Camerarius (Joachim) elegiae ‘OΔoipopikai’ (995 vers)




Дата канвертавання22.04.2016
Памер243.06 Kb.

CAMERARIUS (Joachim) ELEGIAE ‘OΔOIPOPIKAI’ (995 vers)

ELEGIAE ΟΔΟΙΠΟΡΙΚΑΙ IOACHIMI CAMERARII, ET CARMEN ΟΔΟΙΠΟΡΙΚΟΥ

ELEGIA ΟΔΟΙΠΟΡΙΚH METALLARIA AD PHILIPPUM MELANCHTHONEM.

E_1 v.1 Assuesco dum te paulatim posse carere,

2 unus ni fallor, jam prope mensis abest.

3 Ille fuit multis si non mihi longior annis,

4 Eure feras reditus irrita vota mei.

5 Vix etiam memini, qua vos ego luce reliqui,

6 quo qualis fuerit et quota mense dies.

7 Quam legis ex Annae tibi venit epistola monte,

8 o supra me ipsum care Philippe mihi.

9 Quo cum animo sic nuper iter suadente pararem,

10 non tibi nulla fuit causa doloris amor.

11 Nunc etiam quoniam est erga nos ista voluntas,

12 sollicitus de me non potes esse parum.

13 Non tamen immenso, nam sic puto, vincis amore,

14 teque modo hac nequeam vincere parte pati.

15 Atque tui desiderium si fallere possem,

16 carmina de nostra scripsimus ista via.

17 Quae fuit unius dum jam confecta diei,

18 vos ego quo potui deseruisse die.

19 Dumque sodalitii quaedam me turba secuta,

20 ad vos Duringa vertit ab urbe pedes,

21 accingor solusque viae ignarusque locorum,

22 adversus fluctus limifer Albi tuos.

23 Quas quoties oculis spectantem humentibus undas

24 tristia Neseni plangere fata subit ?

25 Quem miserum ereptum nobis lacrimisque relictis

26 ille suo immitis flumine mersit aquae.

27 Qualibus heu lacrimis quanto maerore relicto

28 omnibus, imprimis sed tibi, deinde mihi,

29 jam vespertinas sol declinabat ad undas,

30 cum petimus nostrae proxima tecta viae.

31 Coetus ubi veteri de relligione sacratus

32 non sterili magnas rure tenebat opes.

33 Unius tamen hospitio me noctis egentem

34 limine gens repulit relligiosa suo.

35 Tunc ego devovi diris qui primus adisset,

36 nec notas urbes nec loca visa prius.

37 Et quorum hoc furor ac studium insatiabile rerum

38 humanae auxissent improbitatis opus.

39 Est locus Albiacis ubi Misna rigatur ab undis

40 pertilis, et viridi totus amoenus humo.

41 Misna novo celebris nuper de numine facta,

42 sed plus conspicuae nobilis arce domus.

43 Non arva ac vites desunt, non florida prata,

44 fructiferaque nitens arbore praegnat ager.

45 Vimine perpetuo salicis praetexitur amnis,

46 respondet volucres et vaga ripa sonos.

47 Hac tot ego rebus tempus fallentibus ibam,

48 sentirem ut longae taedia nulla viae.

49 Vicina attigeram Troezenia rura Boemis,

50 et regni sedem Meise dynasta tui.

51 Quamque novi qua sint tibi spumifer Albi recessus

52 congesto claudens aggere munit opus.

53 Vidimus hic ipsosque duces, natosque patremque,

54 cumque sua visa est filia matre mihi.

55 Visus et es Meisae juvenis decus inclite terrae,

56 qui ductum a Caroli nomine nomen habes.

57 Digne Mosellano quondam, nunc digne Philippo,

58 o male prohibitas sorte negante vices.

59 Te sane ingenii video esse hac indole natum,

60 De te ut sit magnum spes fore quicquid erit.

61 Jam bis quam dederat lucem undis ortus Eois

62 adverso abstuler at mersus Apollo mari.

63 Ac post terga ego rellictis pallentibus undis

64 Albidos, hic vestra pro duce ab urbe fuit.

65 Accipior laute Friburgi, et luce sequente

66 occidui montem venimus Anna tuum.

67 Repperimusque vagi solatia certa laboris

68 Sturciaden, mira pectora juncta fide.

69 Sturciaden primis qui me complexus ab annis

70 irruptam tenuit semper amicitiam.

71 Cujus ego merita ut faciam omnia, vix tamen umquam

72 ex minima potero maxima parte sequi.

73 Is nos complexus solitus quo semper amore est,

74 hospitii antiqui jura benigna dedit.

75 Ille mihi ostendit quae abstrusae in viscere terrae

76 insanis studiis effodiuntur opes.

77 Mirari subiit curas, hominumque furores,

78 quam non pauperies cogit inire viam ?

79 Haec piscem refugis laqueo devincit in undis,

80 haec et avem coeli quae volat axe capit.

81 Hac duce non umbris Acherontis proxima tellus

82 fugit mortales dilaniata manus.

83 Et sua ditavit rimantes viscera ferro,

84 non apto ponens haec bene facta loco.

85 Haec primus qui oculis penetrantibus omnia vidit,

86 si fuit hic quisquam, Lynceus ille fuit.

87 Lynceus qui nubes aciem trans aetheris aegit,

88 caerula et aequoreae misit in ima plagae.

89 Lumine et obscuros orci perspexit acuto

90 postes, et clausas aere nigrante domos.

91 Ipse meis oculis aspexi mille ruinas,

92 magno etiam fissas saepe timore petras.

93 Subque fui passus jam plus tellure trecentos,

94 et vivo Ditis regia visa mihi est.

95 Hucque regente pedes modico devenimus igne,

96 per, tantum posset stare ubi planta, gradus.

97 Et specus is per quem nos insinuavimus, ultra

98 unum vix passum, non duo, latus erat.

99 Sic angustae etiam nos accepere cavernae,

100 ut tereret dives undique membra lapis.

101 Perque ita tum tenuem vadebant corpora rimam,

102 transversum ut posset vix capere illa latus.

103 Sic se furtivos adducit amator in usus,

104 cum pavida occlusas pandit amica fores.

105 Talia dat tardo cava ripa foramina cancro,

106 sic vacua timidus mus tenet antra domo.

107 Haec tamen improbitas hominum fastidia vincit,

108 qui sibi vesana sedulitate placent.

109 Quid ? Cum subsidunt ingenti saxa ruina,

110 quae multas operas supprimit una semel,

111 perdidit admissae non paucos impetus undae,

112 illas non semper posse cavere datur.

113 Ligna fatiscentis nimio sub pondere scalae

114 innumeros quoties fracta dedere neci ?

115 Sic hominum tamen est quaerens natura laboris,

116 caedere quae ferrum non valet, igne cremant.

117 Estque inventa cavi quae montis fornice pendens,

118 mira erumpentes machina ducit aquas.

119 Tanto emitur modo quae cupias sperare periclo,

120 quot levis interitus spes ea causa fuit ?

121 Ecce tophi luxata alios testudine, cum a se

122 forte juga abscedunt non bene fulta necant.

123 Et vapor exstincti nonullos strangulat ignis,

124 cum mala fumantes inficit aura petras.

125 Sensi, et mox retro celeres ad flumina gressus

126 traxi, laetiferi est haec fuga sola mali.

127 En loca sunt faciunt quae tristes invia manes,

128 non tamen illa ideo deseruisse volunt.

129 Quin etiam, in stultis hic haeret mentibus error,

130 haec loca divitiis esse referta putant.

131 Non etiam est crebro quod frangit malleus ictu

132 et lapidem incluso decutit aere, satis.

133 Quod fuit effossum tunduntque uruntque lavantque,

134 quorumdam ad rivi flumina frusta molunt.

135 Jam si quo liquefacta modo fornace metalla,

136 de scoria pergam dicere pura fluant,

137 utque aliquis juxta flammam stet cuspide longa,

138 saepe metalla jubens currere, saepe vetans,

139 sit nimium longum, nec verbis posse referre

140 sperem, non linguae est copia tanta mihi.

141 Utque sit, haec demum, coram qui cuncta tuentur,

142 percipiunt, caeco lectio monstrat iter.

143 Namque veru ac prunas, cineres, mortaria, folles,

144 instrumenta rudis quae cocus aeris habet,

145 fusuramque atri plumbi, quis dicere possit,

146 ut capiat qui non viderit ipse prius ?

147 Plane est terribilis facies hominumque figura,

148 horum uti poteras Orce ministerio.

149 Tales infernae pinguntur carnificinae,

150 tortores, flammae, verbera, taela, rotae.

151 Sic ubi succenso prorumpit ab igne favilla,

152 inque ipsis tenebris sulpura tetra micant,

153 undique sub lustris densa caligine fumus

154 spargitur, et putens aera complet odor.

155 Insonat horribili tellusque aetherque fragore,

156 is variae causae sunt fragor unde venit.

157 Ceu quondam Aetnaeis vasti Cyclopes in antris

158 insudant operi Lemnie dive tuo,

159 sive usus Marti currus, clipeumve Minervae

160 poscit Trojano seu Venus arma duci.

161 Haec absens animis specto mirantibus, inque

162 naturae positu versor et ingenio.

163 Atque etiam humani per partes membra notavi

164 corporis, ascripto nomine cuique suo.

165 Difficilis res est et non quam plana putatur,

166 me facere huic fateor non potuisse satis.

167 Ipse feram mecum, quoniam festino redire,

168 jam videor nimium te caruisse diu.

169 Quod superest, ad vos cito sunt mea vota reverti,

170 tuque haec ut rata sint vota precare, vale.


ΟΔΟΙΠΟΡΙΚH ET ENCOMIUM RUSTICAE VITAE.

E_2 v.1 Clara tenebrosae pelluntur sidera noctis,

2 Lucifer Eoo quem vehit axe, die.

3 Nunc ad opus molli de somno rustice surgis,

4 dasque operis socio pabula grata bovi.

5 Nunc repetunt lanas et tradita pensa ministrae,

6 nunc corpus stratum navita tollit humi.

7 Me quoque lucis avis praenuntia suscitat, intra

8 tecta soporatum gens aliena tua.

9 Cur fugio ah demens aut cur me crastina luna

10 longius a patrio cernet abesse solo ?

11 Namque ego piscosi trajecto flumine Moeni

12 hic ubi Renesas non procul haurit aquas,

13 Hercyniae nivibus superavi saxa solutis,

14 et Sala jam pontes pallide quaero tuos.

15 Quid memorem erroresque vagos et mille pericla,

16 non exploratum dum proficiscor iter ?

17 Sed tamen et pergo, et Sala te post terga relicto,

18 jamque tuo gravior terra Dyringa luto.

19 Mox tendam Meisos festinabundus in agros,

20 qua Lopi sub Martis confluis arce Salae,

21 inde citi jam Boifluum veniemus ad Albin,

22 forsan et hic noster non requiescet equus.

23 Judice me vera est tua docte querela Properti,

24 Naso vera tua est, vera Tibulle tua.

25 Ah utinam primus peregrinam qui bibit undam,

26 externo vitam liquerit amne suam.

27 Non sint exemplo tanti mortalibus ausus,

28 et nulli probrum vita quieta ferat.

29 Tempora praetereunt, fugit irrevocabilis aetas,

30 ut volucris Partha missa sagitta fide.

31 Tigris ut Armenios cursu perlabitur agros,

32 ut tepida imbriferi solvitur aura Noti.

33 Nos tamen et ludis consumimus illa protervis,

34 et spatium vitae non breve somnus habet.

35 Perdimus et varia distracta cupidine rerum,

36 corda solent partae quae lacerare magis.

37 Non ego cui minui patrios levis alea nummos,

38 vivum, cum tempus sic terat, esse puto.

39 Aut qui cum crebro riget arida guttura Bacho,

40 cristatas numquam sobrius audit aves.

41 Vivere pecuniae tumulos quis credat avaros,

42 nec potius cum re se sepelisse sua ?

43 Mercator freta longa secat perjurus, et audet

44 ultrici vitam credere stultus aquae.

45 Quid vos ? Quis famam bello censumque secutis,

46 est Lachesis magnus rumpere fila labor ?

47 Felix quem sua rura tenent, cui praebet inemptas

48 patris opus vel avi fagina mensa dapes.

49 Cui tranquilla quies contentaque vivere parco,

50 exiguae servat libera tecta casae,

51 et nunc ille bovis grave collo nectit aratrum,

52 jactaque nunc domitae semina mandat humo.

53 Aut palo fixo religatam palmite vitem

54 non sinit effosso procubuisse solo.

55 Mox ubi pallentes Autumni vergere soles

56 vidit, et hibernos non procul ire dies,

57 instruit adversus glacialis frigora brumae

58 parte focum mediae lignaque secta domus.

59 Quem circum natique sedent, et sedula conjunx

60 torquet ab informi licia tracta colo.

61 Ille refert veterum mores et dicta parentum,

62 et suppressa suo tempore jura gemit.

63 Damnaque deplorat belli, probat ocia pacis,

64 et findit claro ligna struenda foco.

65 Nec quas saevus amor curas habet illius angunt

66 corda, soluta malis sollicitudinibus.

67 Tale mihi detur spatium decurrere vitae

68 in pulchro Moeni litore Franconici

69 inter Hamadryadas faciles patria arva colentem,

70 o desiderii sint rata vota mei.
ΟΔΟΙΠΟΡΙΚH NEMETUM AD ERASMUM EBNERUM ET GEORGIUM SABINUM.

C3 v.1 Quam legitis, vobis Joachimus mitto salutem

2 o pueri studiis dedita corda bonis,

3 Norice Erasme tuum de more secute magistrum,

4 tot contra audentem fortiter ire mala,

5 Tuque virum immensae laudis comitate Georgi,

6 cujus res docta publica tuta fide est.

7 Dum vos antiquam Nemetum residetis ad urbem,

8 stant ubi Francigenum busta quaterna ducum,

9 dumque tenet dubios animi sententia reges,

10 esseque pax metus est ne diuturna velit,

11 trans ego Germani vectus cita flumina Reni

12 quaque Palatinis Nicrus inundat aquis,

13 et loca desertae peragrans deformia silvae,

14 unde etiam prisco dicitur Odasono.

15 Quam procedit equus tam retro mente revolvor,

16 quamque libenter eo non juvat ire viam.

17 Pergere sic animus cupit et cupitusque reverti,

18 dividiturque illuc unde eo quoque feror.

19 Sola meas curas et taedia Musa coercet,

20 et desiderium mitius esse facit.

21 Dum scribenda domo concinno carmina vobis,

22 haec etiam brevius res mihi fecit iter.

23 Atque ita ab humano loca deficientia cultu,

24 objecere animo tristia nulla meo.

25 Quid faceret ? Haud solus eram, comitabat euntem

26 Phoebe tuum numen Pieridumque chorus.

27 Tuberis attigeram ripas et amoena fluenta

28 laevaque erant oculis Francica regna meis.

29 Et me Vinisimam properantem nigra ruens nox

30 aegit in obscurae rustica tecta casae.

31 Protulerat terris roseis invecta quadrigis

32 purpureum genitrix Memnonis orta caput,

33 at nos montanae silvas penetramus in Hartae,

34 di quales salebras, fragmina, lustra, petras ?

35 His postquam evictis, campis illatus apertis

36 ad vinum gelidae progrediebar aquae,

37 externae occurrunt nobis duo corpora formae,

38 Hispanae vestes oraque gentis erant,

39 hi mihi confracta narrabant nave procellis,

40 vix sibi in exili consuluisse scapha.

41 Multa alia hi querula memorabant voce, misertum est

42 et jam sol medii stabat in axe poli.

43 Tunc adversa mihi spiravit mollior aura,

44 hinc (ibi Phoebeos) excitat Eurus equos.

45 Ipse meus properabat equus, sed, pergere porro

46 nam juvat, ipse satis non properabat equus.

47 Dum duito mirorque simul causamque requiro,

48 Norica luminibus moenia cerno meis.

49 Tempus erat quando hac invitus in urbe manebam,

50 tempora quid possunt ? Jam prope sola placet.

51 O mihi dilecti pueri dubiaque brevique

52 hac nimium vita quam sapuisse nocet ?

53 Sorte cadunt rerumque vices hominumque voluntas,

54 ille sapit, casus quem sapuisse probant.

55 Usque adeo prisci vera est Demosthenis haec vox :

56 Res hominum pendent sortis ab arbitrio.

57 Vos igitur praecepta bonorum dicite morum,

58 praecepta in veterum tradita multa libris,

59 solaque sit virtus quae corda tenella gubernet,

60 hac sine nil proprium quod teneatis erit.

61 Omnia mutantur, mentes quoque, semper eodem

62 virtus perpetuo sola tenore manet.

63 Sed quia jam finita via est, et pondere fessus

64 indita praesepi pabula mandit equus,

65 hac habeat quoque ducta tenus mea littera finem,

66 quae bene vos jubeat, quaeque valere diu.

CARMEN ΟΔΟΙΠΟΡΙΚON PANNONICUM IO. LUDOVICI BRASSICANI IURISCONSULTI,

AD CLARISSIMUM VIRUM IOACHIMUM CAMERARIUM
E_4 v.1 Altricem egressi te deductore Tubingam

2 illo Mensigium usque die pervenimus aegre,

3 errabunda peragrantes loca non sine damno.

4 Hinc ego dulce sodalicium matremque relictam,

5 quae desiderio nostri nunc aegra tabescit,

6 mecum animo repetens curis distringor acerbis

7 colloquio tamen affinis recreatus amoeni,

8 forte sequebatur nostri qui principis aulam,

9 hanc laetam sumpsi haud Bacchi sine munere noctem.

10 Sole recens orto bellis comitatus amicis,

11 jucunda vice sermonum tria milia ferme

12 repsimus ignoranter ad Ulmae moenia fortis.

13 Quo simul ac ventum veteres complector amicos

14 praecipue Frecthum quo non humanior alter

15 post homines natos mihi visus et aptior alter

16 seu populo in medio summi mandata parentis

17 exponat, faciat seu verba frequente Senatu.

18 Ulmae substitimus triduo adversantibus Austris,

19 inde nihil ventos tempestatemque morati,

20 Gintzburgam fessi sub lumina prima venimus.

21 Interea sed damna loci quae fecimus audi.

22 Vix e conspectu provectos protinus ater

23 corripuit turbo ripaeque allisit iniquae.

24 Ecce autem infidae credentes corpora lymphae,

25 conscensis iterum ratibus, miserabile visu,

26 obstantes per prona ruens vis fluminis aufert

27 in truncos, ibi nil clavus valuereque remi.

28 Ipseque jam dubius vitaeque viaeque magister

29 testatus pallore animum diis cetera mandat.

30 Sed nos ancipiti ex casu servavit Iesus,

31 illius auxilium solius et implorantes.

32 Hoc iter emensi tanto discrimine Lanno

33 postridie pransi discedimus inde Tulingae,

34 Estettaeque alacres allabimur amne secundo

35 adnixi remis, donec nox incubat atra

36 Danubio expositi tandem per amoena vireta

37 vicinam pedibus villam properamus, ibi omnes

38 hospitio accepti mediocri mane sub ipsum

39 navibus impositi Verdam contendimus, inde

40 jejuni et stomacho miserum latrante profecti

41 Neuburgum assequimur pransique recedimus illinc,

42 post tergum vento navim impellente secundo.

43 Lux Ingolstadio sistit nos quarta, ubi floret

44 nobile gymnasium Musis atque artibus auctum.

45 Praecipue vero hoc studiis operata juventus

46 legum, Zvichemo sub praeceptore frequentat

47 in gurgustiolo vectores ipse relinquo,

48 Zvichemi primum percontaturus ad aedes.

49 Quo nacto cenam condicere jussus ad horam,

50 praesto sum sociis bellisque sodalibus adsum.

51 Qui tum sermones, quae gaudia, quique cachinni

52 Arcados ingenium dum deridemus aselli ?

53 Vix aurora suos dum pulchra ostenderat ortus,

54 inde loci portu digressi, carmina laeti

55 ingeminant nautae diis immortalibus omnes

56 rite secundarent cursus aedesque referrent

57 quemque suas, flabris horrescere lenibus Hister

58 primum, mox adeo vis ventorum ingruere atra,

59 consilium ut fuerit fessas subducere naves.

60 Deinde ubi prima fides fluvio, ponentibus Austris

61 vitigeros inter colles ubi crescit acetum,

62 nec magis excutiens lacrimas nec acerbius usquam

63 provehimur raptim victu facilem usque Celhaymam.

64 Pinguibus hic pastus turdis pinguique ferina

65 demittor cubitum, per noctem largiter omnes

66 invitant miseri sese per mutua nautae.

67 Mollibus e plumis vix corpora pigra levantes,

68 nauta jubet demptis mox solvere funibus oram,

69 sicque Ratisponam perventum sospite cursu.

70 Publicus hospitio me accepit scriba benigno,

71 usus amicitiae cum quo mihi plurimus, illa

72 donec abit navis biduum subsistimus urbe.

73 Contigerat summum sol flagrantissimus axem,

74 cum primum portu discedimus, hic ego saevi

75 impatiens aestus parvo tibicine fultam,

76 ut mos est, stoream subeo solusque recumbo,

77 nescio quid meditans, meditantem fasce superbo

78 vinosus nebulo petit et stoream occupat aeque,

79 esse sibi ac mihi confectam discrimine nullo

80 affirmans, ne quid turbae sequeretur iniquo

81 imperitans stomacho, temulenti cedo furori,

82 ne tamen audacem patientia nostra vocaret,

83 in rabiem ulterius verbisque infectus amaris

84 ut maledicendi finem faceretque bibendi,

85 mox ubi Straubingam perventum, defero nomen

86 insani ganeonis, ut audiit praeses ineptum

87 multa indignantem deferri in vincula mandat.

88 Mane iterum cute curata contendere vires

89 incipiunt nautae, celeri volat incita tractu

90 navis ad oppiduli donec nox multa vetusti

91 auget Danubium parvo qua flumine Vilsa

92 difficiles aditu ripas appellere suadet.

93 Mane exspectantes donec sol aureus atras

94 discuteret nebulas nonam jentamur ad horam.

95 Tandem ubi prima fuit solvendi oblata facultas,

96 Saxosum per iter pavidis loca cognita nautis

97 proripimur, medioque die vel circiter urbem

98 qua duo miscentur patientia flumina naves

99 Danubio attigimus, dudum mihi cognitus hospes

100 turgentes mox pastillos intercute farto

101 apponit, comites lactucis pascit et offa.

102 Vix bene cenatum, cum protinus avocor aegre

103 nobilis accitu cujusdam qui mihi causam

104 nescio quam longis verborum ambagibus usus

105 obtrusit, sociis vix redditus hospitioque

106 concursus tota fit in urbe. Incendia clamant

107 pro se quisque ruit certatim effusa virum vis

108 siphonasque alii expediunt, hastilibus hamas

109 praefixas alii, vel iniquo pondere scalas.

110 Hinc utres, hinc ligna volant sursumque deorsumque

111 inclamant fer aquas fer aquas, vicinia tota

112 improvisa sui medio bacchatur in igne.

113 Conflagrata domus tandem finem atque quietem

114 imposuit fessis, ego consternatus acerbo

115 casu hanc insomnem duxi noctem prope totam.

116 Tandem inter multo vestitos abiete montes

117 ocius incedit vento ratis usa ferenti.

118 Hic ego praeterita neglectum nocte soporem

119 compensare volens, penitus securus aquarum

120 gurgite corripior vix experrectus ab alto.

121 Nil adeo est homini cautum satis, ocius omnes

122 exsiluere manus inter risumque metumque

123 tendentes misero, perventum ad moenia Linzii est

124 nocte sub illustri, confectis milibus octo

125 et super hospitio acceptum nidoque priore

126 avocat ad cenam me doctus praesul opimam,

127 Claudius hic Regis comitatu forte relicto

128 improvisus adest, studio alta silentia quaerens,

129 propositoque operi finem, communicat omnes

130 sincere mecum curas, animique dolores.

131 Luxerat Augusti fugientis ultima sole

132 laeta coruscanti, qua pergimus inde Viennam

133 mutatis ratibus, comitum affluxere catervae

134 diverso genere ex hominum, plerique solebant

135 fortunam experti talorum interprete jactu

136 ludere, nonnulli crebris certare culullis.

137 Lendigenaeque pedes, praetextaque furfure cervix

138 exercent alios, multaeque in corpore sordes,

139 nonnullos obscena Venus turpesque loquelae

140 oblectare, meum misere jecur urere inepti

141 sermones hominum, quos inter Rabula quidam

142 Augusta herois facie, sermone nefando,

143 moribus obscenis, vitioque notatus adulter

144 fabellas facili vulgo persuadet aniles.

145 Hos inter comites invisos atque molestos

146 Danubii rapimur per praecipites cataractas.

147 Hic Maeandreo convolvitur unda recursu

148 ingentesque iterat sinuoso vortice flexus.

149 Parte alia scopulos inter vis fluminis altos

150 circumfusa ruit sonituque ingentia miscet

151 murmura et objecta canescit fracta potenti.

152 Haud mora dextrorsum jam praeterlabimur arces

153 rupibus impositas late splendentibus, Ipsii

154 moenia prospectu signantes parva, telones

155 nos ubi publicus hospitio suscepit amico,

156 praecipitante die vix solvimus inde fragranti

157 proluti vino, facili delabimur Istro.

158 Noctis ad obscurum donec pervenimus illuc,

159 Hispani qua tota fuit penus atque supellex

160 militis interclusa metu, nil praeter acerbum

161 affertur vinum et priduani faecula juris.

162 Indico bellum stomacho noctemque per illam

163 straminea effultus capio vix stibade somnum,

164 deque via fessus vento et vexatus et imbri.

165 Hinc decedentes caelo albescente Stainum

166 ante exspectatum pervenimus, oppidulo isto

167 Austriaco lenique mero recreatus, amara

168 curarum fomenta adimo, reducique Viennam

169 gaudia amicorum spe jam praesumo futura.

170 Quod superest gravidis per consita vitibus arva

171 perpetuatur iter, jam vertice Caecius alto

172 incipit apparere procul, turritaque templa

173 coenobii, divi monumentum insigne Lupoldi.

174 Inde Viennensis prolabimur urbis aventes,

175 alta salutantes sacrae pinnacula turris.

176 Quo simul ac ventum, studiis me reddo et amicis.

177 Ut via longa suum sic cepit Epistola finem.
ΟΔΟΙΠΟΡΙΚH SAXONICA AD AMICOS WITEBERGENSES.

E_5 v.1 Ut mihi vobiscum est immensa fuisse voluptas,

2 Albidos incolitis qui loca juncta mari,

3 sic dolor est ingens cito discessisse, meaque

4 tempore spe capto non potuisse frui.

5 Suevidos exieram fines comitatus amicis,

6 atque ea longa mihi non via longa fuit.

7 Et festinabam populares linquere Francos,

8 est mihi Dyrigetum nec mora facta solo.

9 Atque etiam tenuit me non nocte amplius una,

10 Lipsia doctrinae prima magistra meae.

11 Dum propero Albiacae subjectos Saxonas orae

12 visere, deque Albis moenia dicta jugis,

13 et cupide magnum coram appellare Luterum,

14 partem animi grandem teque Philippe mei.

15 Deinde alios quos aut longi mihi temporis usus,

16 aut novus ingenii conciliavit amor.

17 Heu mihi quam fallax hominum exspectatio mentes

18 frustrari eventu decipiente solet.

19 Quam nihil humanis certum est in rebus, et harum

20 instabili volucris vertitur axe rota.

21 Quot non aspexi veteresque novosque sodales,

22 quot modo quorum essent nomina nota mihi ?

23 Teque velut Jona et studiorum prime meorum

24 Caspar Achivorum culta per arva comes,

25 teque aetate etiam mihi juncte Sebalde priore,

26 cum puero primum est Lipsia visa mihi,

27 Milichiumque fide et mentis candore suavis

28 conspicuam prisci temporis effigiem,

29 cujus et est patriae princeps in nomine nomen

30 barbara linigerae quae ciet aera, Deae.

31 Hos omnes ut magna fuit vidisse voluptas,

32 colloquiumque mihi gaudia magna tulit,

33 visus et ut cupide est regii mihi montis alumnus

34 Marcellus patriae fama secunda suae,

35 Umisimae et cujus Vitus, tuque optime Paule

36 mens clara in parvo corpore cujus inest.

37 Stigeliusque sacrae notus regionibus undae

38 pulsa caballino quam pede fudit humus,

39 et nuper patriis Basilius redditus oris,

40 et tu Saxonici laus Chiliane fori.

41 Sic dolor est neque te nos convenisse Mathaee,

42 aurea cui Galli nomen origo facit.

43 Non te juridico melior celeberrime campo,

44 non Lage te studio nobilitate pari,

45 Noridos antiquum Figulum non urbis amicum,

46 nec te cui Bacchus nomen amorque dedit

47 vite, mihi studiorum usu conjuncte bonorum,

48 non malus inceptae cultor amicitiae.

49 Cur te Fache pater princeps virtutis et artis

50 eximia decoras quam probitate, bonae,

51 visere non licuit ? Cur non te cultor Aconti

52 illius in Clarii quae scatet unda jugis ?

53 Cur non Aemylium facili cui carmina vena

54 verbaque cum rebus versibus apta fluunt ?

55 Nos quoque visuros te spes erat Helte magister,

56 digne mihi patrio semper amore coli.

57 Cujus quod sanctae vita est mea tradita curae,

58 quodque fuit tibi nos erudiisse labor,

59 sentio nil potuisse mihi contingere majus

60 propitii summa de bonitate Dei,

61 ergo aliquid si forte sumus, si fama laboris

62 parta mihi ingenui est, quae sumus omne tuum est.

63 Utque est sic memori et cupida nos mente fatemur,

64 a me quaque licet gratia parte redit.

65 At quia spem frustrata fuit fors invida nostram,

66 hoc iter hoc etiam nomine triste fuit.

67 Triste igitur fuit hoc tota quod mente petivi,

68 vota prius fuerant maxima cujus iter ?

69 Triste valetudo primum mihi reddidit, et quod

70 saepe abit ut possit saepe redire malum.

71 Deinde tuae aerumnae tua tristia fata Philippe,

72 quae tolerare animo dissimulante potes,

73 intellecta mihi ingentes peperere dolores,

74 sollicitosque tua nos habuere vice.

75 Inter et haec, ne quid tibi parceret, illa periclo

76 si careat, risu fabula digna fuit.

77 Fabula vesani furiis excita Poetae,

78 qui Vulcane tuae nomen habet patriae.

79 Cujus ad ante duplex rabies scelus impia priscum,

80 addidit haec ausu tertia facta suo,

81 ne quisquam dubitaret atrocia Lemnia semper

82 et detestandi criminis esse mala.

83 More tamen fieri nec lege vetante putatur,

84 hoc etiam ratio vera probare solet.

85 Ulcisci externum et justam prorumpere in iram,

86 professo cum quis laesus ab hoste dolet.

87 At tu conjunctos tecum insanissime Lemni

88 convictu, studiis, condicione, loco,

89 quodque nefas dictu, inter quos fruerere sodales

90 artibus ingenuis Pieridumque sacris,

91 atque alios pietas quos observare jubebat,

92 teque patres meritis esse putare suis,

93 priscindis cunctos impuro turpiter ore,

94 et lacerat summos impia lingua viros,

95 vipereo Stygiae lingua oblita felle colubrae,

96 denteque Persephones exstimulata canis.

97 Quaeque resolvisti scurriliter ora fuere

98 perculta Eumenidum dira magisterio.

99 Ego miser cum nunc Lemni cumque exul oberres,

100 sustinet adversis nemo dolere tuis.

101 Aut qui forte dolet, communis scilicet ille

102 hunc generis sensum et condicionis habet.

103 Ac pressere bonos saepe infortunia multos,

104 insontis valuit justaque caussa parum.

105 Quosque domi incolumes rectum florere fuisset,

106 convulsit dira vis scelerata manu.

107 Atque alios vita, quosdam spoliavit honore,

108 semper enim improbitas non fuit aequa bonis.

109 Hos tamen est miseros miseratio digna secuta,

110 sorsque fuit quadam parte levata gravis.

111 Quin peccata etiam (nam quem non decipit error,

112 quisque omni admisit tempore triste nihil ?

113 Aut cujus vitiis et dedecore undique vita,

114 atque omni penitus candida labe caret ? )

115 Sed peccata tamen veniam reperire videmus,

116 autorisque sui saepe latere bonis,

117 dum sanae quicquam reliquum est in corpore mentis,

118 et non perfricto restat in ore pudor.

119 His igitur lapsis numquam solacia desunt,

120 nec favor hos prorsus destituisse potest.

121 Verum te similesque tui dementia sola

122 et furor et numquam spes comitare solet,

123 et trepido praesto est audacia mista timori,

124 cumque odio abjecti pectoris invidia.

125 Discite Musarum studiosum et Apollinis agmen,

126 ingenii petitur gloria laude quibus.

127 Discite non modo barbariem detergere verbis,

128 sed pulchrum tota quaerere mente decus.

129 Nec velle alterius sibi famae ut scena patescat,

130 tollereque ut detur per maledicta caput.

131 Instruite et sensu penetralia cordis honesti,

132 ut bona sint rebus consona verba bonis.

133 Quem vacuum sanctis pectus virtutibus edet,

134 aut sonitus levis aut perniciosus erit.

135 Hic etiam Aonidum liquidas ut rana paludes,

136 indocti spumis inquinat oris aquas,

137 utque animus malus est, sic et vitiosa loquela

138 verbaque cum numeris proprietate carent,

139 syllaba nec spatium gentem neque sermo tuetur,

140 et tamen hic vatis nomen habere cupit.

141 Scilicet et rabies et habet vesania vates,

142 hic istos primas inter habere potest.

143 Esto amens scelerum Lemni vatesque furoris,

144 et dea sit cantus sola Megaera tui.

145 Vos alii concessa bona otia carpite mente

146 foedare et sobolis sacra timete Jovis.

147 Et liquidos fontes et florea prata lacusque

148 perspicuos, purum pectus et ora colant.

149 Nunc ad iter curasque meas vestrique revertor

150 respectum, ut carmen finiat orsa meum.

151 Ergo istic fuimus totidem per milia vecti

152 uno olim Fabii quot cecidere die.

153 Nec mea vos pro spe praesentia juvit amici,

154 non etiam hospes ego tristia nulla tuli.

155 Sed dolor imprimis acer (si quaeritis istud)

156 quem desiderium fecerat ille fuit.

157 Quique viae assiduos cruciatus pergeret inter,

158 nos quasi ferrata dilaniare manu.

159 Ut dum saepe istuc errantia corda reflecto,

160 sentirem infestum corpore pene nihil.

161 Heu quam sors multos invitos aspera jungit,

162 una saepe simul cogit et esse domo.

163 Ast alios cupidosque sui seque inter amantes

164 separat objectis montibus atque mari.

165 Et jam Dyrigetum superatis rupibus urbem

166 attigeram, niveae quae gerit arma rotae.

167 In cujus quamcumque tenent exordia causam,

168 nominis auditur fine sonare vadum.

169 Dyrigetum gentis caput in qua Pieris olim

170 doctrinae cultu laeta frequente fuit.

171 Nunc steriles colles et squalida flumina maerent,

172 et triplicis fortis contrahit unda sitim.

173 Et campus flores, et frondes silva requirit,

174 haec mihi tristitiae est addita causa novae.

175 Tunc ego Pieridum quae praeter templa feruntur,

176 aspiciens modicas nobilis amnis aquas,

177 vos inquam quas saepe mea exhilarescere voce

178 et studiis sensi non male velle meis,

179 dicite Hiericolae quae tantas belua nymphae,

180 propitii dotes sit populata Dei ?

181 Sic ego, sic limo crurum tenus una resistens,

182 quin de Sturciada cuncta requiris, ait.

183 Dixerat, ast ego Sturciadae mox tecta petivi,

184 hospitio veteri cognita tecta mihi.

185 Forte etiam et fraterno olim mihi junctus amore,

186 et gentili illic nomine Francus erat.

187 Omnia cognovi, sed quid juvat omnia nosse,

188 vasta loca Aonidum non minus illa jacent.

189 Deinde ego Francorum madidus caelestibus undis

190 invia et in fossa cum cecidisset equus,

191 moenia de mustis intravi dicta, nec uno

192 me potuere tamen plus retinere die.

193 Namque ad nota mihi medicamina mente ferebar,

194 nec quae tardabant sunt mala passa moram.

195 Hic ego te in patria comitem urbe Mathaee reliqui,

196 cui pax cognomen fecit opesque suum,

197 cui studium est castis doctrinam ut moribus addas,

198 esseque virtutem ne patiare rudem.

199 Hinc ego ad usurpata prius dum balnea tendo,

200 praedita quae medicis viribus esse putant.

201 Balnea vicinae stagnantia valle Tubingae,

202 quae patria est annis nunc mihi terra tribus,

203 hos animo spectans latices ita saepe precabar :

204 fite salutares sicut et ante mihi,

205 trajecta interea media cum Toberi Iaxi

206 Suevidos hospitio suscipiebar Halae.

207 Teque salutavi, et tecum doctissime Brenti

208 indolui me non posse manere diu.

209 Vobiscum fuerat quae me versante Diana

210 plena, sed obscuro lumine parte sui.

211 Cornua jam cum fratre sui sociaverat orbis,

212 septena et mihi bis luce per acta via est.

213 Et reperi afflictos pueros aegramque parentem,

214 ambobus melius coeperat esse tamen.

215 Ergo reclinatum accepit me protinus ille,

216 haec qui scribentem nunc quoque lectus habet.

217 Disco et praevisos patienter ferre dolores,

218 atque animo veterem spem retinere meo.

219 Quae me ne fallat vestrum o quoque quisque rogato

220 sollicita mecum numina magna prece.

221 Salvus et, hoc namque est reliquum, incolumisque valeto

222 et laetus tempus vivat in omne suum.

223 O iterum socii dilecti iterumque valete,

224 rara nota et vestros indicet atra dies.

225 Consulite et vobis aegra cum corpore mente

226 carmina quae misi non bona, quaeso boni.

CLARISSIMO VIRO IOACHIMO CAMERARIO STIGELIUS S.

E_6 v.1 Ite Deae Graiae comitantibus ite Latinis,

2 mitia sic vobis tempora pacis eant.

3 Nomine pauca meo celebri date carmina vati,

4 qui grave de domini robore nomen habet.

5 Qui dulci a matris vos Hellados ubere pulsas,

6 hospita Teutonidos ducit in arva plagae.

7 Vestraque victuris committens nomina cartis,

8 facundo Graium vindicat ore decus.

9 Dicite, Stigelius cupida tibi mente precatur,

10 hospes ut huc fausto sidere salvus eas.

11 Sic mihi sic Musas pro te Joachime vocanti,

12 Attica nulla venit, nulla Latina venit.

13 Quae sit causa rogas ? Causa est quod ego auguror omnes

14 numen in amplexu dulce fovere tuo.

15 Hoc tamen effusum sincero e pectore carmen

16 pro candore tuo non renuisse velis.

17 Gratulor allatum gelidi stridore Novembris,

18 te duras hiemis non habuisse vias.

19 Quod si etiam hoc animo mihi te lucrabor amicum,

20 grandia non malim divitis aera Midae,

21 scilicet argentum teritur, consumitur aurum,

22 perpetuum talis nomen amicus habet.



ΟΔΟΙΠΟΡΙΚH PLUMBARIA AD AMICOS ARGENTINENSES.

E_7 v.1 Quam legitis vobis Joachimus mitto salutem,

2 hinc ubi de plumbo balnea nomen habent,

3 fama novenarum Sturmi et Bederote sororum,

4 Crato Apollinei semper amice gregis.

5 Postquam frondifera nuper vos valle reliqui,

6 in quam defessos nos via sera tulit,

7 deceptos comitis narrantis plurima verbis,

8 illud qui credi tam breve fecit iter.

9 Finis ubi fuit ille tamen qui pauca tulisse

10 taedia nos faceret paenituisse nihil.

11 Hinc ergo a vobis me noster mane profectum

12 multa errabundum milia vexit equus.

13 Cum duce conducto, per montes venimus altos

14 atque salebrosae per juga longa viae,

15 ad pagum cui dat vicinum nomina stagnum,

16 quemque vocas lingua Cherama Galle tua.

17 Tempus erat Phoebus quo pulchra reconderat ora

18 vectaque nox atris accelerabat equis,

19 et nos cauponae non ardua tecta subimus,

20 talibus ut par est aedificata locis.

21 At mulier vix ingressos nos inde repellit,

22 juratam ausimus nidare forte fidem,

23 nos peste infami nulla e regione venire,

24 hanc damus et totae mox patuere casae.

25 Hos ne etiam est inter montes desertaque curae

26 Vita homini ? Miserum est usque adeone mori ?

27 Scilicet omnibus in terris et vivere dulce,

28 omnibus et mors est pallida triste locis,

29 Egregii pisces nec pessima vina dabantur,

30 sed coctura minus grata aliena fuit.

31 Hic desiderio vestri somnoque gravatus,

32 assignatum unum cerno cubile tribus.

33 Nec capere hoc poterat cunctos, excludimus ergo

34 qui premeret puerum scamna abiegna meum.

35 Nemo illa vestes posuit sub nocte, sed inter

36 non tamen haec caruit commoditate quies.

37 Mox alias petimus silvas, aliasque salebras,

38 pridie et ut fuerat glarea crebra fuit.

39 Jamque serenato lucebat in aere clarus

40 et prope sol medii stabat in axe poli,

41 et tandem attigimus veteri tua laude Mosella

42 sed tunc cive magis flumina clara Petro.

43 Quo duce Pierides venere in Meisida Graecae,

44 Germanum melior turba secuta ducem.

45 Namque etiam harum unum Crocus Anglicus agmen agebat

46 indice quo Graia est cognita Musa mihi.

47 Salvete o sancti, soboles divina, magistri,

48 vestra ferant violas et pia busta rosas.

49 Vos ego donec erit celebraro vita superstes,

50 vos memori gratus semper honore colam.

51 Praevecti tum quos memorat clarae accola lucos,

52 in tereti ad dextram fana sacrata jugo.

53 Vicina intramus quae non magna oppida cives,

54 appellant montem voce sonante merum.

55 Sed vult Romanum signare hanc incola montem,

56 qui nil Romanae posteritatis habet.

57 Clausa puellarum votis ibi capta caterva,

58 legitimi nescit jus sociale tori.

59 Inde aestu magno, spatio breviore venimus.

60 Ad longo optati tempore fontis aquas.

61 Fontis aquas calidi quas frigida temperat unda,

62 sub patulo ut fiant balnea clara die.

63 Balnea spe multis quae nos spectavimus annis,

64 o bona nostra etiam sint precor illa malo.

65 Servet et his veteres divina potentia vires,

66 in nobis similes et velit esse sui.

67 Aut reddat, nam cuncta potest Deus, ut magis auctae

68 eximia atque nova nos ratione juvent.

69 Hoc orate Dei mecum quoque numen amici,

70 solus hic oratam ferre valebit opem.

71 Propitiusque opis ille volet miseratus egentes,

72 illius in medicas nomine mergor aquas.

73 Inque locum immitto nudatum tegmine corpus,

74 talia quaedam animo post memorata meo :

75 Christe salutaris divini fontis origo,

76 Christe perennifluae conciliator aquae,

77 cujus primae vas invectus spiritus undas

78 sacravit populo pura lavacra tuo.

79 Cujus et impulsu medicatos reddidit olim

80 porticibus latices Angelus in Solymis,

81 qui dextro e templo manas liquidissimus amnis,

82 in mare septena progrederisque via,

83 in mare quod mentis mala diluit omnia, quodque

84 tam modo foeda nives vincere corda facit.

85 Auctor perpetuum lymphae salientis in aevum,

86 quaeque sitim umquam pota rediere sinit,

87 affer et o nostro medicinam Christe labori,

88 atque tuo aegrificum numine pelle malum.

89 Ostensamque tuo digito continge paludem,

90 sanatrix vitii fiat ut illa mei.

91 ostensam in Vogesi longe mihi vallibus, inque

92 Germana a Gallis arva secante jugo.

93 Quod nunc confeci longum a patriaque domoque,

94 natisque ac cara conjuge solus iter.

95 Per saltus silvae scruposque Hercinidos altae,

96 trans Reni et posita flumina juncta trabe.

97 Qua jacet urbs veteri et praestanti laude celebris,

98 deque suum argenti nomine nomen habet.

99 Inde aperit lato tellus se Alsatica tractu,

100 in Vogesi donec cogitur arcta jugo.

101 Non ta ego laudatis in aquis spem colloco nostram,

102 in mihi spe nota quam bonitate tua.

103 Cumque tuum nomen sit salvatoris, in illo

104 salvificas et aquas has fore credo mihi.

105 Hoc fretus certam sperare audebo salutem,

106 hoc metuam tectus nomine triste nihil.

107 Tu potes o Deus omnipotens nos omine dextro

108 incolumes patriae restituisse meae.

109 Tuque voles neque enim ad te qui venit abjicis ullum,

110 exaudisque pias aure libente preces.

111 Tunc ego laetifico meritas tibi carmine grates

112 et cupido laudes pectore Christe canam.

113 Quod superest et vos nostri bene vivite amici,

114 optima amicorum vivite turba bene.

115 Gerbeliumque meis verbis salvere jubete,

116 quem Charite eduxit Calliopea satum.

117 Bucerum item Sapidumque et cum Capitone Heduonem,

118 quosque alios mora sit longa referre nimis.

119 Quosque volente Deo coram mox alloquar ipse,

120 sit modo sors votis non aliena meis.
NICOLAUS GERBELIUS IOACHIMO CAMERARIO Υ Γ Ι Α Ι Ν Ε Ι N

E_8 v.1 Quam mihi misisti Joachime diserte salutem,

2 infixa est animo fortiter illa meo.

3 Nam quoties placido committo membra sopori,

4 occurrunt cartae dulcia verba tuae.

5 Et quoties rapidi pertracto negotia circi,

6 vel quoties rixas audio Balde tuas,

7 jucundi subito subeunt mea pectora versus,

8 atque tui miscent seria nostra sales.

9 Utque solent blandi flatus auraeque tepentes

10 dum tellus rapido dum mare sole calet,

11 exsucos recreare senes passimque per arva

12 ruricolas sparsis exhilarare comis,

13 sive per arguto damnosas gutture curas,

14 eximit ut Prognes ingeniosa soror,

15 sic tua divino permulcent pectore sensus

16 carmina laurigeri digna favore Dei.

17 Dii tibi quicquid ego nequeo praestare rependant,

18 Dii tibi condonent quaeso salutis opem.

19 Dii faxint thermae quas nuper laetus adisti

20 ostendant vires te medicando suas.

21 Scilicet ut redeas reparato corpore sanus,

22 atque adeas alacer limina nostra. Vale.
ELEGIA VANGIONICA DE MORTE H. EOBANI HESSI AD JACOBUM MICYLLUM.

E_9 v.1 Quam legis hanc scribi Vormacia prisca salutem

2 vidit, ubi gentis Vangio nomen habet.

3 Dulcis amicitiae longo usu juncte Micylle,

4 atque mihi studio conciliate pari.

5 Huc Joachimus ego Nicri de flumine veni,

6 claudere jam quartum sole parante diem,

7 Suevidos et Nemetum vicina per arva profectus,

8 urbs stat ubi imperii nobile Spira forum.

9 Scilicet huc quaeris quid nos attraxerit illinc,

10 quaeque meae hoc fuerit tempore causa viae,

11 an mihi non magna haec congressus causa Philippi,

12 innumeros alios ut taceamus, erat ?

13 Etsi incoepta quidem non parva negotia et ipsa

14 suaserunt facere hoc ut cuperemus iter.

15 Ergo illic fuimus bis quina luce libenter,

16 estque domum reditus tristior orta dies.

17 Sed tamen hos fructus felicis temporis inter

18 inter et haec suavis gaudia amicitiae,

19 qui nostra affixit dolor et qui pectora luctus ?

20 Quanta audita tibi Rhene querela fuit ?

21 Cum rapuisse soror vitam tibi dicta fuisset,

22 quae vis horribilis tertia mortis habet.

23 Heli Phoebigenum in terris clarissime vates,

24 Hessus qui patriae nomine gentis eras.

25 Non fuerat tamen illa recens querimonia Rheno

26 et lacrimas undis hauserat ante suis

27 allatas Martispyrgi de flumine Lari,

28 hujus aquas auctas fletibus esse ferunt.

29 Sed quamquam occubuit cunctis hic flebilis, unis

30 ante alios nobis flebilis occubuit.

31 Illius longo qui consuetudinis usu

32 sors dederat quondam posse benigna frui.

33 Inter quos et idem studium similisque voluntas,

34 perpetuoque fuit tempore certa fides.

35 Sed me, quo praesente magis complexus amore est,

36 sensit et officium saepius ille meum,

37 dum colimus Musarum operis communibus arva

38 atque tuum juncto Phoebe labore solum,

39 qua praeter Francas fluitans defertur in undas

40 Noride Pegnesus divitis urbis humo,

41 jure magis tanti nunc mors affligit amici,

42 inque dolore vetat fletibus esse modum.

43 Ac nos deinceps Noriciae telluris in urbe,

44 tuncque etiam nostro mansimus usque loco.

45 Illum praeteritae vitae, veterisque cupido

46 moris et ingenitae simplicitatis amor,

47 rursum Erphordiacae ad flumen deduxit Hierae,

48 a quo est mox patrios deinde reversus agros,

49 principis accitu, quo non studiosior alter,

50 artibus omne decus conciliasse bonis.

51 Hic et Jesseae studio flagrante Latinos

52 ad numeros cecinit carmina sacra lyrae.

53 Hic et Maeonidae carmen caeleste Poetae

54 traductum in Latios contulit ille modos.

55 Heu mihi divini quod opus finivit Homeri,

56 Hectoris impositum corpus inane rogo.

57 Finivitque tuam vates praeclare poesin,

58 exitus et pariter tristis uterque fuit.

59 Regia nunc vis in terris vatum atque facultas

60 regia Pieridum mens animusque jacet.

61 Nunc tua quid possit cunctis doctrina Micylle

62 quamque sit ostendes certa in amore fides.

63 Ostendentque alii, sed tu quo carior illi,

64 judicium et de te clarius hujus erat,

65 officio, ut par est, omnes superare studebis,

66 officio heu tristi, sed tamen officio.

67 In me etiam ingenii si quid, quod credidit ille,

68 fecit et Aonia teste celebre fide,

69 seu doctrina mihi est nonnullo parta labore,

70 hujus honor totum nominis illud erit.

71 Sed tu, quippe potes melius faciesque libenter,

72 funebre necesses concinuisse melos.

73 Quod facile heu tibi erit, nam Musica carminis unam

74 Hessi materiam numina mortis habent.

75 Horum tu excipies cantus lugubris ab ore,

76 interpresque voles exlicuisse modos.

77 Hoc studioque tuo debes, precibusque meis, sed

78 Hessiacae imprimis gratus amicitiae.
IUDAEA ET HIERUSALEM NOLITE TIMERE ETC.

E_10 v.1 Tariadae sanctae pars optima gentis Judae

2 justifica Abrami progenerata fide,

3 moenia quique colis supero subjecta Sioni,

4 divinaque piis aedificata manu,

5 tanta quod infestis procedit copia signis,

6 gestit et invocuum perdere saeva caput,

7 tu tamen, etsi parva manus, nolito timere,

8 parva manus magni sed manus ipsa Dei.

9 Crastina vestram aciem castrisque educta videbit

10 agmina, et in campo stare parata, dies.

11 Quid trepidas ? Vanum confidens pelle timorem,

12 ecce tuus tecum dux erit ipse Deus.

13 Vos modo caelestis legio fortissima Regis,

14 aetheria o miles qui sacer arma geris,

15 state viri et fremitus contemnite vocis inanes

16 hostis, et ignavo quos dabit ore sonos.

17 State viri, conferte pedem, densate maniplos,

18 quisque dei toto pectore fretus ope.

19 Ecce super te dextra Dei est expansa, quid ? An te

20 posse sub hac tutum non satis esse times ?

21 Crede mihi, tectos haec dextra tuebitur omnes,

22 frangendo hostiles cognita fida minas.

23 Tunc hos ut pavidas dispulsas saepe bidentes

24 aspiciens turpi vertere terga fuga.

25 Et cursu patulis dispergi protinus agris

26 undique quo tulerint impete quemque pedes.

27 Ceu quondam trepidant plaudentes aera pennis

28 quae fugiunt hyemis tempore frigus aves,

29 et longo strepit acta timore ciconia rostro,

30 transque amnes, montes, aequora lata volat,

31 avolat ad socias nec respicit ulla relictas,

32 cuique et cura moso est consuluisse sibi.

33 Sancta Dei natio, tanti ducis inclite miles,

34 ne jam victrices tendere parce manus.

35 Longe etiam ille tuus tremit adversarius absens,

36 quid dubitas jam sunt parta trophaea tibi ?

37 Quae spoliis victorifero domino aucta sacrabis,

38 gratus et unanimi carmina voce canes.

39 O mihi si numero reperiri detur in isto,

40 linguaque digna meum sit celebrare Deum,

41 tunc ego quam studii ac operae, tunc si quid inesset

42 quam cupiam ingenii prodigus esse mei ?

43 Sic tamen atque ubicumque loci fuero, o tibi grates



44 collaudante Deus pectore et ore feram.


База данных защищена авторским правом ©shkola.of.by 2016
звярнуцца да адміністрацыі

    Галоўная старонка