Chronicon Casauriense Edizione: L. A. Muratori, Rerum Italicarum Scriptores, 1726, II 2, pp. 776-916




старонка1/15
Дата канвертавання27.04.2016
Памер0.52 Mb.
  1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   15
Iohannes Bernardi, momasterii Sancti Clementis de Casauria monachus

Chronicon Casauriense
Edizione:

L. A. Muratori, Rerum Italicarum Scriptores, 1726, II 2, pp.776-916

LIBER PRIMUS


Ante conditionem Monasterii Piscariensis invenitur Ludovicus Imperator per diversas Italiae Provincias acquisiisse possesiones plurimas, eo animo, et affectu, sicut postea claruit, ut cum aptum locum inveniret, in quo Monasterium construeret, eas ibidem omnipotenti Deo largitori omnium bonorum offerret. Voluntatis enim eius erat, et voti, aedificare domum Domino Deo; et ideo ex quo coepit Italiam frequentare, omni sollicitudine studebat praedia, et possesssiones acquirere, donec ei superna provisio aptisimmum Monasticae Religionis locum ostenderet. Praedia vero, et possessiones quas acquirebat, pretio vel aliis iustis modis eas acquirebat, ut iusto, ac legalis ordine de ipsis Deum sibi saceret heredem. Sane qualiter idem gloriosus Imperator, de genere Karoli Magni et Pipini Regis Francorum, ex patre Lothario natus, in mirabilibus bellis necnon magnificis actibus in Romanum Imperium sublimatus essulsit, dicendum est; ad gloriam enim dignitatis, et honoris Monasterii Piscariensis pertinet, Ludovicum istum scire quis fuerit.

Ecclesia Romana cum multis adversitatibus, et sicut in Ecclesiasticis Historiis, et Romanorum Pontificum gestis reperitur, et legitur, ab Aistulfo Longobardorum Rege tota paene Italia vastaretur: Stephanus Papa, qui, ut habetur in Chronicis, septigentesimo quinquagesimo secundo Dominicae Incarnationis Pontificari coepit, vocavit Pipinum Srancorum Regem Karoli filium, eiusdem auxilio Aistulfum expulit, Ravennam liberavit, et viginti civitates, quas idem Aistulfus abstulerat, sub iure Beati Petri redegit; und a Romanis Patritius effici meruit. Quo defuncto, filius eius Karolus ommnium generali consensu Francorum omnem Monarchiam Regni gubernandam suscepit. Qui Karolus Pipini filius ab Adriano I. Papa vocatus ad defendendas res Ecclesiae obedit Longobardos in Papia, ibique relicto exercito; in Sancta Resurrrectionem ab Adriano Papa Romae honorofice susceptum est. Post Sanctam vero Resurrectionem reversus Papiam, cepit Desiderium regem, et Uxorem eius, et secum portavit in Franciam; et inde rediens Romam, constituit ibi Synodum cum supradicto Papa in Parriarchio Lateranensi, in Ecclesia Sancti Salvatoris; quae Synodus celebrata est a centum quinquiginta tribus Episcopis Religiosis, et Abbatibus, et restituit Beato Petro quae pater eius dederat, et Desiderius abstulerat; addens etiam Ducatum Spoletanum, et Beneventanum. In cuius temporibus Leo Papa Romanus ab ipsis Romanis coecatus, cum eius lingua truncaretur, ei Dominus et linguam, et visum reddidit. Qui pergens ad eundem Karolum, secum adduxit, et facta vindicta de inimicis, ipsum Karolum Imperiali diademate coronavit.

Per idem igitur tempus Karolus Imperator Regni iura feliciter moderans Ludovicum filium Caesarem constituit, quia ipse solus superstes remansit, cui nomen, et regni potentiam Au­gusti secum habere constituit. Regnavit autem gloriosus Rex Karolus annis quadraginta sep­tem; post susceptum Romanum Imperium an­nis quatuordecim, qui intra ipsos concluden­tur. Vixit autem annis septuaginta, et apud Aquasgrani febre correptus obiit quinto Ka­lendas Februarii anno ab incarnatione Domini DCCCXIV. Cui successit filius eius supradi­ctus in Regno Framcorum, et Imperio Romanorum. Qui Lotharium primogenitum suum diademate coronatum Regem et Augustum secum constituit. Defunctus est autem anno ab Incarnatione Domini DCCCXLI. anno vitae suae sexagesimo quarto praefuit quidem Aqui­taniae per annos triginta septem, Imperator autem viginti septem. Mortuo autem Ludovi­co Augusto, qui ob merita clementiae Ludovicus Pius cognomen accepit, Lotharius eius filius Regni et Imperii haeres effectus est. Lothario quoque imperante, primogenitus eius filius Ludovicus nomine regnavit Italiae, quem Sergius Papa in Imperatorem Augustum coronavit. Iste siquidem Ludovicus fuit Sanctus, et imcomparabilis vir, bellorum studiis eruditus; qui paterno more Italiam saepissime visitabat in his, quae Beato Petro erant necessaria, seque suosque, ut boni patris bonus filius praeparabat. Hic cum audiret Calabros, et Apulos velle repugnare Romanis, exerci­tum copiosum aggregavit, Alpes transcendit et ad Piscariam veniens Insulam delectabilem, cui nomen est Casa Aurea, undique aquis cinctam invenit.

Ludovicus igitur Divina inspiratione tactus cum supradictam Insulam circumspexisset, et ex omni considerasset parte, ac usibus servorum Dei profuturam cognosceret: cuius esset, et sub cuius potestate devotissime requisivit. Qui cum eam sub poteslate cuiusdam Sisenandi Illustris­simi viri esse, et de iure Sinnensis Episcopii descendere comperisset, prius a dominio eius­dem Sisenandi absolvit tribuens inde sibi decem libras argenti, et cum Episcopo Grimbaldo nomine, qui eo tempore Pinnensem regebat Ecclesiam, cambitionem fecit, totamque insulam sub iure regio retinens, quod magis valebat, et prope Episcopium Pinnense erat, pro eadem insula dedit et ressibus idoneis, et scripto ipsam donationern confirmavit. Grimbaldus vero Episcopus ne aliqua controversia a Successoribus suis inde oriretur ex parte sua scriptum fecit, et testibus idoneis corroboravit, et Sisenandus similiter, sicut in Instrumentis libri sequentis describitur.

Quae scripta in Eccelesia Beati Clementis usque hodie conservata, ipsam insulam cum suis pertinentiis habitatoribus loci quietam reddunt .

Ludovicus itaque, sicut supra diximus, divina inspiratione praemonitus, cum videret insulam omnibus bonis refertam, et quasi verum paradisum omnibus optimis fructibus redundantem, ipsam Deo omnium conditori, postquam liberam habuit, consecravit: et in ea Monasterium in honore Sanctae, et individuae Trinitatis aedificari praecepit, credens sine dubio suae pro hoc animae redemptionem, Imperiique sui continuatam protectionem, et adversariorum suorum efficacem contritionern, divinae sibi respectu misericordiae praeparari. Erat autem in eadem insula quaedam Ecclesiola in honorem Beati Martyris Quirici ab antiquo aedificata, penes quam iussit Ecclesiam de qua loquimur aedificari, aptam videlicet Monasticis usibus, et congruentem: quatenus coadunato illic sub regulari norma Religiosorum virorurn coetu, altissimo Deo laudes, iugiter inibi votaque resultent.



Iactis igitur fundamentis, et collocata ibi non paucorum artificum multitudine, expensisque omnibus sufficienter praeparatis, Imperator Ludovitus cum exercitus suo Beneventum perrexit, ibique infidelem Theobertum, eiusque complices, qui a facie eius fugerant, prostravit, eorumque bona facta solemni donatione Piscariensi Ecclesiae, quam noviter aedificari praceperat, concessit, tribuit, confirmavit. Praeparatis igitur his, de omnibus ad praesens sumus locuti, et armatis exercitibus suis, impatiens morae tendit in Apuliam, et Tarentum obsidens, quae proditorum nutrix, et eorum, qui contra patrum suam iuraverant latibulum fovens insanibat, tamdiu pugnavit ibi donec, quosdam ex eis Romanis subiceret, alios detruncaret, alios vero nudatos armis a finibus illis exire compelleret. Inde petens Brundusium, Calabros, ac Siculos eodem et simili exitio devastavit, Romanoque Imperio subiugavit, Urbes possedit, Romaque reversus Imperiali laurea pro triumpho a Domino Papa Adriano, et omni populo, et Senatu Romano in Capitolio est coronatus. Tantam ei gratiam Deus contulit, ut universa terra eius se subdi­tam Imperio congauderet, et de reparatione novae pacis omnis tribus, et lingua omnipotenti Deo gratias redderet. Ille vero quam­quam in suo limitate imperiali se positum esse consideraret, non tamen humilitatem quam erga suum conditorem habere solitus erat, deseruit, sed humilior ex sublimitate, et sub­iector fuit. Erat ei in animo assidua, et fre­quens cogitatio circa constructionem quam in insula Piscariae fieri praeceperat, quatenus eam ad finem usque felicem perduceret: et tales ibi collocaret, qui pro se, et pro statu Imperii Romani Deo supplicarent, qui regulariter viverent, quorum conversatio in Coelis esset, quorum preces, et pro vivi et pro defuctis Deus clementer audiret. Cogitabat etiam clementissimus Imperator de rectore, et conservatore Ecclesiae, qui post eius discesium ante Deum pro servientibus inibi mitissimus appareret: qui hostes ipsius loci et malefactores expelleret, benefactores vero ad maiora, et utiliora sibi provocaret, et mercedem suorum operum indulgentiam peccatorum Deo consequeretur, et eis praestaret. Haec eo iugiter cogitante, iussit convocari Archiepiscopos, Episcopos, et Nobiles Consiliaros suos: et habito cum eis consilio in haec verba prior ipse prorupit: Viri bellatores, quos mater sapientae, et totius scientiae inventrix Ga!lia enutrivit, qui adversarios Dei Saracenos fortissima dextra epulistis, quorum virtutem ultima sub sole terra cognovit, quid consilium mihi datis? Credo quia vos mecum cogitatis, quomodo nova Ecclesia, quam construere iussit, honoribus amplificetur reliquiis Sanctorum Martyrum muniatur, et talem habeat protectorem, qui pro Cbristo mortem sumpserit, et stolam suam in sanguine laverit agni. Et dum ad haec singuli titubarent, nescientes quid responderent ei: accessit quidam veteranus Antistes studiosus valde in Sanctis Scripturis, et Sanctorum Martyrum, plenarie gesta cognoscens, clara voce dixit Imperatori: Imperator Auguste, cui Deus tantam contulit graiam, ut quae ipso in coelis pradestinat per te opertuir in terris: consilium quod requiris, ab homine tibi non potest dari. Immo ipse Deus, cuius nutu insulam elegisti quae revera alter paradisus potest dici, ipse talem tibi elegit protectorem, qui in aquis vitam pro Cbristo fuderit, si tua Celsitudo ad hunc perquirendum voluerit inclinari. Cui Imperator De quo , Pater scienissime, loqueris? De Clemente, respondit senex ille, qui succesor extitit Petri Apostoli, qui huic Romanae praesidens Ecclesiae Apostolum totius Galliae Dionysium delegavit qui noviter repertus, et ad hanc urbem per quemdam philosophum nomine Constantinum delatus, tua a Deo predestinatus est custos Ecclesiae: ut qui in aquis pro Deo spiritu; exalavit, demersos in aquis Piscariensibus ne pereant liberare possit. Ad haec Ludovicus tanquam a Deo visitatus quae senex dixerat mente concepit, et Sanctum Clementem ante suos oculos ponens omnes Cardinales praecepit convocari. Et cum singulis habens colloquium, sciscitatus de Beato Clemente quo erat quomodo repertus fuerat, orans ut suarum precum forent apud Dominum exauditores, et apud Dominam Papam fidelissimi intercessores. Cui eum singuli super interrogatis unam responderent sententiam, et in precatu regio suam fidelissimam promitterent opem: accersitis Primatibus suis, cum Archiepiscopis et Princibus totius Urbis accessit ad Papam; Adrianus quidem secundus Papa ille vocabatur, qui Beatum Clementem suscepit a Philolsopho, et eundem Clementem postea dedit Regi Ludovico. Quem Dominum Adrianum tali voce Imperator alloquitur: “si rectum est filios hoc requirere, quod eorum patres promeruerunt, ego paternis hoc addo meritis quod meis addere meritis parentis minime potuerunt. Parentes mei Romanis necessitatibus succurrere parati fuerunt, et sua Regna relinquentes semetipsos, et suos exercitus ad excidium propter vos posuerunt. Ego autem cum audirem rebelles nostros contra vos insurgere, non vocatus, sed spontanea mea voluntate veni, vestrosque inimicos cum Dei adiutorio sub pedibus vestris posui, totamque terram, quae a Barbaris vallabatur, quietam vostris restitui. Si quid promeruerunt parentes mei, si quid et ego ipse talibus in obsequiis, quaero, supplico, rogo, obtestor, quatenus in praesentiarum readdatis mihi. Non quaero dilationem, volo in praesenti remunerationem, non aurum, non argentum, non castella, non civitates, sed illum qui propter Dominum in marinos demersus estgurgites. Ut mihi Deus clemens efficiatur, Clementem requiro, non alium nisi illum, qui fuit secundus a Petro. Ille in aquis demersus extitit, ego vero illum in medio aquarum locare desidero, ut summersos in aquis iuvet precatu sanctissimo. Ne confundas quaeso, Pater sanctissime, faciem meam. Reduc ad memoriam quae sustinuerunt parentes mei, et in his, quae postulo, efficacem praebens audientiam, da mihi quae postulo, Clementem propter Dei clementiam, ut Clemens ipse postulet velocem indulgentiam”. His Adrianus respondit: Imperator Auguste, quera tu postulas non est possibile me dare tibi, sed in voluntate est tam Cleri, quam populi, quibus nolentibus ali­quid pretiosum non possum prabere alicui. Verumtamen si eorum rogatus tibi faverit, his qua postulas mea voluntas deesse non ptoterit. Quibus Imperator auditis, con­versus al Clerum et populum ait. Quid super his quae postulo, Sanctissimi Patres et Or­bis domini, visum est vobis ? Si maiora postularem in mea erat fiducia quod facilissime im­petrare deberem. Nunc vera minima poslulo, quae mibi non petenti a vobis offerri deberem ultro. Ad haec Cardinales: Non hoc inquiunt, Domine Imperator, debes postulare: immo si tibi non postulatum accipere, et acceptum ubicumque volueris ponere. Tu es enim Orbis ter­rarum Dominus, et Romana Ecclesiae filius per te crevit, et crescet, Deo volente, nostrum et Ecclesiae decus. Accipe quod postulas quia in hoc favemus tibi et totus populus. Audiens haec Papa Adrianus cuius erat ad perficiendam Imperatoris petitionem promptus animus, respondit Clero, et in responsione respondit populo. “Licet agnoscam Dominum Imperatorem Ludovicum maiora promeruisse, non tamen volui eius petitionibus assensum praebere, donec audirem ex vestro ore quid super his, quae postulabat, iudicaretis. Quia ergo vobis placet, quod postulata accipiat, ne confundere videar faciem eius, quem honorare decrevi, dono sibi et concedo Corpus Beati Clementis et Praesulis, qui iussu Traiani Imperatoris in­ mare demersus fuit, et nobis, volente Deo, redditus. Insuper et addo reliquias Apostolorum Petri et Pauli, ut in omnibus laetificetur mens Imperatoris, et habeat bonum animum erga filios pacis”. His auditis Im­perator Augustus prodidit ad genua Papae ipse et procerum suorum coetus et lachrymis effusis exultat in his laudibus: “gratias tibi reddo Imperator coelestis, cui ego poten­tia teneo regnum in terris. Tu Domine adimplevisti desiderium meum, da mihi quod possim videre Sanctum tuum, et in tali loco ponere, ubi honorificetur nocte dieque per nomen unigeniti Filii tui Domini Nostri Iesu Christi, cum quo et cum Spi­ritu Sancto vivis et regnas in saecula saecu­lorum. Et cum omnes dixissent. Amen, iussu Beatissimi Papae Adriani allatum est Cor­pus Clementis Martyris Gloriosissimi, et tra­ditum Ludovico Imperatori, qui frangens illi­co vas in quo erat positum, traxit singulatim omnia ossa eius; et ne aliquid deesset diligenter aspiciens, involvit totum corpus in pretio­so palio. Deinde posuit in vasculo pretioso, quod ipse Rex secum habebat, factum de alabastro; ibique celebravit excubias, et solemnes vigilias per aliquot dies. In quo tempore tractavit cum Petro Consule et Duce Urbis Romanae de possessione et Capella Sancti Blasii infra eandem urbem aedificata, et una carte in loco et fundo Tusciano, quam noviter a praefato Petro Imperator emerat: datis inde sibi, cum esset Salerni, per Hermenulfum Comitem et Missum suum octingentis libris argenti, et de aliis multis rebus cum Domino Papa, et cum Cardinalibus et Senatoribus, et cum tota Romana plebe.

Perfectis igitur illis, quae in Romana civitate decreverat facere, levaverunt Corpus Sancti Martyris, et cum Hymnis et Canticis spiritualibus Domino Apostolico praeeunte exierunt ab Urbe, psallentes et gaudentes, et pro tanto thesauro sibi coelitus collato gratias agentes omnium conditori. Huius facti fama egregia est in universo Orbe Romano, et tanta convenit hominum multitudo, ut arenae Maris posset aequari: laudantes et magnificantes virtutem Imperatoris Ludovici, videntes in eo gratiam esse Dei. Cum autem venissent ad insulam Piscariae, quae validis aquis cingitur undique, in ea parte, qua erat pons regalis, constitit omnis multitudo iussu Imperatoris. Et illis stantibus, Ludovicus ait: Sicut credimus, nos portamus ossa Beati Clementis, quae tumulare desideramus in loco, quem cernitis. Verumtamen ad hoc agendum habemus opus auxilio nostri Redemptoris. Rogemus ergo eum, qui omnia potest, ut demonstret nobis hodie in vestra praeentia, si hic veraciter ille Clemens est, qui in profundo maris precipitatus invenit templum marmoreum Angelicis manibus sibi praeparatum; iter prabens populo terrae in annuis festivitatibus suis, ut videntes enarrent mirabilia Dei. Sihic est, de quo non diffidimus, ostendat nobis Deus tali conditione, ut multus ipse qui portat eum, incedat per medios fluctus sicco vestigo, et dirigatur non homine duce, ad illum locum, in quo loco honorifice eum sepelire decrevimus praestante Domino Nostro Iesu Christo. His dictis multos aquas ingreditur valde profundissimos, quae impetu vasto currentes marinas repraesentabant undas, et super ipsas ambulans sicco vestigio longo tractu uno fere stadio intravit insulam, et ubi constitit, ubi Dominus perordinaverat Sancti Martyris glebam. Quod videntes populi omnes, una voce laudaverunt Omnipotentiam Dei, qui praesens est omnibus invocantibus se in veritate, qui tam mirifice declaraverat merita Sancti Martyris sui. Erant ibi quamplures diversi infirmatibus laborantes, qui audito adventu Martyris gloriosi fecerant se asportari de civicatibus et habitaculis suis, habentes in Deo fiduciam, qui per sanctos suos operatur mirabilia magna nimis. Hi revoluto corpore Sancti Clementis, cum eius ossa nuda teneret sacratissima manus Imperatoris tantus odor egressus est de ossibus suis, ut visum esset illis, qui aderant, quod essent in paradiso Dei. Ex quo odore ubi fuerunt tacti languentes, quos supra diximus, et multi paralytici, illico sunt redditi sanitati. O quantus luctus prae gaudio, et quantus clamor sublatus est in excelso; cum viderent illos sanos, quos moribundos attulerant, videre, qui nihil antea videbant, audire, qui surdi multo tempore fuerant! His exhilaratus Dominus Imperator, praecipit Clerum ornari vestibus sacris, et populum intendere orationibus sanctis, et ipse cum Archiepiscopis, et Episcopis involverunt membra Sancti Clementis, et Reliquias Apostolorum Petri et Pauli in medietate pallii, quia alia medietas reservata est ad posteros in memoriam huius translationis et recondi fecit eum in supradicto alabastro, et in ipso die translationis locari in altaris medio anno Dominicae Incarnationis octingentesimo septuagesimo secundo, indictione quinta, VI. Kalendas Iunii, ad honorem et gloriam Domini nostri Iesu Christi.

Expletis igitur his, quae animo firmiter inhaerebant Imperatoris, videlicet de compositione Monasterii, et de susceptione Sanctarum Reliquiarum Clementis, et Apostolorum Petri et Pauli, cum ipse videret locum aptissimum Monasticae Religioni, ibi posuit nobiles genere, probos moribus, sanctos conversatione: quibus praefecit Abbatem Romanum nomine, virum honestum moribus, literali scientia eruditum, et quasi quoddam speculum bonitatis et innocentiae, qui omnibus erat respicietitibus ad se quasi murus inexpugnabilis, et contra omnia adversa securus. Fecit etiam praeceptum super Abbatis electione, ut non eligatur de extranea Congregatione; Sed quotiescunque qui praeest Abbas obierit, habeant fratres licentiam ex sua propria Congregatione eligendi Abbatem. Quod qui transgressus fuerit, sciat se non pastorem, sed lupum ponere, et in extremo iudicio paenam praeparatam habere. Post haec Ludovicus, habito cum suis consilio, iussit plures Episcopos convocari, et in die congrua et competenti fecere Ecclesiam in honorem Sanctae Trinitatis et Sancti Clementis, et aliorum Sanctorum solemniter dedicari. Tantaque multitudo populi fuit ibi, ut ab eadem insula, quae satis lata et ampla est vix posset capi. In cuius dedicatione maxima donaria fecit Ecclesiae, videlicet ad maiorem suae mercedis cumulum, ac loci ipsius necessarium supplementum Christique servorum, ibique degentium, seu illuc undecumque advenantium, perenne subsidium contulit in praefato Coenobio, quodcumque habebat in proprio et iuste, ac legaliter videbatur tenere intra fnes Italiae. De quibus fecit plura praecepta, quae servantur in Archivis publicis ipsius Ecclesiae ad notitiam posterorum profutura. Dedit ad honorem eiusdem Ecclesiae in eius solemni dedicatione plurima vasa ex solido auro et argento fusilia, quae multa tempore resplenduerunt in ea ad Christi servitium dedicata; fuerant etiam in eius dono diversa pallia auro et gemmis radiantia, quibus parietes Ecclesiae ornabantur, et Fratres induebantur quoties magna festivitas in Ecclesiae celebrabatur. Et ut affectus illius, quem erga Monasterium hoc habebat supra omnia Monasteria, quae a Regibus ceteris in Regno suo fuerant aedificata, manifestretur, et cunctis innotesceret, dedit eidem Monasterio in perpetuum possidendum iure hereditario Sceptrum regale, quod gestabat in dextera, ut illud Abbas portaret in solemnibus festis, in loco baculi pastoralis. Et in tantum dilexit Coenobium, ut omnem causam ipsius tamquam peculiarissimae domus suae quoadusque vixit pro amore superno exequi modis omnibus praeordinavit. Post suum vero ex hac luce discessum illi eiusdem Ecclesiae commisit tutelam ad cuius honorificentiam suo studio, eam constat extructam . Ludovicus igitur perfectis omnibus, quae ad regimen praelati Monasterii, et ad de­cus totius Imperii pertinere videbantur, regresus est ad propria, ibique religiose et pie vivens, et religiosius et magis pie mortens animam Deo reddidit, Regnumque et Imperium suis haeredibus dereliquit. Cuius mortis indicio, sicut in quibusdam Chronicis reperitur, stella sicut facula ardere visa est post Septentrionem septimo die mensis Iunii. Et tunc idem divae memoriae Imperator Ludovicus diem claudens extremum defunctus est XIII. die mensis Augusti. Romanus autem Abbas, quem ab eo ordinatum fuiste memoravimus supra, audito obitu eius, tanto ardore memoriam eius fecit, tot lachrymas pro eo fudit, tot pauperes et nudos vestivit et pavit; ac si eum ab inferis suis beneficiis crederet se posse revocare. Et non solum in illis diebus, quibus auditus fuit obitus eius, verum etiam usque in sempiternum, memoria Ludovici Sanctissimi Regis, et victoriosissimi Imperatoris in Monasterio Piscariensi non derelinquetur, dum lapis erit ibi super lapidem, et aliquis in eo vivens invenietur. Romanus vero prudentissimus Abbas post obitum Ludovici Imperiali tenore Monasterium rexit, augmentavit bonis omnibus et religione cumulavit, et peractis in regimine decem et octo annis felix migravit ad Dominum .

Verum quia superius de dedicatione Eccilesiae aliquantulum breviter locuti sumus, huic placet inserere lectioni de consecratione altarium, et positione inibi Sanctarum Reliquiarum: ut noscant posteri continuam celebrare memoriam illorum, quorum sciunt semper sibi inesse praesentiam. Dedicata igitur Ecelesia, consecratum est altare maius in honore Sanctae et Individuae Trinitatis, et Beati Clementis, cuius corpus honorifice sepultum ibi riequiescit. Et sunt ibi Reliquiae Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, quis sanctae recordationis Papa Adrianus dedit Ludovico Imperatori cum corpore Beati Clementis excellentissimi Papae et Martyris gloriosi. Ad dexteram vero ipsius altaris medii consecratum est altare aliud in honore omnium Apostolorum, et conditae inibi sunt Reliquiae Sancti Andreae Apostoli, Sancti Clementis, Sanctorum Stephani et Laurentii, Chrysanti et Dariae, quadraginta Martyrum, Sanctae Romulae, Sanctorumque Marii et Marthae, et Sanctae Nymphae. Ad sinistram autem consecratum est altare in honore Beatissimi Benedicti Patris Monachorum, et Institutoris coelestis normae, ibique positae sunt Reliquiae Sancti Stephani Papae, Sancti Xisti, Sancti Calixti, Hermetis, Chrysanthi et Dariae, et Sanctorum Cyri et Ioannis, quatenus eorum patrociniis conservetur Ecclesia ista, in qua eorum per singulos dies celebratur memoria. In crypta vero quae subtus altaribus istis est, tria altaria constructa et consecrata sunt: quorum medium est consecratum in honore Beatae Mariae Genitricis Dei et Domini nostri Iesu Christi, dextrum vero in honore Sanctii Blasii Martyris et Episcopi, sinistrum autem in honore Sanctissimi Nicolai. Hae reliquias, quas modo memoravimus, et alia plures, quas praesenti scripto tradere vitantes toedium lectoris nolumus, conditae habentur in Ecclesia, earumque memoria celebratur in ea ad laudem Domini nostri Iesu Christi, cui etiam una maiestas eademque divinitas cum Patre et Spiritu Sancto per infinita saeculorum saecula. Amen.




  1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   15


База данных защищена авторским правом ©shkola.of.by 2016
звярнуцца да адміністрацыі

    Галоўная старонка