihi laudavit et concessit, sub tali conditione quod ego et mei heredes et predictas res causam possidendi habituri sex denarios censuales et unum bichetum avene costumalem de cetero apud Sedelocum solvere tenebimur pro premissis, et in dicto loco edificare et morari homines episcopatus, ad usus et consuetudines franchisie dicte ville Sedelocensis. In cujus rei testimonium, sigillum curie venerabilis viri magistri Johannis, archidiaconi Avalonensis, presentibus litteris rogavi et obtinui apponi. Datum die Sabbati post purificationem beate Marie virginis, anno Domini Mº CCº octogesimo nono.

LXXIII.


LITTERA DE HIIS QUE GUILLERMUS DE CUPETRA, MILES TENET IN FEODUM AB EPISCOPO EDUENSI.

??

1266. — Lundi 11 Avril.



Ego Guillermus de Cupetra, miles, universis presentes litteras inspecturis notum facio, quod ego teneo in feodum a reverendo patre Girardo, Dei gratia Eduensi episcopo, quicquid habeo in villa de Volabro, inter duos rivos, tam in dominio et justicia cimiterii dicte ville et locorum predictorum quam in terris, pratis, stagnis, nemoribus, tailliis et aliis exactionibus quibuscumque, exceptis feodo quod dominus Johannes de Sercyaco tenet a me ipso, et parte mea decime dicte ville, et domo Petri Brutin, et ochia dicte domui adjacente; de quibus omnibus predictis, exceptis dicto feodo dicti Johannis, parte mea dicte decime, et domo et ochia predictis, dicto domino episcopo Eduensi homagium fecisse confiteor et fidelitatem, et promitto pro me et meis heredibus {80}legitimis masculis sibi et suis successoribus fidelitatem facere et tenere. In cujus rei testimonium, quia sigillum proprium non habeo, sigillum religiosi viri prioris de Paredo presentibus rogavi apponi et obtinui. Nos vero dictus prior, ad preces et instanciam dicti Guillermi, sigillum nostrum presentibus litteris apposuimus in testimonium veritatis. Datum Paredi die lune ante resurrectionem Domini, anno ejusdem Mº CCº sexagesimo sexto.

LXXIV.


* LITTERA DE HIIS QUE HENRICUS DE THOISEYO IMPIGNORAVIT EPISCOPO EDUENSI QUE SUNT DE FEODO SUO.

??

1293. — Lundi 5 Janvier.



In nomine Domini, amen. Anno incarnationis ejusdem Mº CCº nonagesimo tertio, mense januarii, die lune ante Epyphaniam Domini, ego Henricus, quondam filius domini Girardi de Thoyseio, militis, cantor ecclesie Sedelocensis, notum facio universis presentibus et futuris, quod ego trado in pignus seu gaigeriam, in manu reverendi in Christo patris Hugonis, Dei gratia Eduensis episcopi, nomine sedis episcopalis Eduensis, et titulo pignoris seu gaigerie delibero et etiam ypotheco pro quadraginta libris Turonensium, quas michi mutuavit in pecunia numerata et de quibus me teneo pro pagato, scilicet totum illud quod teneo et habeo in tota castellania de Thoyseyo Episcopi, tam in hominibus, domibus, terris, pratis, nemoribus, emendis, quam aliis juribus quibuscumque, que predicta sunt et movent de feudo suo, nomine ecclesie sue Eduensis seu sedis episcopalis Eduensis, ab ipso domino episcopo et suis successoribus tenenda, possidenda et habenda pacifice et quiete tamquam rem feudalem, sine aliqua aequitatione, una cum fructibus eorumdem, quousque sibi satisfactum fuerit de pecunia supradicta, et de predictis me penitus devestio et dictum dominum episcopum, nomine quo supra, investio ob causam gaigerie supradicte, promittens per juramentum meum prestitum corporale et sub obligatione omnium bonorum meorum, predicta in dicta gaigeria contenta dicto domino episcopo deffendere et pacifice garantire {81}quamdiu predicta tenuerint ratione gaigerie supradicte, renuntians in hoc facto ex certa scientia et per juramentum omni actioni et exceptioni doli, metus et in factum dicte pecunie non habite nec recepte, spei numerationis future dicte ypothecationis non legitime facte, deceptionis in aliquo, fori, cleri, chori et crucis privilegiis, omni appellationis remedio, conditioni sine causa, beneficio restitutionis in integrum, omni juri consuetudinario, canonico et civili, jurique dicenti generalem renuntiationem non valere, volens me compelli ad premissorum observantiam quasi ex re adjudicata per curiam domini ducis Burgundie, cujus juridictioni suppono me quo ad hoc, heredes meos et omnia bona mea. In cujus rei testimonium sigillum dicte curie litteris istis rogavi apponi. Actum in presentia Hugonis de Sancto Poncio, clerici notarii Eduensis, Hugonis de Velers, clerici, Colardi Chapelu et Perrelli, castellani de Sedeloco, testium ad hoc vocatorum, anno, mense et die predictis.

LXXV.


LITTERA QUOD HUGO FUICHOT ET EJUS UXOR CONFITETUR SE ESSE HOMINES EPISCOPI EDUENSIS SINE PARTE ALTERIUS.

??

1293. — Lundi 5 Janvier.



In nomine Domini, amen. Anno incarnationis ejusdem Mº CCº nonagesimo tertio, mense januarii, die lune ante Epyphaniam Domini, nos Hugo dictus Fuchoz de Sedeloco et Perroneta, ejus uxor, notum facimus universis presentibus et futuris quod nos sponte, scienter et provide, non coacti nec decepti, renunciamus penitus et precise omni borjoisie domini regis Francie, et confitemur nos esse et esse debere, sine parte alterius, homines et burgenses reverendi in Christo patris Hugonis, Dei gratia Eduensis episcopi, nomine sedis episcopalis Eduensis, ad usus et consuetudines Sedelocenses, sine reclamatione alterius curie sive fori. Promittentes per juramenta nostra prestita, corporalia, et sub obligatione omnium bonorum nostrorum, contra tenorem presentis littere de cetero non venire, nec nos decetero reclamare pro alio domino seu etiam advoare, preter quam pro domino episcopo Eduensi, {82}volentes nos compelli ad premissorum observantiam, quasi ex re adjudicata, per curiam domini ducis Burgundie cujus juridictioni supponimus nos quo ad hoc, heredes nostros et omnia bona nostra sine reclamatione alterius curie sive fori. In cujus rei testimonium sigillum dicte curie litteris istis rogavimus et optinuimus apponi. Actum in presentia Hugonis de Sancto Poncio, clerici notarii Eduensis, domini Petri de Edua, militis, baillivi de Auxeyo, Colardi Chapelu, Johannis Estordi, Gileti, clerici predicti baillivi, testium ad hoc vocatorum, anno mense et die predictis.

LXXVI.


* LITTERA DE HIIS QUE LIBERI DICTI BAICHELER DE GUOIZ CONFITENTUR ESSE DE RETROFEODO EPISCOPI EDUENSIS.

??

1294. — Juin.



In nomine Domini, amen. Anno incarnationis ejusdem Mº CCº nonagesimo quarto, mense junii, nos Hugoninus et Guiotus, fratres, liberi quondam dicti Baicheler de Goiz, et Ysabellis, mater predictorum liberorum, relicta predicti Baicheler, notum facimus universis presentes litteras inspecturis, quod omnes res quas Julianus de Longo Campo et dictus Jaqueaus de Longo Campo, Hugo li Bolastres de Vauleme et Guiotus, frater ejusdem Hugonis Bolastre, tenent a nobis in feudum, site in parrochiatu de Lucenayo, sunt et movent de retro feudo reverendi patris domini episcopi Eduensis, modo et forma quibus supradicti Julianus Jaqueaus, Hugo Bolastres et Guiotus, ejus frater, predictas res tenebant in feudum a predicto Baicheler tempore quo decessit, et quod nos predictum feudum tenemus in retrofeudum a predicto domino episcopo. Item, confitemur et recognoscimus quod nos feudum supradictum tradimus et obligamus titulo pignoris in manu reverendi patris domini Hugonis, Dei gratia Eduensis episcopi, tanquam de suo retrofeudo moventem et existentem, pro sex libris Viennensium, quas predictus dominus episcopus nobis tradidit ex causa mutui in pecunia numerata in utilitatem nostram totaliter jam conversa, volentes et concedentes quod predictus {83}dominus episcopus predictum feudum dictarum rerum teneat et possideat quousque de dictis sex libris Viennensium eidem a nobis vel heredibus nostris fuerit plenarie et integre satisfactum, mandantes predictis Juliano Jaqueaus, Hugoni et Guioto per presentes litteras ut ipsi de predictis intrent in homagium predicti domini episcopi et faciant eidem fidelitatem et debitum feudale de predictis, prout nobis et dicto Baicheler, tempore quo vivebat, predicta faciebant et facere tenebantur. Promittentes, etc. Actum in presencia Pariseti de Sancto Gervasio, clerici coadjutoris Hugonis de Sancto Poncio, clerici notarii Eduensis, Bartholomei Esperom, Hugonis Monachi de Ruisseles, et Hugonis castellani de Lucenayo, testium ad hoc vocatorum, anno et mense predictis.

LXXVII.


DE QUITTATIONE NEMORIS DOU JARRENOY FACTA EPISCOPO EDUENSI AB AGNELONE FILIA QUONDAM CLEMENTII DE BOUTOILLE.

??

1278. — Mercredi 22 Février.



Universis presentes litteras inspecturis, ego Agnelons, filia quondam Clemencii, dicti Boutoille de Montbroin, notum facio quod ego, laude et assensu Geliani, dicti Galon de Montbroin, mariti mei, michi in hiis que sequuntur auctoritatem et speciale mandatum prestantis, vendo, concedo et in hereditatem perpetuam precise quitto reverendo in Christo patri ac domino Girardo, Dei gratia Eduensi episcopo, et ejus successoribus, quicquid juris habeo, habere possum et debeo in nemore dicto dou Jarrenoy, et in exartis sitis juxta dictum nemus, quod nemus situm est inter ulmum dou Chaillou ex una parte, et fontem Barnay ex altera, scilicet octavam partem dicti nemoris et duodecimam partem dictorum exariorum, pro octo libris Dyvionensium michi a dicto domino episcopo legittime persolutis in pecunia numerata, et pro tribus sextariis siliginis michi jam integre deliberatis, de quibus venditis me omnino devestiens, predictum dominum episcopum per traditionem presentium investio de eisdem. Hanc autem venditionem, concessionem et quittationem ego dictus Gelianus, maritus dicte Agnelon, volo, laudo {84}pariter et concedo et ratam et firmam habeo. Quapropter nos Agnelons predicta et Gelianus, ejus maritus, tenemus et promittimus per juramenta nostra, etc. In cujus rei testimonium et munimen, sigillum curie venerabilis viri domini Guillermi de Gysseio, archidiaconi Avalonensis in ecclesia Eduensi, presentibus litteris rogavimus et fecimus apponi. Datum et actum die mercurii post focos, anno Domini Mº CCº septuagesimo octavo, mense februario.

LXXVIII.


LITTERA QUOD BACHELERS DE GAYES CONFITETUR SE DEBERE EPISCOPO EDUENSI XXX LIBRAS VIENNENSIUM.

??

1286. — Novembre.



Omnibus presentes litteras inspecturis, nos Stephanus, archidiaconus Flavigniacensis, et nos Girardus, archipresbiter Eduensis, notum facimus quod in nostra presencia propter hoc specialiter constitutus dictus Bacheler de Gayes confitetur se debere reverendo patri Hugoni, Dei gratia episcopo Eduensi, XXX libras Viennensium, ex causa mutui, pro qua pecunia solvenda eidem domino episcopo dictus Bacheler ponit, assidet et assignat in responsionem eidem episcopo medietatem clausi vinearum sitarum in territorio de Valome, in parrochia de Lucenay, que medietas est de feodo dicti domini episcopi Eduensis, et quam medietatem dictus Bacheler tenet in feodo a domino episcopo Eduensi, prout coram nobis confitetur, et promittit idem Bacheler, per juramentum suum super hoc coram nobis corporaliter prestitum, nichil petere seu eciam reclamare vel recipere de fructibus medietatis dicti clausi quousque dicto domino episcopo de dicta pecunia fuerit plenarie satisfactum. Abrenuncians, etc. [sic]. Datum anno Domini Mº CCº octogesimo sexto, mense novembri.

{85}LXXIX.

LITTERA QUOD DOMINUS HUGO DE GISORS RECOGNOSCIT TENERE IN FEODUM A GIRARDO EPISCOPO EDUENSI OMNIA QUE HABET APUD LUCENAY.

??

1269. — Février.



Nos Michael, humilis abbas Sancti Martini, et nos Guillermus, prior Sancti Symphoriani Eduensis, notum facimus universis presentes litteras inspecturis, quod dominus Hugo dictus de Gisors, de Lucenayo, miles, in nostra presencia constitutus, sciens, prudens et spontaneus, confitetur et in veritate recognoscit se tenere in feodum a reverendo in Christo patre domino Girardo, Dei gratia Eduensi episcopo, nomine ipsius ecclesie Eduensis, apud Lucenay, res que inferius subsecuntur: videlicet domum suam quam inhabitat, sitam apud Lucenay, cum orto suo retro dictam domum; item, pratum situm subtus More, in quo sunt circa una sectura prati et dimidia; item, pratum situm ante domum leprosorum de Lucenayo, in quo est circa dimidia sectura prati; item, circa quatuordecim operaturas vinee site apud Lucenay, in terragio de Rivaul; item, in terragio dicto de Longo Campo, circa quatuor operatas vinee, que dicitur vinea de Fatigne; item, circa quatuor operaturas vinee que vocatur vinea leprosorum, sita in dicto terragio de Longo Campo; item, circa duas operaturas vinee que vocatur vinea dou Fratoy; item, quoddam cortue seu ochiam sitam apud Lucenay, inter domum ipsius militis ex una parte, et domum sacerdotalem ex altera, que ochia dicitur ochia Roberti Garnerii; item, sedem et locum cujusdam molendini ac ipsum molendinum, cum omni aisiamento et aquam ipsius molendini, quod molendinum antiquitus vocabatur molendinum donni Johannis de Tylio, que quidem sedes molendini sita est juxta domum leprosorum de Lucenay et vadum quod dicitur vadum Burgi Campi in ripparia de Lucenay, quam quidem ochiam et sedem dicti molendini cum omni aisiamento ipsius dedit et concessit de novo dictus dominus episcopus eidem militi in augmentationem predicti feodi imperpetuum, prout asserit idem miles, de quibus ochia et molendino devenit idem miles, ut asserit, homo predicti domini episcopi Eduensis, et de hiis ipsius domini episcopi intravit homagium, nomine predicte ecclesie Eduensis. In cujus rei testimonium, etc. [sic]. Datum anno Domini Mº CCº sexagesimo nono, mense februarii.

{86}LXXX.

BARTHOLOMEUS DE PRANGELLIS RECOGNOSCIT TENERE IN FEODUM AB EPISCOPO EDUENSI QUICQUID HABET APUD LUCENAYUM.

??

1269. — 12 Novembre.



Universis presentes litteras inspecturis, nos frater Michael, humilis abbas Sancti Martini Eduensis, et frater Guillermus, humilis prior Sancti Symphoriani Eduensis, notum facimus quod in nostra presentia propter hoc specialiter constitutus Bartholomeus de Prangellis, domicellus, ex certa scientia recognoscit et confitetur coram nobis et publice se tenuisse et tenere, possedisse et possidere imperpetuum feodum ac legittimum a reverendo in Christo patre Girardo, Dei gratia Eduensi episcopo et ejus successoribus episcopis Eduensibus, universas res que sequuntur: scilicet quicquid habet, habere potest et debet quoquomodo et quacumque de causa apud Lucenayum et in valle Lucenaii, scilicet terras arabiles, prata, ochias, census, costumas et res alias universas quocumque nomine censeantur; item et feodum quod dominus Hugo de Brasiers, miles defunctus, et domina Blancha, quondam ipsius Hugonis uxor, tenebant et possidebant in feodum ab eodem Bartholomeo, tempore quo decesserunt, dictus Bartholomeus ipso episcopo et suis successoribus una cum omni jure et actione ab ipso Bartholomeo, ratione ejusdem feodi, pertinentibus, quittat imperpetuum penitus et precise, ac resignat sive guerpit, promittens dictus Bartholomeus coram nobis per juramentum suum super hoc corporaliter prestitum se contra quittationem, resignationem et guerpitionem hujusmodi decetero per se vel per alium non venire nec super hoc agere in judicio vel extra. In cujus rei testimonium, ad preces et instantiam dicti Bartholomei sigilla nostra litteris presentibus duximus apponenda. Datum Edue et actum die crastina beati Martini hyemalis, anno Domini Mº CCº sexagesimo nono.

{87}LXXXI.

* VENDITIO FURNI DE LUCENAYO DOMINO HUGONI EPISCOPO EDUENSI.

??

1287. — Novembre.



In nomine Domini, amen. Anno incarnationis ejusdem millesimo ducentesimo octogesimo septimo, mense novembri, nos Perrinus Forneraz et Margarita, ejus uxor, Odeardis li Noire de Lucenayo, Bartholometus, ejus filius, Seguinus Fornerii, Girardus, ejus filius, et Guillermeta, dicti Girardi uxor, notum facimus universis presentes litteras inspecturis, quod nos, pro evidenti utilitate nostra, non coacti nec decepti, vendimus, tradimus, quittamus et in hereditatem perpetuam deliberamus et concedimus, quilibet nostrum pro parte sua, libere et absolute, reverendo in Christo patri Hugoni, Dei gratia Eduensi episcopo, et suis successoribus, nomine ecclesie sue Eduensis, quicquid juris, rationis, proprietatis, possessionis et saisine habemus aut habere possumus et debemus omnimoda ratione in quodam furno sito inter alas de Lucenayo et castrum de Lucenayo, precio novem librarum Turonensium nobis solutarum in pecunia numerata, de quibus nos tenemus pro pagatis: quare de dictis rebus venditis nos et quilibet nostrum pro se devestimus, etc. Actum in presentia Hugonis de Sancto Poncio, clerici notarii Eduensis, Perrini de Lucenayo, clerici, et Michelini de Lucenayo, testium ad hoc vocatorum, anno et mense predictis.

LXXXII.


* VENDITIO FURNI DE LUCENAY OCTAVE PARTIS.

??

1287. — Octobre.



In nomine Domini, amen. Anno incarnationis ejusdem millesimo ducentesimo octogesimo septimo, mense octobri, ego Sibillons li Caille de Lucenayo, relicta Guillermeti de Grangia, notum facio universis presentes litteras inspecturis, quod ego, pro evidenti utilitate mea, sciens, prudens et spontanea, {88}non coacta nec decepta, vendo, trado, quitto, delibero et concedo pro me et meis imperpetuum, libere et absolute, reverendo in Christo patri Hugoni, Dei gratia Eduensi episcopo, nomine ecclesie sue Eduensis, et suis successoribus, octavam partem quam habeo in furno de Lucenayo, sito inter alas de Lucenayo et castrum dicti loci, precio sexaginta solidorum Turonensium michi solutorum in pecunia numerata de quibus me teneo pro pagato. Quare de dicta octava parte vendita et de omni jure quod habeo in dicto furno me omnino devestio, etc. Actum in presentia Hugonis de Sancto Poncio, clerici notarii Eduensis, Perrini de Sancto Martino et Johannis de Saysere, testium ad hoc vocatorum, anno et mense predictis.

LXXXIII.


* DE VENDITIONE OCTAVE PARTIS FURNI DE LUCENAYO FACTA AB HUGONE TURTELLI.

??

1287. — Octobre.



In nomine Domini, amen. Anno incarnationis ejusdem millesimo ducentesimo octogesimo septimo, mense octobri, ego Hugo Turrellons de Lucenayo notum facio universis presentes litteras inspecturis, quod ego sponte, scienter et provide, non coactus nec deceptus, vendo, trado, quitto, delibero et concedo pro me et meis imperpetuum reverendo in Christo patri Hugoni, Dei gratia Eduensi episcopo, et suis successoribus, octavam partem quam habeo in furno de Lucenayo, sito inter castrum et alas dicti loci, precio sexaginta solidorum Turonensium michi solutorum in pecunia numerata de quibus me teneo pro pagato. Quare de dicta octava parte vendita et de omni jure quod habeo in dicto furno me penitus devestio, etc. Actum in presentia Hugonis de Sancto Poncio, clerici notarii Eduensis, Guioti filii Chasteleine de Lucenayo, clerici, Theobaldi filii Groing de Lou, Hugonis le Moine de Russeles, et Renaudi de Vauvaiger, testium ad hoc vocatorum, anno et mense predictis.

{89}LXXXIV.

* VENDITIO FACTA PER GUIOTUM DE LYOU TRIUM PARTIUM FURNI DE LUCENAY REVERENDO PATRI HUGONI EPISCOPO EDUENSI.

??

1287. — Octobre.



In nomine Domini, amen. Anno incarnationis ejusdem millesimo ducentesimo octogesimo septimo, mense octobri, ego Guiotus de Lyeu, domicellus, notum facio universis presentes litteras inspecturis quod ego sponte, scienter et provide, non coactus nec deceptus, vendo, trado, quitto, delibero et concedo pro me et meis imperpetuum reverendo in Christo patri Hugoni, Dei gratia Eduensi episcopo, et ejus successoribus, nomine ecclesie sue Eduensis, tres partes medietatis furni de Lucenayo, siti inter castrum et alas dicti loci, precio duodecim librarum et quinque solidorum Turonensium michi solutarum a dicto episcopo in pecunia numerata de quibus me teneo pro pagato. Quare de dictis rebus venditis et de omni jure quod habeo in eisdem me penitus devestio, etc. Actum in presentia Hugonis de Sancto Poncio, clerici notarii Eduensis, Hugonis le Moine de Russeles et Renaudi de Vauvaiger, testium ad hoc vocatorum, anno et mense predictis.




Поделитесь с Вашими друзьями:
1   2   3   4   5   6   7   8   9   10   ...   24




База данных защищена авторским правом ©shkola.of.by 2022
звярнуцца да адміністрацыі

    Галоўная старонка