Hec sunt privilegia apostolica




старонка1/24
Дата канвертавання26.04.2016
Памер1.06 Mb.
  1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   24
{1}CARTULAIRE DE L’ÉVÊCHÉ D’AUTUN

PREMIÈRE PARTIE

I.

HEC SUNT PRIVILEGIA APOSTOLICA.



??

1256. — 26 Mars.

Alexander et cetera [sic]. Ad perpetuam rei memoriam. Ad audientiam nostram pervenit quod non nulli abbates et religiosi prelationis gerentes officium, de regno Francie, subditis suis inhibent ne statum monasteriorum suorum, personarum et rerum eorumdem dyocesanis suis vel aliis per quos ad noticiam eorum pervenit insinuent vel exponant, in ipsos, si secus egerint, excommunicationis sentenciam proferentes. Ex quo evenit quod cum ipsi dyocesani eadem monasteria visitant, illorum statum scire non possunt, propter quod multa in eis, tam in capite quam in membris, quum correctione ac reformatione indigerent, remanent incorrecta. Contra has ergo detestabiles {2}et periculosas astucias providere volentes, decernimus, habito fratrum nostrorum consilio, quod ipsi dyocesani sentencias quas hujus religiosi prelati in suorum monasteriorum personas et subditos, in quibus iidem visitationem habent, hac occasione protulerint, valeant revocare. Nulli ergo, etc. [sic]. Si quis autem, etc. [sic]. Datum Laterani, VIIº kalendas aprilis, pontificatus nostri anno secundo.

II.


* ITEM PRIVILEGIA APOSTOLICA.

??

1256. — 26 Mars.



Alexander episcopus, servus servorum Dei. Ad futuram rei memoriam. Licet regularis ordinis professores, illos presertim quos majoris libertatis apostolica Sedes privilegiis honoravit, congruis attollere favoribus et ipsorum illibata conservare privilegia intendamus, sic tamen eos suis juribus volumus manere contentos quod privilegiorum ipsorum limites observantes, jura non occupent aut impediant aliorum. Sane intelleximus quod Templarii et Hospitalarii et alii religiosi, privilegio exemptionis gaudentes, de regno Francie, hospites suos qui dati eorum ordini seu oblati dicuntur, vel qui aliquem censum, etiam modicum, eis solvunt, per se ac conservatores sibi a Sede apostolica deputatos, privilegiorum suorum pretextu, defendunt ne hii, cum delinquunt, a suis ordinariis ecclesiasticis, sicut alii laici, pro furtis videlicet, adulteriis et aliis criminibus quorum ad ordinarios ipsos spectat correctio, puniantur. Capellas autem et oratoria sine consensu et auctoritate diocesanorum construunt, necnon et interdicti ac suspensionis sententias quas ordinarii proferunt in personas et loca sibi subjecta dampnabiliter contempnentes, faciunt in locis eisdem ac capellis et oratoriis sibi constructis divina, temeritate propria, celebrari, quamquam quod hec ipsis liceant apostolicum privilegium vel indulgentiam non ostendant; causas quoque suorum hominum assumentes, illos quos ipsis hominibus injuriari asserunt, super hujusmodi injuriis, licet sint iidem homines liberi, conveniunt et in causam nomine suo trahunt; {3}iidem etiam exempti et alii quam plures religiosi pro certis peccatis certas penas statuunt infligendas, ex quo interdum evenit quod dum tales pene delinquentibus infliguntur, eorum peccata que occulta fuerant in notitiam veniunt aliorum. Volentes itaque talium presumptionibus, congruis, prout nostre incumbit sollicitudini, remediis obviare, apostolica auctoritate, de consilio fratrum nostrorum statuimus quod hujusmodi hospites vel homines qui dati vel oblati dicuntur, vel qui prefatis exemptis aliquem censum solvunt, si non se eisdem exemptis omnino reddiderint sed in proprietatibus omnimodo duxerint remanendum, propter hec ab episcoporum suorum sentencia nullatenus eximantur, sed potestatem suam in eos ipsi episcopi sicut in alios parochianos suos exerceant, cum pro suis fuerint excessibus corrigendi, nec ob hoc exemptorum ipsorum conservatores quicquam contra eosdem episcopos valeant attemptare. Oratoria vero vel capellas in locis non exemptis, sine diocesanorum locorum ipsorum licentia, iidem exempti construere non presumant, nec in sic constructis neque in locis non exemptis, cum ab ordinariis fuerint interdicta, celebrent vel faciant celebrari divina: quod si talia presumpserint, ab hiis per locorum ipsorum ordinarios compescantur; et si quas propter hoc exemptorum ipsorum conservatores sententias in contrarium protulerint, illas penitus revocamus. Inhibemus autem ne in locis etiam exemptis hec ipsi exempti facere audeant, nisi super hiis licentiam Sedis apostolice habeant vel ipsius privilegium speciale. Causas quoque sive lites proprias suorum liberorum hominum que videlicet ad ipsos tantum homines pertinent, iidem exempti suo nomine, sive ut actores, sive ut defensores, veluti suas aliquatenus non assumant, etiam si sint ipsis dicti homines censuales, cum id nequaquam licitum sit eisdem. Pro peccato vero incognito et occulto certa pena nullatenus statuatur, ex qua, si per eam satisfaciat, possit quoquo modo peccatum ipsum percipi, cognosci vel adverti. Nulli ergo, etc. Si quis autem, etc. Datum Laterani, VIIº kalendas aprilis, pontificatus nostri anno secundo.

{4}III.


PRIVILEGIUM APOSTOLICUM.

[innocentii papæ iii.]



??

1208. — 3 Novembre.



Innocentius, etc. [sic], venerabili fratri episcopo Eduensi, etc. [sic]. Editum a nobis de novo statutum de verbo ad verbum presentibus fecimus annotari, cujus tenor talis est:

Innocentius, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis ac dilectis filiis abbatibus, prioribus, prepositis, decanis, archidiaconis, archipresbiteris et aliis ecclesiarum prelatis earumque capitulis et conventibus seu collegiis tam exemptis quam non exemptis, ac patronis et clericis seu laicis presentes litteras inspecturis salutem et apostolicam benedictionem. Postquam regimini generalis ecclesie nos, licet immeritos, divina pietas voluit presidere, cordi semper habuimus quod honestatem et ordinem in omnibus servaremus, ac in provisionibus faciendis haberemus illius providencie modum per quem ecclesiis et monasteriis sive aliis piis locis honor et commodum proveniret. Quod autem quandoque contrarium accidisse dignoscitur, tum propter maliciam temporum cum propter improbitatem nimiam petitorum, sepe nobis dolorem intulit et cordi nostro suspiria cumulavit, maxime cum post multa diffugia ac excogitate resistencie studium provisiones quasdam prorsus inviti fecerimus quas potuisse vitare pro magno et sollempni gaudio duceremus. Cum itaque fuerimus dudum mente vigiles ut super hiis possemus adhibere remedium oportunum, nos pro quiete mentis nostre ac pro ecclesiarum, monasteriorum et locorum predictorum salute, duxerimus statuendum quod singuli nostrum canonias et prebendas ac beneficia seu personatus ac dignitates cum cura vel sine cura, redditus et etiam post pensiones ad collationem et electionem seu presentationem nostram spectantia, que obtinentur a quibuscumque oriundis extra regna in quibus canonicatus et prebende habentur ac alia supradicta sive apud Sedem apostolicam maneant aut alibi commorantur ea nunc personis ydoneis, Deum habendo pre oculis, conferre, vel eas ad illa eligere ac erectas confirmare seu presentare et presentatas admittere, sublato cujuslibet conditionis et appellationis obstaculo {5}valeant, et ex tunc persone ipse in eisdem canoniis et prebendis et beneficiis seu dignitatibus et personatibus, redditibus et pensionibus plenum jus et inconcessum obtineant, nec tamen priusquam vaccent se aliquatenus intromittant, sed ea ipso jure quam cicius vacaverint assequantur et ipsa intrandi ac retinendi, nullius requisito consensu, liberam habeant facultatem: ita tamen quod illi qui nunc ipsa obtinent ea quousque cesserint vel decesserint pleno jure pacifice habeant et quiete ac nullum omnino super hiis pretextu statuti ejusdem prejudicium patiantur. Volumus tamen quod si sub expectatione prebendarum in ecclesiis in quibus provisum fuerit dictis personis prius aliqui sunt recepti vel si super provisione sua in eis litteras apostolicas impetrarent, sicut in receptione vel impetratione sic in prebendarum assecutione personis preferentur eisdem. Si vero aliqua personarum ipsarum cui obtentu ejusdem statuti provisum fuerit vel ei per vos juxta modum inferius annotatum contigerit de vestra liberali gratia provideri, cedat interim vel decedat, licitum sit vobis tancito loco sui aliam ydoneam subrogare ac successive hoc facere in cujusvis earumdem cessione vel obitu personarum, sub divini tamen judicii obtestacione, precipimus quod persone ipse contra possessores dictorum canonicatuum et beneficiorum ac prebendarum seu personatuum et dignitatum et reddituum seu pensionum nullas insidias aut fraudem vel molestias sive quodcumque aliud pro inconveniens machinantur; alias autem ipso facto cadant ab omni jure eis super provisione hujus acquisito cum dignum sit quod sicut gracia pro virtute tribuitur, ita pena pro vitio compensetur. Pro maliciis autem cohibendis que hujus forsitan occasione statuti oriri possent in mentibus perversorum, volumus ut si aliquem cui subrogatio ex beneficio ejusdem statuti facta fuerit, quod absit, perimi contigerit quoquomodo, taliter subrogatus possessionem sue provisionis non habeat nec aliquatenus apprehendat nisi prius apostolicas vel ordinarii et aliquorum religiosorum virorum Deum timentium, patentes litteras obtinuerit quod de morte sic occisi suspectus nullatenus habeatur. Ceterum quia personis eisdem in grave posset redundare tedium quod vacationem canonicatuum et prebendarum et aliorum predictorum per longa tempora expectarent, et ad hoc nostra desudet intentio ut de canoniis et prebendis ac beneficiis seu personatibus et dignitatibus redditibus, et pensionibus ad vestram collationem aut electionem vel presentationem spectantibus, que preter hujusmodi provisionem vestram vacant ad presens seu vacare contigerit, dummodo nulli alio de jure competant, liberaliter ac sine mora provideatis eisdem, et post modum ipsorum loco alias personas ydoneas quas cicius {6}subrogetis. Ad hoc statutum predictum, quamvis juri oppositum, quod pro causa legittima et salubri ad nullius requisitionem vel instantiam proprio motu fecimus, plenam et inviolabilem firmitatem volumus obtinere, sed tamen ad alias collationes et electiones seu presentationes quas et quocunque decetero fieri contigerit idem statutum nullatenus extendatur nec sanctionibus canonicis propter ipsum imposterum aliquod prejudicium generetur. Preterea nulla privilegia vel indulgencie seu littere apostolice Sedis vel legatorum ejus sub quacumque forma verborum de cetero impetranda obsistant prefato statuto, cum jam plenum jus per hujus collationem aut electionem seu presentationem acquiratur personis eisdem et illud eis tolli non possit absque divini offensa nominis et sedis apostolice injuria manifesta. Nos enim nihilominus si aliquid super hiis contra prefatum statutum contigerit attemptari non solum irritum et inane decernimus, sed omnes qui contra venire presumpserint divine maledictioni et nostre volumus subjicere, licitumque sit vobis universis et singulis, tanquam nostris in hac parte ministris, nostras seu legatorum nostrorum lacerare litteras, si que statuto ipsi contrarie vobis aut alicui vestrum fuerint presentate; canonicatuum insuper et prebendarum ac beneficiorum et aliorum predictorum possessio, sicut predictum est, nihilominus intretur ac retineatur libere non obstantibus litteris memoratis. Sepedictum vero statutum ad pontificatus et abbatias et alias regulares extendi volumus dignitates, tu itaque, frater episcope, statutum ipsum, prout expedire videritis, diligenter et fideliter exequaris. Datum Laterani, IIIº nonas novembris, pontificatus nostri anno IIIIº.

{7}IV.


PRIVILEGIUM.

??

??



Alexander, etc. [sic]. Ad perpetuam rei memoriam. Quia non nulli, temporale habentes dominium vel potestatis gerentes officium secularis, libertatem et immunitatem ecclesiasticam ledere ac minuere, tanquam honoris et privilegii ecclesiarum invidi, moliuntur, expedit quod per diligenciam et auctoritatem Sedis apostolice, que curam habet ecclesiarum omnium et tutelam, contra talium ausus et conamina oportunum remedium apponatur, ut ecclesie ipse in plenitudine sui juris et libertatis integritate letentur et detestabilis malignorum audacia et insolentium nepharia temeritas propulsetur. Sane intelleximus quod in regno Francie communie, scabini et hii qui jurisdicionem in ipsis communiis temporalem exercent, vel quibus in illis commissa est executio justicie secularis molesti sunt nimium ecclesiis super pluribus et infesti. Nituntur enim et student ut vel collectas et taillias et alia hujusmodi heedem ecclesie pretextu bonorum que acquisiverunt tribuant et persolvant, vel extra manum suam ponant hujus acquisita; domini insuper seculares exigunt et extorquent ab eorum prelatis et aliis personis ecclesiasticis, religiosis et secularibus pedagia et vionagia, et per illorum districtum eos transire vel res ipsorum deferri contigerit, et cum aliqui ecclesiis et aliis piis locis vel personis aliquibus in suis testamentis legant de bonis propriis aliqua vel relinquunt seu restitui precipiunt et acquisita minus licite vel obtentu, non permittunt dicte communie vel universitates legata hujus libere exhiberi, nec taliter habita reddi, nisi prius de hiis certa juxta earum libitum pro solucione debitorum ipsarum quibus suas civitates vel municipia teneri asserunt porcio deducatur. Judices etiam seculares excommunicatos admittunt in judiciis ad agendum, patrocinandum et testificandum, non recipientes in hanc excommunicationis exceptionem si forsitan apponatur, et si excipiatur coram eis de re judicata vel de sentencia lata per ecclesiasticum judicem, cum causam aliquam sic decisam ad ipsorum auditorium vel examen deduci contingerit, exceptionem hujus non admittunt; mulierem quoque que suam alienavit dotem et non venire contra juravit, audiunt dotem ipsam coram eis post modum repetentem, quamvis legittime constet de hujus juramento. Priores {8}autem et abbates aliasque personas ecclesiasticas ad solutionem debitorum super quibus forte ostenduntur et exhibentur littere dictorum priorum, abbatum et personarum ipsarum sigillate sigillis dampnabili presumptione compellunt. Volentes itaque super hiis sollicite, prout expedit, providere, totque temerariis ausibus congruis presidiis obviare, apostolica auctoritate, prehabita cum fratribus nostris diligenti deliberatione, decernimus non licere prefatis communiis, scabinis et hiis qui juridictionem temporalem obtinent vel justiciam secularem exercent ipsos non posse taillias vel collectas seu exactiones quascumque ecclesiis aut personis ecclesiasticis imponere vel exigere ab eisdem pro domibus, prediis, vel quibuscumque posset ab eisdem ecclesiis et personis ecclesiasticis legittime hactenus acquisitis vel imposterum acquirendis, etiam si ipse ecclesie et persone vel res hujus modi sint infra illorum districtum vel territorium constitute, nec et littere illorum ipsas ecclesias vel personas ad distrahendum vel alienandum aut extra manum suam ponendum acquisita jam vel que deinceps acquirent aliquatenus coartare. Decernimus insuper dictas ecclesias et personas ecclesiasticas ad pedagia et vionagia penitus non teneri, nec ad exhibendum vel solvendum talia pro rebus suis propriis quas non causa negociandi deferunt seu deferri faciunt vel transmittunt. Statuimus quoque nichil omnino ex hiis que testator legat vel relinquit seu eciam restitui precipit de illicite acquisitis fore diminuendum vel subtrahendum aut deducendum pretextu alicujus impositionis, post testatoris obitum vel etiam ante, dum in egritudinis lecto decumbit, in fraudem sibi facte ab universitate sive communia vel ejus nomine pro debitis seu quibuscumque negociis ejusdem universitatis vel communie aut alias juxta sue libitum voluntatis. Si qui vero contra premissa vel aliquid eorum presumpserint, per dyocesanos et ordinarios locorum a presumptione hujusmodi censura ecclesiastica compescantur. Statuimus etiam per judices seculares censura simili per ecclesiasticos judices, trina monitione premissa, excommunicatos ab agendo et testificando in suis curiis judiciis repellere compellantur, quodque ipsi judices seculares exceptionem rei judicate per ecclesiasticum judicem, de qua quidem re ad ipsum ecclesiasticum cognitio pertinet de consuetudine vel de jure et coram ipsis proposita recipere, ubi secundum jura debet admitti, necnon et ecclesiastici judices cum de re judicata per secularem judicem excipitur coram eis, exceptionem hujus teneantur admittere in hiis que juri canonico non repugnant, et ad hec dicti seculares nisi moniti a tali gravamine vel iniquitate desistant cum indignationem et contemptum juridictionis ecclesiastice ac presumere dignoscantur per ordinarios {9}locorum, et ipsi ordinarii per superiores suos censura ecclesiastica coartantur. Quia vero contingit interdum quod, constante matrimonio, mulieres alienationibus superioribus dotalibus et donationibus propter nupcias consentiunt, ne contra ulterius veniant proprio juramento firmando, et soluto processu temporum matrimonio contra venire nituntur, declaratum est jure canonico quod, licet mulieris consensus in talibus non videatur obligatori secundum legittimas sanctiones, ne tamen tali pretextu viam contingat perjuriis aperiri, mulieres ipse servare debent hujus juramenta sine vi et dolo sponte prestita, cum in alterius prejudicium omnino redundantur nec observata vergant in dispendium salutis eterne, propter quod decernimus prefatos judices seculares ad observandum hoc jus canonicum per censuram eamdem fore cogendos, qui et ne personas ecclesiasticas ad solutionem debitorum, et si dictarum personarum littere seu quecumque alie probationes, super debitis ipsis exhibentur et appareant artare presumant cum nullam in illis quam ad hoc juridictionem habeant si compescantur. Nulli ergo, etc. [sic]. Si quis autem, etc. [sic]. Datum Laterani, etc. [sic].

V.

* DE CONFIRMATIONE ACQUISITORUM IN ECCLESIA EDUENSI.



??

1143. — 21 Mars.



* Les chartes précédées du signe * ont été revues sur l’original et offrent ainsi un texte plus exact et plus complet que celui des autres pièces du Cartulaire.

Lucius episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Humberto, Augustudunensi episcopo, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum. Equitatis et justicie ratio persuadet ut singulis ecclesiis sue dignitatis privilegia conserventur. Dignum est itaque ut nobilis et famosa Eduensis ecclesia que in fide catholica atque obedientia et reverentia beati Petri et sancte Romane ecclesie firma permansit, prerogativa sua libere perfruatur. Eapropter, dilecte in Christo frater, Humberte, Augustudunensis episcope, tuis rationabilibus postulationibus assensum prebentes, quascumque possessiones sive ecclesias seu villas vel oppida, seu quecumque bona inpresentiarum {10}juste et canonice possides, aut in futurum legitime poteris adipisci, tibi et per te Eduensi ecclesie et successoribus tuis presentis scripti privilegio confirmamus. In quibus hec propriis nominibus duximus annotanda: ecclesiam videlicet beate Marie et sancti Lazari de Avalone, et castrum Toilonum cum omnibus eorum pertinentiis; ecclesias de Ulmo, ecclesiam sancte Savine, capellam sancte Marie de Borbono, jus etiam quod habes in ecclesiis de Rigni et de Brian, et V solidos censuales quos sanctimoniales de Marciniaco in ecclesia sancti Hylarii de Sinemuro habebant, et per concordiam inter te et ipsas factam tibi et ecclesie tue concesserunt. Sancimus etiam ut libere et absque contradictione in tuo episcopatu juxta sanctorum patrum constitutiones corrigenda corrigas et disponenda disponas. Vicariam quoque et dignitatem quam antecessores tui in Lugdunensi ecclesia usque ad hec tempora habuisse noscuntur tibi nichilominus confirmamus. Nullus ergo primas sive metropolitanus in episcopatu tuo preter tuum et comprovincialium tuorum assensum aliquid de his que ad tuam parrochiam spectant diffinire presumat. Sedes enim apostolica que primates, metropolitanos et episcopos constituit, unicuique suos terminos et metas prefixit, unde plurimorum Romanorum pontificum processerunt decreta. Si aliquis metropolitanorum sine omnium comprovincialium presentia vel consilio episcoporum aut eorum aut alias causas nisi eas tantum que ad propriam pertinent parrochiam agere aut eos gravare voluerit, ab omnibus districte corrigatur, nec talia deinceps presumere audeat. Et verum, si quis metropolitanus episcopus nisi quod ad suam solummodo pertinet parrochiam sine consilio et voluntate omnium comprovincialium episcoporum aliquid agere temptaverit gradus sui periculo subjacebit, et quod egerit irritum habeatur et vacuum. Decedente vero te vel aliquo successorum tuorum episcopo, nullus prepositus, nullus laicus domos episcopales invadere aut aliquid de bonis episcopalibus occupare presumat, sed omnia succedenti episcopo integre conserventur. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, excommunicationi se noverit subjacere. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eandem ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet exactionibus aut molestiis infestare. Sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva nimirum in omnibus apostolice Sedis auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove commonita si non {11}satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei ac Domini redemptoris nostri Jhesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districte ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem ecclesie sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jhesu Christi, quatinus et hic fructum bone actionis percipiant, et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant.

Amen, amen, amen.

Ego Lucius catholicæ ecclesiæ episcopus subscripsi.

Ego Cunradus Sabinensis episcopus subscripsi.

Ego Theodewinus sanctæ Rufinæ episcopus subscripsi.

Ego Albericus Ostiensis episcopus subscripsi.

Ego Stephanus Prenestinus episcopus subscripsi.

Ego Imarus Tusculanus episcopus subscripsi.

Ego W. presbiter cardinalis tituli Calixti subscripsi.

Ego Thomas presbiter cardinalis tituli Vestone subscripsi.

Ego Gregorius diaconus cardinalis sanctorum Sergii et Bachi subscripsi.

Ego Otto diaconus cardinalis sancti Georgii ad velum aureum subscripsi.

Ego Guido diaconus cardinalis sanctorum Cosme et Damiani subscripsi.

Ego Gregorius indignus S.R. diaconus subscripsi.

Ego Hugo Romane ecclesie diaconus in sancta Lucia in Horphea subscripsi.

Datum Laterani per manum Baronis capellani et scriptoris, XII kalendas aprilis, indictione VII, incarnationis Dominicæ anno MºCºXLIIIº, pontificatus vero domni Lucii II papæ anno primo.

VI.

* PRIVILEGIUM APOSTOLICUM.



[eugenii papæ iii].

??

1150. — 19 Février.



Eugenius, episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Henrico, Augustudunensi episcopo, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum. In eminenti apostolicæ Sedis specula, disponente Domino, constituti {12}ex injuncto nobis a Deo apostolatus officio fratres nostros episcopos debemus fraterna caritate diligere, et æcclesiis sibi divina provisione commissis suam dignitatem atque justitiam conservare. Æqua sunt namque libramina justitiæ, et nos in sede beati Petri, licet immeriti, residentes, Christi legatione fungimur, atque majoribus et minoribus, sapientibus et insipientibus existimus debitores. Eapropter, Karissime in Christo frater, Henrice, Eduensis episcope, quem pallii genio decoravimus, tuis justis postulationibus gratum impertimur assensum, et predecesoris nostri felicis memoriæ papæ Innocentii vestigiis inherentes, quascumque possessiones, sive æcclesias, seu villas, vel oppida, aut quæeumque bona in presentiarum juste et canonice possides, vel in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis auxiliante Domino poteris adipisci, tibi et per te Eduensi æcclesiæ, ac tuis successoribus in perpetuum presentis scripti privilegio confirmamus. In quibus hæc propriis nominibus exprimenda subjunximus: abbatiam sancti Andochii, abbatiam Flaviniacensem, abbatiam Corbiniacensem et abbatiam Corensem, cum earum pertinentiis, æcclesiam beatæ Mariæ et sancti Lazari de Avalone, et castrum Toilonum, cum omnibus eorum pertinentiis, æcclesias de Ulmo, æcclesiam sanctæ Sabinæ, capellam sanctæ Mariæ de Borbono, jus etiam quod habetis in æcclesiis videlicet de Rigni, et de Brian, ac de Sarri ; concedimus etiam tibi ut libere et absque contradictione in tuo episcopatu juxta sanctorum patrum constitutiones corrigenda corrigas, et disponenda disponas. Vicariam etiam et dignitatem quam antecessores tui in Lugdunensi æcclesia usque ad hec tempora habuisse noscuntur, tibi nichilominus confirmamus. Nullus ergo primas, etc. (formule textuellement semblable à celle de la bulle précédente).

  1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   24


База данных защищена авторским правом ©shkola.of.by 2016
звярнуцца да адміністрацыі

    Галоўная старонка