Hec sunt privilegia apostolica



старонка3/24
Дата26.04.2016
Памер1.06 Mb.
#36216
1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   24

XVII.


* DE PETITIONE RECREDENTIE UNIUS HOMINIS EPISCOPI EDUENSIS AB ABBATE FLAVIGNIACENSI.

??

1275. — Mardi 3 Juillet.



Anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo quinto, die martis post festum apostolorum Petri et Pauli, apud Vallem Crescentem, ordinis Vallis Caulium, Eduensis dyocesis, fuit abbas Flavigniacensis, in presentia reverendissimi patris domini episcopi Eduensis, requisitus in hunc modum ex parte {25}domini episcopi predicti, quod cum idem abbas quemdam hominem dicti domini episcopi de Flavigniaco, videlicet Galterum de Grignione, captum teneret, et pluries ex parte dicti domini episcopi fuisset requisitus idem abbas quod dictum hominem redderet vel saltem recrederet, nec adhuc idem abbas dictum hominem reddidisset vel recredidisset, requisitus fuit iterum idem abbas ex parte dicti domini episcopi, cum idem abbas esset homo dicti domini episcopi sub debito fidelitatis qua tenebatur idem abbas eidem domino episcopo, quod dictum hominem redderet vel saltem recrederet, et dictus dominus episcopus de dicto Galtero, homine suo, tam dicto abbati quam omnibus aliis de ipso Galtero conquerentibus erat paratus et se offerebat exhibere mature justitie complementum. Dictus vero abbas recognovit se esse hominem dicti domini episcopi, verumtamen predictas redditionem et recredentiam facere recusavit, petens a dicto domino episcopo tanquam a domino suo, cum ipse abbas esset homo dicti domini episcopi, quod assignaret idem episcopus eidem abbati coram ipso super premissis diem, et ipse abbas faceret ad diem super premissis quod justitia suaderet. Dictus vero dominus episcopus respondit quod, deliberato consilio cum suo capitulo et aliis probis viris super assignationem diei, faceret quicquid ordo exigeret rationis. Acta sunt hec anno, die et loco predictis, nobis cantore et archidiacono Eduensi, archidiacono Avalonensi, archidiacono Flavigniacensi, preposito Beligniacensi in ecclesia Eduensi, decano Sedelocensi canonico Eduensi, magistro Johanne de Borbonio, canonico et officiali Eduensi, magistro Conone, canonico Belnensi, domino Renaudo de Volenaio, canonico Sedelocensi et archipresbitero Belnensi, presentibus et ad hoc specialiter evocatis ad perhibendum testimonium veritatis. Nos vero predicti sigilla nostra litteris presentibus apponimus in robur et testimonium veritatis.

{26}XVIII.

DE COMPOSITIONE FACTA INTER DOMINUM EPISCOPUM EDUENSEM ET ABBATEM DE FLAVIGNEO.

??

1273. — Mercredi 23 Aout.



Universis presentes litteras inspecturis, nos decanus et capitulum Eduense notum facimus quod cum reverendus in Christo pater G[irardus] divina miseratione Eduensis episcopus ex una parte, et viri religiosi abbas et conventus Flavigniacensis ex altera, super querela et discordiis quas inter se habent ad invicem, intendant et velint, ut intelleximus, ut arbitros arbitratores seu amicabiles compositores compromittere, nos volumus ac consentimus quod idem reverendus pater a parte sua super hiis in viros venerabiles et discretos dominum Petrum archidiaconum Eduensem, dominum G. archidiaconum Avalonensem et magistrum Nicholaum de Luxovio abbatem sancti Stephani de Strata, nostrorum concanonicorum Eduensium exhibitorum presentium, aut duos eorumdem, compromittat, et quod ipse se consentiat in arbitros quos super hoc nominaverit et elegerit pars adversa, datum et firmum habentes quicquid per ipsum episcopum factum fuerit in hac parte. In cujus, etc. [sic]. Datum die mercurii post festum beati Symphoriani, anno Mº CCº septuagesimo tertio.

XIX.


* LITTERA DE FEODO FACTO AB ABBATE DE FLAVIGNI EPISCOPO EDUENSI.

??

1262. — Jeudi 26 Octobre.



Anno Domini Mº CCº LXº IIº die jovis ante festum omnium sanctorum, hora prima, in claustro beate Marie Virginis Belnensis, Guillermus abbas Flavigniacensis fecit feodum et homagium reverendo patri Girardo, episcopo Eduensi, de Flavigniaco et ejus pertinentiis, juravitque idem Guillermus abbas in manu dicti episcopi supra sacrosancta Dei evangelia quod Flavigniacum {27}cum munitionibus, turribus et abbatia redderet eidem episcopo ejusque successoribus secundum quod castra jurabilia et reddibilia consueverunt reddi ad usus et consuetudines Burgondie. Acta sunt hec dictis anno, tempore, die, loco, nobis presentibus rogatis et vocatis specialiter ad testificandum predicta Jofrido decano Belnensi, decano sancti Sequani, Guillermo senescallo Eduensi, magistro Frederico canonico Linguonensi, Jacobo de Balneis canonico Cabilonensi, domino Laurentio canonico Belnensi, presbitero et archipresbitero de Arneto, domino Guillermo canonico et archipresbitero Avalonensi, magistro Nicholao archipresbitero Corbigniacensi, Theobaldo domino Bellivisus, domino Guillermo milite, domino de Nolaco, domino Gerardo, milite, domino de Sautrona, qui omnes rogati sigilla nostra presentibus apponimus in robur et testimonium veritatis.

XX.


* DE SENTENCIA LATA IN ABBATEM ET CONVENTUM FLAVIGNIACENSES AB EPISCOPO EDUENSI.

??

1276. — Vendredi 16 Janvier.



Universis presentes litteras inspecturis, nos magister Jacobus prepositus, magister Nicholaus archidiaconus Eduensis ecclesie, Guillermus archidiaconus Flavigniacensis, Petrus archipresbiter Eduensis, Guillermus decanus Sedelocensis, Guillermus de Edua legum professor, Clarambaudus de Castro Novo canonicus Eduensis, magistri Johannes de Borbonio canonicus et officialis Eduensis, Girardus officialis dicti archidiaconi Flavigniacensis, Johannes dictus Rivere, Johannes Chevillardi, Johannes de Aynaio, Petrus de Sedeloco, clerici, Hugo Flavigniacensis archipresbiter, notum facimus quod anno Domini millesimo CCº septuagesimo sexto, die veneris post octabas apparitionis Domini, apud Flavigneum, in capitulo abbacie dicti loci, reverendus pater noster Girardus Dei gratia Eduensis episcopus, nobis omnibus predictis et singulis in dicto capitulo existentibus, presentibus, videntibus et audientibus, priori et conventui {28}dicti loci ibidem presentibus in persona propria et ore proprio dixit, fecit denuntiationem, inhibitionem seu prohibitionem et sententie publicationem sub verbis que sequntur. Nos Girardus, Dei gratia Eduensis episcopus, existentes in capitulo Flavigniacensi, presentibus priore et conventu dicti loci, die veneris post octabas apparitionis Domini continuata a die jovis precedente assignata ibidem a nobis ad visitandum et ad faciendum ex officii nostri debito quod secundum Deum et justiciam ibidem faciendum esset, significamus et denunciamus vobis dictis priori et conventui et omnibus qui sua dixerint interesse, quod nos fuimus et sumus in possessione vel quasi feodi et homagii ville, pertinenciarum et fortaliciorum Flavignei et reddicionis clavium dicte ville et fortaliciorum tamquam episcopus Eduensis et ratione ecclesie Eduensis, unde prohibemus vobis omnibus et singulis ne aliquem vel aliquos gardianum vel gardianos advocetis et admitatis, et ne jus nostrum in aliquo in garda vel alio modo turbetis vel turbari faciatis, cum nos semper parati sumus, fuimus et erimus, tamquam dominus feudi, facere super premissis quicquid ordo dictaverit racionis, maxime cum invocare novam gardam per vos in villa et pertinenciis de Flavigneio esset et redumdaret in prejudicium nostrum et nostre ecclesie Eduensis et esset contra canonica instituta et sentenciam super hoc ipso facto latam a canone incurreretis ipso facto, quam sentenciam invocantes et eisdem consencientes ipso facto latam a canone publicamus in hiis scriptis. In quorum omnium premissorum et singulorum testimonium, nos prenominati prepositus, predicti archidiaconi, et nos alii predicti subsequentes in presencia quorum omnium et singulorum premissa omnia acta sunt et facta, presentibus litteris sigilla nostra apponimus. Datum et actum anno et die predictis.

{29}XXI.


* COMMANT LI DUX DE BORGUOINGNE RENDIST A G. EVESQUE D’OSTUN LES CLERS DE FLAVIGNE.

??

1273. — Octobre.



Nos Robers dux de Borguoigne, façons savoir à touz çaus qui verront ces présantes lettres, que cum mes sires Girars par la grace de Deu avesques de Ostun nos eust randues et bailliés por nostre besoin les clers de la vile de Flavigne, nos, leu dit besoin cessant, avons randues et bailliés les dites clers à mon soigneur l’avesque devant dit. An tesmoin de la quel chose, nos avons mis an ces présantes lettres nostre sael. Les queles lettres sont donées an l’an de l’incarnacion Nostre Soignor mil. douz. canz. sexante et trèze, ou mois de octouvre.

XXII.


LITTERA QUANDO ABBAS FLAVIGNIACENSIS FECIT HOMAGIUM DOMINO JACOBO EPISCOPO EDUENSI APUD THOSYACUM.

??

1283. — Jeudi 25 Novembre.



In nomine Domini amen. Anno ejusdem Mº CCº LXXXº IIIº, indictione XIIa, VIIº Kalendas decembris, videlicet die jovis in festo beate Katherine virginis, pontificatus donni Martini pape IIII anno quarto, apud Thosyacum, in domo reverendi in Christo patris Jacobi Dei gratia Eduensis episcopi, in camera veteri, juxta cameram dicti domini episcopi, in presentia mei notarii infra scripti et testium subscriptorum ad hoc specialiter vocatorum, fecit {30}homagium venerabilis vir et religiosus Guillermus abbas Flavigniacensis monasterii dicto domino episcopo ipsum homagium, nomine Eduensis ecclesie, recipienti de abbatia et villa Flavignei et appenditiis, prout homagium se importat: et promisit idem abbas declarationem totius feodi facere et res feodales totaliter dicto domino episcopo exponere infra instantes brandones. Actum fuit hoc anno, indictione, die mensis et loco predictis, presentibus venerabili in Christo patre Yvone Clugniacensi abbate, magistro Johanne archidiacono Avalonensi, Petro archipresbitero Eduensi, Petro de Edua, milite, baillivo de Assisia, et magistris Johanne de Sancto Sequano et Johanne Chevillardi, clericis ad premissa vocatis specialiter et rogatis. In cujus rei testimonium, memorati Yvo Clugniacensis abbas, archidiaconus Avalonensis et archipresbiter Eduensis, rogati de apponendo sigillo suo, sigilla sua instrumento huic publico apposuerunt.

XXIII.


* DE JURAMENTO FACTO AB ABBATE FLAVIGNIACENSI IN MANU EPISCOPI EDUENSIS.

??

1284. — Samedi 25 Novembre.



Universis presentes litteras inspecturis, nos frater Milo, abbas Tonodori, Lingonensis diocesis, magister Nicholaus de Luxovio, archidiaconus Eduensis, magister Johannes de Borbonio, archidiaconus Avalonensis, Odo de Salone, archidiaconus Flavigniacensis, Guillermus de Chaceyo, miles, dominus de Misseio, Petrus de Edua, miles, baillivus de Auseis et de Montana pro domino duce Burgundie, magister Johannes de Sancto Secano, curatus de Cancellis, Theobaldus dictus Bornes, burgensis Flavigniacensis, Johannes archipresbiter Flavigniacensis, Symon canonicus Sedelocensis, notum facimus, quod anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo quarto, die sabbati post festum beati Clementis, apud Alisiam, in domo episcopali, nobis predictis presentibus, juravit Guillermus, abbas Flavigniacensis in manu reverendi in Christo patris Jacobi Dei gratia episcopi Eduensis supra sacrosancta Dei evangelia, quod Flavigniacum, cum municionibus, turribus et abbacia reddet eidem domino {31}episcopo ejusque successoribus, secundum quod castra jurabilia et reddibilia consueverunt reddi ad usus et consuetudines Burgondie, et secundum quod alias fecit bone memorie Guillermus de Fossatis quondam abbas Flavigniacensis. Acta sunt hec anno, die et loco predictis, presentibus et, videntibus et audientibus rogatis, vocatis et requisitis specialiter ad testificandum predicta, qui omnes et singuli sigilla nostra presentibus litteris apposuimus in testimonium premissorum.

XXIV.


* VENDITIO DOMUS STEPHANI BOCHERI SITE APUD ALYSIAM FACTA EPISCOPO EDUENSI.

??

1276. — Juillet.



Universis presentes litteras inspecturis, ego Stephanus dictus Boucheriz, de Noiant, filius Colini majoris de Noiant, notum facio quod ego vendo, trado et concedo imperpetuum, sine retentione et reclamatione aliqua, reverendo in Christo patri Girardo, Dei gratia episcopo Eduensi, et successoribus suis episcopis Eduensibus, domum meam sitam apud Alisiam, inter domum Oytheline, relicte quondam magistri Joberti, et viam publicam; item, duas cuppas ligneas in dicta domo existentes; item, vineam meam sitam in terragio quod dicitur Gravain, inter vineam abbatis et conventus de Ongiaco ex una parte, et inter vineam predicte Oytheline ex altera; item, salicetum meum cum fundo ipsius saliceti, situm in terragio dicto de Villemartin, inter campum dicte Oytheline ex una parte, et vineam dicti domini episcopi ex altera; item, aliud salicetum meum cum fundo ipsius saliceti, situm in terragio de Villa Martini, inter vineam predicti domini episcopi et rippariam, cum omnibus juribus, pertinentiis et appenditiis predictarum rerum venditarum, que omnia et singula sunt et movent de capite mei venditoris prenotati, pro sexaginta libris Turonensium, quas ab ipso episcopo habui et recepi in pecunia legittime numerata, et de quibus me teneo plenarie pro pagato, et de predictis omnibus {32}et singulis rebus venditis me devestio, et ipsum dominum episcopum, pro se et successoribus suis episcopis Eduensibus investio et in veram possessionem pono et induco totaliter de eisdem. Promitto si quidem ego Stephanus memoratus eidem domino episcopo, pro me et meis, per juramentum meum, etc. In cujus rei testimonium sigilla virorum discretorum Regnaudi, abbatis Fonteneti, Guillermi, decani Sedelocensis, et sigillum curie archidiaconi Flavigniacensis presentibus litteris rogavi et obtinui apponi. Et nos abbas et decanus predicti sigilla nostra, et nos Girardus officialis predicti archidiaconi Flavigniacensis, sigillum curie ipsius archidiaconi presentibus litteris, ad requisitionem et preces dicti Stephani, duximus apponenda. Datum anno domini Mº CCº septuagesimo sexto, mense julii.

XXV.


* GALTERUS DE ROCHA VANNELLI OBLIGAVIT EPISCOPO EDUENSI TOTUM FEODUM QUOD TENET AB EODEM.

??

1255. — Mardi 17 Aout.



Ego Galterus dominus Roche Vannelli notum facio presentibus et futuris quod totum feodum quod teneo a reverendo patre Giraldo, Dei gratia Eduensi episcopo, videlycet villam de Brin, homines et mansos, justiciam parvam et magnam tocius ville et finagii, collectas, costumas, tercias, terras arabiles, prata, trossas, gallinas et corveias, nemora, riveriam et omnia alia que ibidem habeo vel habere debeo, quocumque jure, eidem episcopo tytulo pignoris, tanquam proprium ipsius feodum, obligavi et tanquam ypothecam tradidi pro quingentis quinquaginta libris Divionensium, quas dictus episcopus persolvit Girardo dicto Chastein de speciali mandato meo in pecunia numerata, qui Girardus Chastain omnia tenebat a me pro dicta pecunia tytulo pignoris obligata. Et hec omnia, juramento corporali prestito, promisi eidem episcopo contra omnes bona fide in pace tenere et efficaciter garantire, sub obligacione omnium bonorum meorum mobilium et immobilium. Ego vero Margareta, uxor dicti Galteri, per juramentum meum super hoc corporaliter prestitum omnia predicta laudavi pariter et concessi, promittens per idem juramentum {33}similiter prestitum quod contra premissa vel eorum aliquid per me vel per alium non veniam, aliqua racione. In cujus rei testimonium nos Galterus et Margareta presentes litteras, quia sigilla non habemus, sigillis venerabilium virorum abbatis Flavigniacensis et domini Petri de Ausona, clerici, eidem episcopo tradidimus sigillatas. Actum anno Domini Mº CCº quinquagesimo quinto, apud Rocham Vannelli, die martis post Assumptionem beate Marie.

XXVI.


* GALTERUS DE RUPPE VANNELLI DEBET EPISCOPO EDUENSI QUINQUAGINTA LIBRAS DYVIONENSIUM.

??

1256. — Mai.



Nos frater Johannes, humilis abbas Flavigniacensis, notum facimus universis presentes litteras inspecturis, quod in nostra presentia constituti Galterus de Rupe Vannelli, domicellus, et Margarita, uxor ejus, recognoverunt coram nobis se debere venerabili patri Girardo, Dei gratia Eduensi episcopo, quinquaginta libras Divionensium super villam de Brin et super appendicias dicte ville, que villa et appendicie sunt de feodo dicti domini episcopi Eduensis: quas dictas quinquaginta libras dicti Galterus et Margarita, uxor ejus, receperunt a jam dicto patre Girardo, Eduensi episcopo, in pecunia numerata, cum quingentis et quinquaginta libris Divionensium, pro quibus dicti Galterus et Margarita, uxor ejus, dicto domino episcopo antea dictas villam et appendicias pignori obligarant. In cujus rei testimonium, ad petitionem dictorum Galteri et Margarite, uxoris ejus, presentibus litteris sigillum nostrum apposuimus. Actum est hoc anno Domini Mº CCº quinquagesimo sexto, mense mayo.

{34}XXVII.

* VENDICIO VILLE DE BRIN QUAM TENEBAT IN FEODUM AB EPISCOPO EDUENSI

[galterus de rocha vannelli].

??

1255. — Juillet.



Ego Galterus dominus de Rocha Vannelli, domicellus, notum facio presentes litteras inspecturis, quod ego, laude et assensu et spontanea voluntate Margarete, uxoris mee, venerabili patri Girardo, Dei gratia Eduensi episcopo, villam de Brin quam ab ipso episcopo teneo in feodum, pignori obligavi pro quingentis et quinquaginta libris Divionensium, quas idem episcopus de mandato meo et dicte uxoris mee, pro me solvit Girardo dicto Chastein qui dictam villam impignoratam tenebat. Hanc autem obligationem ego et dicta uxor mea promittimus et tenemur, per juramentum nostrum super hoc prestitum a nobis, contra omnes guarantire, bona nostra mobilia et immobilia ad ferendam hujusmodi guarantiam obligantes, salvo feodo ecclesie beati Petri Flavigniacensis. In cujus rei testimonium ego et prefata uxor mea presentes litteras eidem episcopo tradidimus sigillis virorum religiosorum Johannis abbatis Flavigniacensis et Renerii abbatis Ungiacencis sigillatas. Datum anno Domini Mº CCº quinquagesimo quinto, mense julio.

XXVIII.


* FEODUM QUOD GIRARDUS CHASTEINS CEPIT A GIRARDO EPISCOPO EDUENSI.

??

1255. — Jeudi 11 Mars.



Nos Guillermus dominus sancti Burrici et Constancius archipresbiter Sedelocensis, notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis, quod Girardus Chastains cepit in feodum a reverendo patre Girardo Dei gratia Eduensi episcopo, Andream de Bryn et possessiones ipsius Andree, et quemdam molendinum {35}situm sub Bryn et sex sexturas prati rationabiles propinquiores que poterunt capi dicto molendino, et duas pecias terre sitas ultra aquam de Bryn, videlicet circa territorium de Marrigne le Cahoier, de mandato et voluntate Galteri de la Roiche, domicelli, a quo domicello idem Girardus Chastains in feodum omnia predicta tenebat. In cujus rei testimonium, ad petitionem dicti Galteri predicto reverendo patri presentes litteras sigillis nostris tradidimus roboratas. Actum anno Domini Mº CCº quinquagesimo quinto, die jovis ante bordas.

XXIX.


* DE VILLA DE BRIN QUAM TENET DOMINUS DE ROCHA IN FEODUM AB EPISCOPO EDUENSI.

??

1255. — Samedi 24 Juillet.



Ego Galterus dominus Roche Vannelli, notum facio universis presentes litteras inspecturis quod ego villam de Brin que erat de allodio meo cum pertinenciis dicte ville, scilicet homines et mansos, justiciam parvam et magnam tocius ville et finagii, collectas, costumas, tercias terras arabiles, prata, trossas, gallinas et corveias, nemora, riveriam et omnia alia que ibidem habebam recepi in feodum a venerabili patre Giraldo, Dei gratia Eduensi episcopo, nomine ecclesie Eduensis: ita tamen, quod ego et heredes mei, qui dictam villam tenebunt, faciemus homagium de dicta villa cum pertinenciis episcopo supradicto et ejus successoribus in perpetuum. Memoratus vero episcopus dedit michi centum libras Dyvion. pro dicto feodo faciendo, quas ab eodem recepi in pecunia numerata, et ego promisi dicto episcopo et ejus successoribus predictum feodum garantire et pacificare contra omnes, me et mea mobilia et immobilia propter hoc specialiter obligando, juramento prestito corporali. Et hec omnia Margarita, uxor mea, laudavit pariter et concessit. Promisi vero eidem episcopo quod super hoc litteras sigillo domini ducis Burgundie tradi faciam sigillatas. In cujus rei testimonium, nos Stephanus archidiaconus Flavigniacensis, Petrus archipresbiter ejusdem loci et Regnaudus archipresbiter de Duismo, ad preces et instanciam predictorum, presentibus litteris sigilla nostra duximus apponenda. Actum anno Domini Mº CCº quinquagesimo quinto, sabbato post festum beate Marie Magdalenos.

{36}XXX.


* DE CE QUE JAQUES ARRAGONS DE MONT MORET TIENT EN FIÉ DE L’AVESQUE D’OSTUN A BRIN EN QUELCUNQUE CHOUSE QUE CE SOIT.

??

1278. — Février.



A toz ceus qui varrunt et orrunt ces presentes lettres, je Jaques Arragons de Mont Moret, sire de Crili, chevaliers, fais à savor que je tien tout ceu que je ha à Brin an jutise et an soignerie et an totes autres choses qui meuvent de l’éretaige des soigneurs de la Roiche dou Vanneal dou fié mon soigneur l’avasque d’Ostun nu à nu, et maumemant quinze levrées de tearre les queles Jahans mes fis ha achatées de Guillaume de la Roiche dou Vanneal, fil jadis Gautier de la Roiche, assises à Brin et es appartenances, et quant il diz Jahans sera an ayge parfait il sera tenuz de venir an l’omenaige audit mon soigneur l’avasque et panre les dites quinze levrées de tearre dou dit mon soigneur l’avasque d’Ostun nu à nu, et li diz avasques d’Ostun l’an doit recevor. Ou tesmoin de la quel chose je ha requis l’official l’arcediacre de Flavigni qu’il mete le seal de la cort audit arcediacre an ces présentes lettres, et mon soigneur Jahan, soigneur de Frolois, qu’il y mete autresint le sien seal. Et nos li devant dit officiaus et Jahanz avons mis les diz seaus an ces présentes lettres, à la requeste dou dit Jaque Arragon. Ce fut fait an l’an Nostre Soigneur mil deux cenz sexante et dis et huit ou mois de fuvrier.

XXXI.


DE DISCORDIA QUE VERTEBATUR INTER EPISCOPUM EDUENSEM ET ABBATEM QUINCIACI SUPER QUODAM LOCO QUI DICITUR PRATERIA ET SUPER METIS.

??

1173. — 1227.



Ego Guido Dei gracia Eduensis episcopus, et ego Johannes totusque conventus Quinciaci, notum facimus presentibus et futuris quod cum questio verteretur inter nos super quodam loco qui dicitur Prateria, et super metis {37}rectius tendentibus a dicto loco usque ad Puteolum, prout continebatur in carta super hoc confecta a venerabili patre, Stephano quondam episcopo et capitulo Eduensi, quam cartam nos Quinciacenses in medium producebamus, cujus tenor talis est:

Ego Stephanus, Dei gratia Eduensis episcopus, notum fieri volo presentibus et futuris quod questio que vertebatur inter me et fratres de Quinceyo, super quibusdam querelis, in hunc modum terminata est: concessi eis et sigilli mei auctoritate confirmavi terram a loco qui dicitur Prateria quanto rectius extenduntur mete a Puteolo, et per fontem de Batelleyo usque ad fontem Raboan, et a prescriptis locis usque ad ultra Bremu, et quicquid habebam apud Sanctum Medardum, pro dimidio modio frumenti et dimidio modio avene ad mensuram Castellionis super Sequanam, et viginti solidis Divionensis monete, in festivitate Omnium Sanctorum solvendis. Decrevi etiam quod si quis super hoc moverit querelam contra prefatos fratres, homines mei ad mandatum meum ecclesiastico more perhibebunt testimonium terram predictam ad jus monachorum pertinere. Hoc laudavit Eduense capitulum et sigilli sui auctoritate roboravit. Hujus rei testes sunt: Seguinus decanus, Bertrannus precentor, Regnauldus prepositus, Girardus archidiaconus, cardinalis, Guido archidiaconus, Hugo senescallus, Odo de Tullione archipresbiter, Lambertus de Conforgen. Actum est hoc anno ab incarnatione Domini Mº Cº LXXIIIº.

Tandem compromissum est in viros venerabiles magistrum Maugerium, archipresbiterum Avalonensem, et Henricum officialem Tornodorensem, qui, habito bonorum virorum consilio, de mutuo consensu nostro, dictam questionem terminaverunt in hunc modum: quod quamdam petram sitam in nemore de super Vallem Comitis esse petrariam decreverunt, et ab illo loco metas posuerunt tendentes rectius prout melius potuerunt usque ad Puteolum supradictum. Nos vero diffinitionem dictorum arbitrorum, sicut superius expressum est, ratam et firmam habentes et ut imposterum obtineat firmitatem, presenti carte sigillorum nostrorum apposuimus munimentum. Actum apud Mavillum Lamberti, anno gracie Mº CCº vicesimo VIIº, mense octobris, in crastino beati Calixti pape et martiris.




Поделитесь с Вашими друзьями:
1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   24




База данных защищена авторским правом ©shkola.of.by 2022
звярнуцца да адміністрацыі

    Галоўная старонка