Ecce homo (Secundum Iohannem 19,1-22) Tunc ergo apprehendit Pilatus Iesum et flagellavit. Et militēs plectentēs coronam de spinis imposuērunt capiti ēius et veste purpurea circumdedērunt eum. Et veniēbant ad eum et dicēbant




Дата канвертавання19.04.2016
Памер5.79 Kb.

BA KÉPZÉS 2. FÉLÉV - 7. LECTIO (SEPTIMA)

SZÖVEGOLVASÁS: ECCE HOMO




ECCE HOMO... (Secundum Iohannem 19,1-22)
Tunc ergo apprehendit Pilatus Iesum et flagellavit. Et militēs plectentēs coronam de spinis imposuērunt capiti ēius et veste purpurea circumdedērunt eum. Et veniēbant ad eum et dicēbant: Avē rēx Iudaeorum; et dabant ei alapas. Exivit ergo iterum Pilatus foras et dicit eis: Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia nullam invenio in eo causam. Exivit ergo Iesus portans coronam spineam et purpureum vestimentum. Et dicit eis: Ecce homo. Cum ergo vidissent eum pontificēs et ministri, clamabant dicentēs: Crucifige, crucifige eum. Dicit eis Pilatus: Accipite eum vos, et crucifigite; ego enim non invenio in eo causam.

Respondērunt1 ei Iudaei: Nos lēgem habēmus, et secundum2 lēgem dēbet3 mori, quia4 Filium Dei sē fēcit...

Pilatus autem sēdit pro tribunali, et dicit Iudaeis: Ecce rēx vester. Illi autem clamabant: Tolle, tolle, crucifige eum. Dicit eis Pilatus: Rēgem vestrum crucifigam? Respondērunt pontificēs: Non habēmus rēgem nisi Caesarem. Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigerētur.



Suscēpērunt autem Iesum et ēduxērunt. Et baiulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariae, locum, hebraicē autem Golgotha, ubi crucifixērunt eum, et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Iesum. Scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem. Erat autem scriptum: Iesus Nazarenus, Rēx Iudaeorum. Hunc ergo titulum multi Iudaeorum lēgērunt, quia prope civitatem erat locus, ubi crucifixus est Iesus. Et erat scriptum hebraicē, graecē et latinē. Dicēbant ergo Pilato pontificēs Iudaeorum: Noli scribere Rēx Iudaeorum, sed quia ipse dixit: Rēx sum Iudaeorum. Respondit Pilatus: Quod scripsī, scripsī.


1 respondeo, 2, respondi, responsum: felel, válaszol

2 secundum + acc.: szerint

3 dēbeo, 2, dēbui, dēbitus: tartozik, kell, köteles

4 quia: mert, mivel


База данных защищена авторским правом ©shkola.of.by 2016
звярнуцца да адміністрацыі

    Галоўная старонка