Apostolicae litterae in forma brevis de nova ritualis, caeremonialis episcoporum, necnon et romani pontificalis editione, ex quibus selegimus ea, quae pontificale




Дата канвертавання18.04.2016
Памер24.94 Kb.
1752-03-25- SS Benedictus XIV – Bulla ‘Quam Ardenti’

PONTIFICALE ROMANUM

JUSSU EDITUM A BENEDICTO XIV ET LEONE XIII RECOGNITUM ET CASTIGATUM

BULLA


SS. DOMINI NOSTRI

Benedicti XIV. Pont. Max.

APOSTOLICAE LITTERAE IN FORMA BREVIS DE NOVA RITUALIS,

CAEREMONIALIS EPISCOPORUM, NECNON ET ROMANI PONTIFICALIS

EDITIONE, EX QUIBUS SELEGIMUS EA, QUAE PONTIFICALE

ROMANUM TANTUMMODO SPECTANT.



Benedictus Papa XIV.

AD PERPETUAM REI MEMORIAM.

Quam ardenti studio, incredibihi sollicitudine, assidua cura, et indefesso, diuturnoque labore, adhibitis etiam accitisque undequaque viris in sacra doctrina disciplinaque Ecclesiastica versatis, aeque ac de rerum Liturgicarum peritia meritissimis, sedulam operam navaverint atque contenderint Praedecessores Romani Pontifices, ut Ritule Romanum, Caeremoniale Venerabilium Fratrum Episcoporum, et Pontificale Romanum, sive emendatis erroribus, sive correctis inordinationibus, sive ablatis inutilibus, sive restitutis necessariis, ad eam tandem formam normamque, iuxta quam de praesenti usui sunt, maximo cum omnium virorum Ecclesiaticorum commodo et utilitate redigerentur: praestat in primis intelligere ex ipsis praesertim Apostolicis in simili forma Brevis littenis eorumdem Praedecessorum Nostrorum, qui post S. Pium Papam V. felicis recordationis, Clemens VIII., Innocentius X., Paulus V., Urbanus VIII. et Benedictus XIII. ad gravissimum dignissimumque hujusmodi opus omnibus numeris absolvendum sese pro viribus addiderunt. Tenores autem memoratarum litterarum sunt, qui sequuntur: Ac primum quidem quae pro Rituale Romano statuit Paulus Papa V. Bulla incipiente, Apostolicem Sedi: Item quae pro Caeremoniali Episcoporum Clemens Papa VIII. Bulla incipiente, Cum novissime; Innocentius Papa X. Bulla incipiente, Etsi alias, quin etiam Benedictus XIII. Bulla incipiente: Licet alias; brevitatis gratia hic ommituntur

 

Pro Pontificale vero Romano.



CLEMENS PAPA VIII. Ad perpetuam rei memoriam.

Ex quo in Ecelesia Dei multa, tum a sacris Conciliis, tum a Romanis Pontificibus Praedecessoribus nostnis, ad Dei gloriam augendam, et ad Catholicae fidei unitatem ubique retinendam, pie ac sapienter instituta sunt, nihil magis iidem Pontifices Praedecessores nostri curandum sibi esse statuerunt, quam ut communes Ecclesiastici muneris rationes ad propriam normam, servata antiquitatis atuctoritate, revocarent.


Hac sollicitudine impulsus fel. rec. Pius Papa V. Praedecessor noster formulam primam psallendi Horas Canonicas et celebrandi Missas, varie prius constitutam, et a nonnullis Praedecessoribus nostris restitui et instaurari coeptam, ad unam pariter formam, Romano Breviavio ac Missali propterea summo studio ac diligentia edito, redigendam curavit. Atque hoc sane consilio alii Romani Pontifices, qui eumdem Pium praecesserunt, Pontificales etiam caeremonias ac ritus, quibus ejusdem Catholicae Ecclesiae Praesules in suorum munerum functione uterentur, certis similiter forma et modo praefinitis, in Romanum Pontificale retulerunt.


Caeterum, quia eaedem Caeremoniarum ac Rituum formulae ibi expressae, postea, sive diuturnitatis injuria, sive Typographorum negligentia, sive alia de causa in ipso Pontificali partim immutatae, partim corruptae, veteris instituti atque auctoritatis gratiam magna ex parte amiserant; idcirco necessaria res visa est, ut eaedem formulae in sacris Praesulum Ecclesiasticorum muneribus servandae, recuperato prioris integritatis statu, omnino restituerentur, et ab omnibus praescripta forma aliqua ratione observarentur.


Nos igitur ad summum Apostolatus apicem, meritis licet imparibus, evecti, praedictorum Romanorum Pontificum Praedecessorum nostrorum vestigiis inhaerentes, omni cura et sollicitudine adnitendum Nobis esse duximus, ut errores, qui quidem nec pauci, nec leves in idem Pontificale, depravatis passim locis, irrepserant, quam accuratissime tollerentur.


Idem enim Pontificale corrupti et mendosi voluminis speciem adeo praeseferebat, ut (multis dictionibus, hinc inde partim in unam contractis, partim una in plures distincta, partim iisdem male ac perperam collocatis et trajectis, partem denique ipso orationis sensu mutato) dubium esset, quibus tandem officiis, vel laudibus iidem Ecclesiae Praesules divinum Numen prosequerentur; praeterquam quod in rubricis etiam sparsim turbata ordinis serie dispositis, tanta erat varietas et obscuritas, ut multis in locis rectene se haberent, opinione magis, quam judicio esset statuendum.


Hanc ergo ad rem, tam cum Ecclesiae cultu officioque nostro conjunctam, tamque eorum, qui pro impositi oneris debito sacris Ecclesiae muneribus vacare debent, concordiae et unitati congruentem examinandam et absolvendam, piis quibusdam atque insignibus viris, diu multumque in Pontificalibus caeremoniis et ritibus versatis, negotium dedimus, dictum Pontificale undequaque corrigendi et restituendi, necnon qumcumque ad exactam illius editionem spectare viderentur, perquirendi et praestandi.


Cumque apud eos paterna hortatione ad hoc opus maturandum quotidie fere uteremur, re tota tandem ad nos perlata, et in hanc quae nunc editur, formam redacta, singulari Dei benignitate (neque enim aliter accipimus) Pontificale Rornanum tandem restitutum et absolutum est, atque ita ex omni parte dispositum (quod ii etiam, qui negotio ac muneri huic praefuere, confirmarunt) ut nihil ab antiquis Pontificalium codicibus, qui tum in clarioribus Urbis Ecclesiis, tum in nostra Vaticana Bibliotheca, ac denique in quibusdam aliis insignibus locis asservantur, alienum aut discrepans irrepserit.


Ad quam operam in vetustis libris inter se conferendis, strenue ac fideliter navatam, id commodi quoque accessit, quod ii, qui ea in re industriam collocarunt, ex gravissimis scriptoribus eos demum auctores, qui omnium probatissimi haberentur, secuti fuerint, quodque ambiguis omnibus ac dubiis rebus praetermissis, eas dumtaxat, quae essent in veteris Pontificalis volumine comprehensae, delegerint, iis tamen exceptis, quae ad Ronianum Pontificem attinebant, quod nimirum in Caeremoniali Sanctae Romanae Ecclesiae sunt expressae.


Ex rubricis vero multis detractis, quae exactiore methodo in librum Caeremoniarum Episcoporum sunt relata, plerisque etiam, uti necessitatis ratio postulabat, adjectis, et praeterea non paucis quibusdam in melius commutatis, clariusque expositis, ac denique cantu plano in aptiorem modulationis formam (permultis syllabis, pro temporum natura, ubi ratio eas produci et corripi postulabat, contra quam prius in antiquo Pontificali expressum erat, magis apposite extensis, vel contractis) a viris ejus rei peritis, ad hoc jussu nostro delectis, diligenter redacto, opus jam absolutum probavimus, et Romae edi, editumque divulgari mandavimus.


Ut autem ipsius operis labor finem eum, ob quem est susceptus, sortiatur, utque posthac in omnibus et singulis Ecclesiis uno eodemque modo caremoniae et ritus Pontificales observentur; Motu proprio, et ex certa scientia, ac de Apostolicae potestatis plenitudine, omnia et singula Pontificalia in hunc usque diem in quibuscumque terrarum orbis partibus impressa et approbata, et quibusvis privilegiis Apostolicis munita, et decretis ac clausulis roborata, per praesente supprimimus, et abolemus, eorumque usum in posterum universis Ecclesiis, Monasteriis, Conventibus, Militiis, Ordinibus, et locis, atque etiam omnibus Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, et aliis Ecclesiarum Praelatis, caeterisque omnibus et singulis Personis Ecclesiasticis, saecularibus, et regularibus utriusque sexus interdicimus et prohibemus; et hoc nostrum Pontificale sic restitutum et reformatum in omnibus universi terrarum orbis Ecclesiis, Monasteriis, Ordinibus, et locis etiam exemptis, si quae sunt, recipi et observari praecipimus.


Statuentes: Pontificale praedictum nullo unquam tempore in toto vel in parte mutandum, vel ei aliquid addendum, aut omnino detrahendum esse, ac quascumque personas, quae Pontificalia munera exercere, vel alias, quae in dicto Pontificali continentur, facere aut exsequi debent, ad ea peragenda et praestanda, ex hujus Pontificalis praescripto et ratione, teneri, neminemque ex iis, quibus ea exercendi, et faciendi munus imposituni est, nisi formulis, quae hoc ipso Pontificali continentur, servatis satisfacere posse.


Onmibus igitur et singulis Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, et caeteris Ecclesiarum Praelatis, necnon aliis quibuscumque Personis Ecclesiasticis, saecularibus et regularibus utriusque sexus, ad quas id spectat, praecipimus ac mandamus, ut omissis, quae sic suppressimus et abolevimus, caeteris omnibus Pontificalibus, hoc Nostrum in suis Ecclesiis, Monasteriis, Conventibus, Ordinibus, Militiis, Dioecesibus et locis praedictis recipiant, illoque posthac perpetuo utantur. Caeterum ut praesentes litterae omnibus plenius innotescant, mandamus illas ad valvas Basilicae Principis Apostolorum de Urbe, et Cancellarite Apostolicae et in acie Campi Florae publicari earumque exemplar de more affigi.


Volumusque praeterea, et motu atque auctoritate similibus decernimus, ut qui in Romana Curia sunt praesentes, lapsis duobus mensibus; qui vero intra Montes, octo: et qui ultra ubique locorum degunt, duodecim integre excursis, vel alias ubi venalium hujus Pontificalis voluminum notitiam et facultatem habuerint, sacras coeremonias et ritus in eodem Pontificali praescriptos, juxta illius modum et normam, in quibuscumque actibus exercere, et observare teneantur.


Ipsarum autem litterarum exempla, manu Notarii publici, et sigillo alicujus Personae in Ecclesiastica dignitate constitutae, aut illius Curiae obsignata, vel in ipsis voluminibus, absque praedicto, vel alia quopiam adminiculo Romae impressa, eam ubique locorum et gentium fidem faciant, quam praesentes facerent, si essent exhibitae, vel ostensae.


Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub Annulo Piscatoris, die X. Februarii MDXCVI. Pontificatus nostri anno quinto.

M. Vestrius Barbianus.

 Ac laudatus URBANUS VIII.  Ad perpetuam rei memoriam.

Quamvis alias fel. record. Clemens Papa Octavus Prcedecessor Noster, Pontificale Romanum tunc multis et non levibus erroribus scatens, piorum atque insignium virorum in Pontificalibus caeremoniis et ritibus versatorum opera undequaque corrigi et restitui curaverit: attamen successu temporis compertum est, plurimos errores denuo in Pontificale hujusmodi, Typographorum inscitia, seu incuria, aliave de causa irrepsisse.

Unde curae nostrae Pastoralis esse rati sumus, ad novam ejusdem Pontificalis, quod Caeremoniarum et rituum, quibus Catholici Antistites in suorum munerum functione uti debent, norma exsistit, correctionem animum appellere. Idcirco, ut idem Pontificale denuo typis quam emendatissime auctoritate nostra ederetur, emendationem errorum, qui in illud, ut praefertur, irrepserunt, nonnullis Venerabilibus Fratribus nostris S.R.E. Cardinalibus, et aliis viris doctrina et pietate conspicuis, Pontificalium Caeremoniarum et rituum peritis, commisimus, quorum opera cum Pontificale praedictum ab oninibus, quibus scatebat, mendis et erroribus accuratissime repurgatum fuerit, Nos, ne tam exacta Cardinalium, et aliorum praedictorum hac in re industria et diligentia optato frustretur effectu, mandavimus dilecto filio Andrem Brogiotto, Typographim nostrae Apostolicae Praefecto, procurationem emendati Pontificalis hujusmodi elegantibus typis, et insigni forma in lucem edendi: quod exemplar, qui posthac Pontificale Romanum impresserint, sequi omnes teneantur.


Extra Urbem vero nemini licere volumus idem Pontificale in posterum typis excudere, aut evulgare, nisi facultate in scriptis accepta ab Inquisitoribus haereticae pravitatis, siquidem inibi fuerint; sin minus, ab locorum Ordinariis.

Quod si quis quacumque forma contra praescriptum hoc Pontificale Romanum, aut Typographus impresserit, aut noviter impressum Bibliopola vendiderit, extra ditionem nostram Ecclesiasticam excommunicationis latae sententiae poenae subjaceant, a qua, nisi a Romano Pontifice (praeterquam in mortis articulo constituti) absolvi nequeant; in alma vero Urbe ac reliquo statu Ecclesiastico commorantes, quingentorum ducatorum auri de Camera ac amissionis librorum et typorum omnium eidem Camerae applicandorum poenas, absque alia declaratione, irremissibiliter incurrant; et nihilominus Pontificalia sine praedicta facultate impressa aut evulgata, eo ipso prohibita censeantur.

Inquisitores vero, locorumque Ordinarii facultatem hujusmodi non prius concedant, quam Pontificale tam ante, quam post impressionem cum hoc ipso exemplari auctoritate nostra vulgato diligenter contulerint, et nihil in iis additum detractumque cognoverint: in ipsa autem facultate, cujus exemplum in fine, aut initio cujuscumque Pontificalis impressum semper addatur, mentionem manu propria faciant absolutae hujusmodi collationis, repertaeque inter utrumque Pontificale conformationis, sub poena Inquisitoribus privationis suorum officiorum, ac inhabilitatis ad illa et alia in posterum obtinenda: Ordinariis vero locorum, suspensionis a Divinis, ac interdicti ab ingressu Ecclesiae; eorum vero Vicariis privationis Officiorum et beneficiorum suorum, et inhabilitatis ad illa et alia in posterum obtinenda necnon excommunicationis absque alia declaratione incurrendae. Injungimus autem Nuntiis nostris ubique locorum degentibus, ut huic negotio diligenter invigilent cunctaque ad praescriptum hujus voluntatis nostrae confici curent.


Non obstantibus licentiis, indultis, et privilegiis Pontificalia imprimendi quibuscumque Typographis per Nos, seu Romanos Pontifices Praedecessores nostros hucusque concessis, quae per praesentes expresse revocamus, et revocata esse volumus; necnon constitutionibus, et ordinationibus generalibus et specialibus in contrarium praemissorum quomodocumque editis, confirmatis, et approbatis. Quibus omnibus, etiamsi de illis, eorumque totis tenoribus specialis, specifica, et expressa mentio habenda esset, tenores hujusmodi praesentibus pro expressis habentes, hac vice dumtaxat specialiter et expresse derogamus, caeterisque contrariis quibuscumque.

Volumus autem ut praesentium litterarum nostrarum exemplaribus, etiam in ipsis Pontificalibus impressis, vel manu alicujus Notarii publici subscriptis, et sigillo alicujus Personae in dignitate Ecclesiastica constitutae munitis, eadem prorsus fides adhibeatur, quae ipsis praesentibus adhiberetur si essent exhibitae vel ostensae.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub Annulo Piscatoris, die xvii. Junii MDCXLIV. Pontificatus nostri anno vigesimo primo.

M.A. Maraldus.

 

Quoniam autem Nos pro paterna caritate vehementer cupientes, ut Christi fidelibus in articulo mortis constitutis, quoad fieri posset, universis Apostolica Benedictio nostro nomine impertiretur, et Plenaria omnium peccatorum suorum Indulgentia elargiretur, per alias nostras sub plumbo litteras anno Incarnationis Dominicae MDCCXLVII. Nonis Aprilis Pontificatus Nostri anno septimo datas, omnibus Ecclesiarum Antistitibus hujusmodi facultatem sub certis modo et forma expressam tribuimus, atque insimul formulam Benedictionis et Indulgentiae hujusmodi dandae praescripsimus, quemadmodum Encyclicam etiam nostram Epistolam die xix. mensis Martii anno MDCCXLIV. ad dilectos filios Generales Ordinum Regularium, quibus a Sancta Sede indulta vel indulgenda erat facultas Pontificiam Benedictionem effundendi super populum statis diebus, scripseramus super modo et ritu, quibus praedicta Benedictio danda est.


Praeterea ad nonnullas lites et controversias exortas e medio tollendas itidem per alias nostras in simili forma Brevis litteras confirmaveramus leges et instituta Caeremonialia jussu nostro edita pro Provinciarum Praesidibus, Gubernatoribus, Praelatis, et Apostolicis Vicelegatis, quae sunt tenoris sequentis.

Omittitur Bulla Benedicti XIV. incipiens Quod Apostolus, de Caeremoniali disserens.

Insuper formulam itidem Benedictionis, et Traditionis Pallii ac jurisjurandi a Procuratoribus absentium Archiepiscoporum antequam a dilecto Filio nostro S.R.E. Cardinali Diacono idem Pallium accipiant, ipsorum Archiepiscoporum nomine praestandi per nostram Constitutionem die xij. mensis Augusti anno MDCCXLVIII. sub plumbo expeditam statuimus.


Porro accedit ad haec methodus quoque Scholae Sacrorum Rituum in Gregoriano Collegio Romano hujus almae Urbis nostrae Nobis approbantibus institutae non sine uberi per hoc tempus in Sacris Ritibus addiscendis profectu, aliarumque ad instar ejusdem Scholae, alibi jam erectarum, vel erigendarum: quae methodus multis in libris, et praecipue in decimo operum nostrorum volumine Romanae editionis reperitur inserta, plurimumque a Nobis commendatur, eamque plurimum studiosis Sacrorum Rituum prodesse compertum est.

Ea propter cum Nobis a quamplurimis supplicatum fuerit, ut typis iterum reimprimendi Rituale Romanum, Caeremoniale Episcoporum, et Pontificale Romanum hujusmodi, et non solum in iisdem antedicta omnia a Nobis statuta addendi, verum etiam nostro jussu in lucem emittendi, licentiam de Apostolica benignitate et auctoritate concedere et indulgere dignaremur: Nos itaque probe scientes, et experientia edocti quantum prosit, ut in uno volumine simul collecta ad manus sint ea omnia, quae sparsim ac divisim impressa inveniuntur, et considerantes quantam hujusmodi collectio utilitatem memoratae Scholae Liturgicae ita Collegio Societatis Jesu ejusdem almae Urbis nostrae a Nobis institutae, aliisque ubique locorum erectis afferre possit, Apostolica auctoritate tenore praesentium communibus tot insignium Virorum ac Praesulum votis, et supplicationibus benigne annuentes, facultatem tribuimus et impartimur ut Rituale Romanum, Caeremoniale Episcoporum, ac Pontificale Romanum sub iisdem modo et forma, quibus de praesenti impressa reperiuntur, et usui sunt, una simul cum omnibus et singulis, quae, ut, superius relatum est, a nobis praescripta, ordinata, et publici etiam juris facta sunt, necnon cum saepe dicta methodo Scholae Sacrorum Rituum in Operibus nostris jam editis inserta jussu nostro, non obstantibus quibuscumque in contrarium facientibus, typis reimprimantur, et in lucem emittantur.

Datum Romm apud Sanctam Mariam Majorem sub Annulo Piscatoris, die xxv. Martii anno MDCCLII, Pontificatus nostri anno duodecimo.



Cajetanus Amatus.



База данных защищена авторским правом ©shkola.of.by 2016
звярнуцца да адміністрацыі

    Галоўная старонка