Vita beati francisci, olim 1Celano




старонка1/8
Дата канвертавання27.04.2016
Памер253.75 Kb.
  1   2   3   4   5   6   7   8

VITA BEATI FRANCISCI, olim 1Celano


fr. Thomae de Celano
PROLOGUS

OPUSCULUM PRIMUM

Caput I Qualiter conversatus sit in habitu et animo saeculari.

Caput II Qualiter Deus visitavit cor eius per corporis infirmitatem et nocturnam visionem.

Caput III Qualiter mente sed non corpore mutatus de thesauro invento et sponsa allegorice loquebatur.

Caput IV Qualiter, venditis omnibus, pecuniam susceptam contempsit.

Caput V Qualiter pater eius persequens ligavit eum.

Caput VI Qualiter mater eius solvit eum, et quomodo coram Episcopo Assisii se denudavit.

Caput VII Qualiter a latronibus captus, proiectus fuit in nive et quomodo servivit leprosis.

Caput VIII Quomodo construxit ecclesiam Sancti Damiani et de conver­satione Dominarum in eodem loco degentium.

Caput IX Quomodo, mutato habitu, refecit ecclesiam Sanctae Mariae in Portiuncula et audito Evangelio, relictis omnibus habitum quem fratres habent adinvenit et fecit.

Caput X De preadicatione Evangelii et annuntiatione pacis et sex primorum Fratrum conversione.

Caput XI De spiritu prophetiae et monitis sancti Francisci.

Caput XII Quomodo misit eos binos per mundum, et in brevi tempore iterum congregati sunt.

Caput XIII Quomodo primo regulam scripsit undecim habens fratres, et quomodo dominus Papa Inocentius eam confirmavit, et de visione arboris.

Caput XIV De reditu ipsius ab urbe Roma in vallem Spoletanam et de mora ipsius per viam.

Caput XV De fama beati Francisci et de conversione multorum ad Deum, et quomodo Ordo vocatus est fratrum Minorum, et qualiter religionem intrantes beatus Franciscus informabat.

Caput XVI De mora ipsius apud Rigum Tortum et de custodia pauperta­tis.

Caput XVII Quomodo beatus Francicus docuit fratres orare, et de obedientia et puritate fratrum.

Caput XVIII De curru igneo et notitia absentium quam beatus Francis­cus habebat.

Caput XIX De custodia qua super fratres vigilabat, et de contemptu sui et vera humilitate.

Caput XX De desiderio quo ad suscipiendum martyrium ferebatur Hispa­ni­am primo, deinde Syriam deambulans, et quomodo Deus per eum nautas de periculo, multiplicatis cibariis liberavit.

Caput XXI De praedicatione avium et obedientia creaturarum.

Caput XXII De praedicatione ipsius apud Esculum, et quomodo per ea quae manu tetigerat, ipso absente, sanabantur infirmi.

Caput XXIII Quomodo claudum aput Tuscanellam et paralyticum apud Narnium sanavit.

Caput XXIV Quomodo mulierem caecam illuminavit et apud Eugubium aliam contractam extendit.

Caput XXV Quomodo fratrem unum a caduco morbo seu a daemonio libera­vit, et quomodo apud Sancti Gemini castrum daemoniacam liberavit.

Caput XXVI Quomodo etiam apud Civitatem de Castello daemonium expu­lit.

Caput XXVII De claritate et constantia mentis eius et de praedicatio­ne coram domino Papa Honorio, et quomodo se et fratres commisit domino Hugoni, episcopo Ostiensi.

Caput XXVIII De spiritu charitatis et affectu compassionis quo ferve­bat erga pauperes, et quid de ove et agniculis fecerit.

Caput XXIX De amore quem propter Creatorem in omnibus creaturis habebat et de descriptione utriusque hominis sui.

Caput XXX De praesepio quod fecit in die natalis Domini.


OPUSCULUM SECUNDUM

Caput I De tenore huius opuscoli, de tempore quo S. Franciscus felici­ter obiit, et de profectibus ipsius.

Caput II De summo desiderio beati Francisci, et qualiter in libri apertione intelexit de se Domini voluntatem.

Caput III De visione hominis imaginem Seraphim crucifixi habentis.

Caput IV De fervore beati Francisci et infirmitate oculorum eius.

Caput V Qualiter apud Reatum civitatem receptus fuit a domino Hugone Ostiensi episcopo, et quomodo santus eum pronuntiabat futurum episco­pum totius mundi.

Caput VI De moribus fratrum famulantium sancto Francisco, et qualiter ipse disponebat conversari.

Caput VII Quomodo de Senis venit Assisium, et de ecclesia Sanctae Mariae de Portiuncu­la, et de fratrum benedictione.

Caput VIII Quid fecerit et dixerit quando feliciter obiit.

Caput IX Lamentum fratrum et gaudium cum cernerent signa ferentem crucis, et de alis Seraphim.

Caput X De planctu Dominarum apud Sanctum Damianum et quomodo cum laude et gloria sepultus est.
OPUSCULUM TERTIUM. MIRACULA S. FRANCISCI.

I.

II. De caecis visum recipientibus.



III. De daemoniacis.

IV. De infirmis a morte revocatis, de turgido, de hydropico, de arthritico, de paralytico et aliis diversis infirmitatibus.

V. De leprosis mundatis.

VI. De mutis loquentibus et surdis audientibus.



EPILOGUS
PROLOGUS

In nomine Domini. Amen.

Incipit prologus super vitam beati Francisci.
1. Actus et vitam beatissimi patris nostri Francisci pia devotione, veritate semper praevia et magistra, seriatim cupiens enarrare, quia omnia quae fecit et docuit (cfr. Act 1,1) , nullorum ad plenum tenet memoria, ea saltem quae ex ipsius ore audivi, vel a fidelibus et probatis testibus intellexi, iubente domino et glorioso papa Gregorio, prout potui, verbis licet imperitis, studui explicare. Sed utinam eius merear esse dsicipulus, qui semper locutionum vitavit aenigmata et verborum phaleras ignoravit!
2. In tribus quoque opusculis divisi omnia, quae de ipso beato viro collige­re potui, per singula capitula universa distinguens, ne varietas temporum rerum gestarum confunderet ordinem et in dubium adduceret verita­tem. Primum itaque opus historiae ordinem servat ac puritati beatae conversationis et vitae suae, sanctisque moribus et salutaribus documen­tis eius potissimum dedicatur. In quo etiam miracula pauca de multis, quae, ipso vivente in carne, Dominus Deus noster per eum operari dignatus est, inseruntur. Secundum autem opus a paenultimo vitae suae anno usque ad felicem ipsius obitum gesta narrat; tertium vero miracula multa continet et plura tacet, quae cum Christo regnans in caelis, gloriosissimus Sanctus operatur in terris. Reverentiam quoque refert, honorem, laudem et gloriam, quam ei felix papa Gregorius et cum eo universi sanctae Romanae Ecclesiae cardinales devotis­sime persolverunt, eum in sanctorum catalogo conscriben­tes. Gratias omnipotenti Deo, qui semper in sanctis suis admirabilem et amabilem se ostendit.

Explicit prologus.


OPUSCULUM PRIMUM

Ad laudem et gloriam Dei omnipotentis Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Amen.

Incipit vita beatissimi patris nostri Francisci


Caput I — Qualiter conversatus sit in habitu et animo saeculari

1. Vir erat in civitate Assisi, quae in finibus vallis Spoletanae sita est, nomine Franciscus, qui a primaevo aetatis suae anno a parentibus secundum saeculi vanitatem nutritus est insolenter et ipsorum miseram vitam diu imitatus et mores, vanior ipse atque insolentior est effectus. Quoniam haec pessima consuetudo apud eos, qui christiano censentur nomine, sic undique inolevit et perniciosa doctrina haec, velut lege publica, ita ubique firmata est et praescripta, ut ab ipsis cunalibus remisse nimis et dissolu­te filios suos studeant educare. Primo namque cum fari vel balbutire incipiunt, turpia quaedam et exsecrabilia valde, signis et vocibus edocen­tur pueruli nondum nati: et cum tempus ablactationis advenerit, quaedam luxu et lascivia plena non solum fari sed et operari coguntur. Non audet aliquis illorum, aetatis timore coactus, honeste se gerere, quoniam ex hoc duris subiacet disciplinis. Ideo bene ait saecularis poëta: «Quia inter exercitationes parentum crevimus, ideo a pueritia nos omnia mala sequun­tur». Testimonium hoc verum est, cum eo inimiciora sint illis vota paren­tum, quo cessere felicius. Sed et cum paulo plusculum aetate profecerint, se ipsis impellentibus, semper ad deteriora opera dilabuntur. Ex vitiata namque radice arbor vitiosa succrescit, et quod semel male depravatum est, vix reduci potest ad regulam aequitatis. Cum vero adolescentiae portas coeperint introire, quales eos fieri arbitraris? Tunc profecto omni dissolutionis genere fluitantes, eo quod liceat eis explere omne quod libet, omni studio se tradunt flagitiis deservire. Sic enim voluntaria servitute servi effecti peccati, arma iniquitatis exponunt omnia membra sua, et nihil in se christianae religionis in vita seu in moribus praefe­rentes, solo christianitatis nomine se tuentur. Simulant miseri plerumque se nequiora fecisse quam fecerint, ne videan­tur abiectiores, quo innocenti­ores exsistunt.


2. Haec sunt misera rudimenta, in quibus homo iste, quem sanctum hodie veneramur, quoniam vere sanctus est, a pueritia versabatur et fere usque ad vigesimum quintum aetatis suae annum tempus suum miserabiliter perdidit et consumpsit. Immo super omnes coaetaneos suos vanitatibus male proficiens, incentor malorum et aemulator stultitiae abundantius exsistebat. Admiratio­ni omnibus erat et in pompa vanae gloriae praeire caeteros nitebatur, in iocis, in curiosis, in scurrilibus et inanibus verbis, in cantilenis, in vestibus mollibus et fluidis: quia praedives erat, non avarus sed prodigus, non accumulator pecuniae sed substantiae dissipator, cautus negotiator sed vanissimus dispensator; homo tamen humanius agens, habilis et affabilis multum, licet ad insipientiam sibi. Quoniam multi ob hoc maxime post ipsum abibant, fautores malorum et criminum incentores: sicque constipatus agminibus iniquorum, sublimis et magnani­mus incedebat, iter agens per medium Babyloniae platearum, quousque respiceret de caelis Dominus, et propter nomen suum longe faceret furorem suum ab eo, et infrenaret os eius laude sua, ne penitus interi­ret. Facta est proinde, et immutatio dexterae Excelsi, ut per eum daretur peccatoribus fiducia in gratiam respirandi, et conversionis ad Deum omnibus fieret ad exemplum.
Caput II — Qualiter Deus visitavit cor eius per corporis infirmitatem et nocturnam visionem

3. Enimvero cum adhuc vir iste iuvenili calore in peccatis fervesceret, et lubrica aetas ad explenda iuvenilia iura ipsum impelleret insolenter, ac mansuescere nesciens, antiqui serpentis foret virulentia concitatus, adest subito divina ultio vel potius unctio super eum et aggreditur primo sensum erroneum revocare, animo angustiam et corpori molestiam inferendo, iuxta illud propheti­cum: Ecce ego saepiam viam tuam spinis et saepiam eam maceria (cfr. Is 48,9). Sicque diu infirmitate attritus, ut meretur pervicacia hominum quae vix nisi suppliciis emendatur, coepit intra se alia solito cogitare. Cumque iam paululum respirasset et baculo sustentatus, causa recuperan­dae sanitatis coepisset huc atque illuc per domicilium ambulare, die quadam foras exivit et circumadia­centem provinciam coepit curiosius intueri. Sed pulchritudo agrorum, vinearum amoenitas et quidquid visu pulchrum est, in nullo eum potuit delectare. Mirabatur propterea subitam sui mutationem, et praedictorum amatores stultissimos reputabat.


4. Ab ea itaque die coepit seipsum vilescere sibi, et in contemptu quodam habere, quae prius in admiratione habuerat et amore. Non plene tamen nec vere, quia nondum solutus erat a vinculis vanita­tum, nec perversae servitu­tis iugum excusserat de cervice (cfr. Gen 27,40). Gravissimum enim est assueta relinquere et animo semel iniecta non de facili enervantur; recurrit animus longo tempore segregatus ad rudimenta principii et assid­uitate plerumque vitium vertitur in naturam. Tentat proinde Franciscus adhuc divinam fugere manum, et paternae correctionis paulisper oblitus, arridentibus sibi prosperis, cogitat quae sunt mundi (cfr. 1Cor 7,34) ac ignorans consilium Dei, de gloria saeculi et vanitate facturum adhuc maxima se promittit. Nam nobilis quidam civitatis Assisii, militaribus armis se non medio­criter praeparat et inanis gloriae vento inflatus, ad pecuniae vel honoris augenda lucra, iturum in Apuliam se spopondit. Quibus auditis, Franciscus, quia levis animo erat et non modicum audax, ad eundum conspirat cum illo, generis nobilitate impar sed magnanimitate superior, pauperior divitiis sed profusior largitate.
5. Nocte igitur quadam, cum ad haec consummanda tota se deliberatione dedisset et desiderio aestuans ad iter agendum maxime anhelaret, qui percusserat eum in virga iustitiae, per visionem nocturnam (cfr. Iob 4,13; 33,15) visitat eum in dulcedine gratiae; et quia gloriae cupidus erat, gloriae fastigio eum allicit et exaltat. Videbatur ei namque domum suam totam habere plenam militaribus armis, sellis scilicet, clipeis, lanceis et caeteris apparatibus; gaudensque plurimum, quid hoc esset, secum tacitus mirabatur. Non enim consueverat talia in domo sua videre, sed potius pannorum cumulos ad vendendum. Cumque ad subitum rerum eventum stuperet non modicum, responsum est ei, omnia haec arma sua fore militumque suorum. Expergefactus quoque animo gaudenti mane surrexit et praesagium magnae prosperitatis reputans visionem, prosperum futurum iter suum in Apuliam securatur. Nesciebat enim quid diceret (cfr. Mar 9,5), et munus sibi de caelo datum adhuc minime cognoscebat. In eo tamen perpendere poterat visionis huius suam interpretati­onem non esse veram, quia licet satis rerum gestarum utcumque similitudinem contineret, non tamen animus eius circa talia solito laetabatur. Vim namque quamdam sibimet facere oportebat, ut cogitata perficeret et iter concupitum effectui manciparet. Et quidem pulchre satis primo de armis fit mentio, et opportune multum arma traduntur contra fortem armatum militi pugnaturo, ut quasi alter David in nomine Domini Dei exercituum (cfr 1Re 17,45) ab inveterato inimicorum opprobio liberet Israelem.
Caput III — Qualiter mente sed non corpore mutatus de thesauro invento et sponsa allegorice loquebatur

6. Immutatus quoque, sed mente non corpore, ire in Apuliam iam recusat, et voluntatem suam studet dirigere ad divinam. Sicque parumper a saeculari tumultu se subtrahens et negotio, studet in interiore homine recondere Iesum Christum. Abscondit velut prudens negotiator margaritam inventam oculis illuso­rum, et occulte nititur eam, venditis omnibus (cfr. Mat 13,46), comparare. Nam cum vir quidam in civitate Assisii magis inter caeteros sibi dillec­tus exsisteret, quoniam unius cum eo erat aetatis et assidua familiaritas mutuae dilectionis ad communicanda secreta sua ipsi praeberet ausum, eum ad loca remota et apta consiliis saepius perducebat, quemdam thesaurum pretiosum et magnum se asserens invenisse. Exsultat homo ille ac de auditis exsistens sollicitus, libenter cum eo graditur, quoties advocatur. Crypta quaedam era iuxta civitatem, ad quam frequenter euntes, de thesauro mutuo loquebantur. Intrabat vir Dei, qui sanctus iam sancto proposito erat, cryptam illam, socio de foris exspectante, et novo ac singulari perfusus spiritu, Patrem suum in abscondito (cfr Mat 6,6) exorabat. Gestiebat neminem scire quid ageret intus, et occasione boni melius sapienter occultans, solum Deum in suo proposito consulebat. Orabat devotus, ut Deus aeternus et verus dirigeret viam suam et suam illum doceret facere voluntatem (cfr. Ps 142,10). Maximam sustinebat animi passionem et, donec opere compleret quod conceperat corde, quiescere non valebat; cogitationes variae sibi invicem succedebant, et ipsarum importu­nitas eum duriter perturbabat. Ardebat intus igne divino et conceptum ardorem mentis celare de foris non valebat; poenitebat eum peccasse tam graviter et offendisse oculos maiesta­tis (cfr. Is 3,8), nec iam eum mala praeterita seu praesentia delectabant; sed nondum plene receperat continen­di fiduciam a futuris. Propterea cum foras revertebatur ad socium, ita erat labore confectus, ut alius intrans, alius exiens videretur.


7. Quadam vero die, cum Domini misericordiam plenissime invocasset, ostensum est ei a Domino, quid ipsum agere oporteret. Tantoque deinceps repletus est gaudio (cfr. Ps 125,2), quod non se capiens prae laetitia, etiam nolens, ad aures hominum aliquid eructabat. Sed licet prae magnitudi­ne inspirati amoris silere non posset, cautius tamen aliquid et in aenigma­te loquebatur. Sicut enim speciali amico, ut dictum est, de thesauro abscondito (cfr. Mat 13,44), sic et caeteris loqui figuraliter nitebatur; dicebat se in Apuliam nolle ire, sed in patria propria promittebat nobilia et ingentia se facturum. Putabant homines quod uxorem ducere vellet, ipsumque interrogantes dice­bant: «Uxoremne ducere vis, Francisce?» 6 Qui respondens eis aiebat: «Nobilio­rem et pulchriorem sponsam quam unquam videritis ducam, quae caeteris forma praemineat et sapientia cunctas excellat». Et equidem immaculata Dei sponsa est vera religio (cfr. Iac 1,27) quam suscepit, et thesaurus absconditus est regnum caelorum (cfr. Mat 13,44), quod tanto desiderio exquisivit; quia necessario erat omnino vocatio evangelica in eo explenda, qui Evange­lii erat minister (cfr. Eph 3,7) in fide et veritate (cfr. 1Tim 2,7) futurus.
Caput IV — Qualiter, venditis omnibus, pecuniam susceptam contempsit

8. Eia, sic affectus beatus servus Altissimi et Sancto Spiritu confirma­tus, quoniam aderat tempus statutum (cfr. Iob 12,5), sequitur illum beatum impetum animi sui, quo ad optima bona, calcatis saecularibus, itur. Non licebat de caetero facere moram, quia letalis morbus ubique iam in tantum excreverat et multorum sic omnes occupaverat artus, ut, aliquan­tisper medico retardante, abriperet vitam, vitali spiritu intercluso. Surgit proinde, signo sanctae crucis se muniens, et praeparato equo, super eum ascendit, assumptisque secum pannis scarulaticis ad vendendum, ad civitatem quae Fulgineum vocatur, festinus devenit. Ibi ex more venditis omnibus quae portabat, caballum cui tunc insede­rat, felix mercator, assumpto praetio dereliquit, regressusque inde, depositis sarcinis, quid ageret de pecunia religiosa mente tractabat. Mirum in modum mox totus in Dei opere conversus, gravatum valde se sentiens pecuniam illam vel una hora portare, ac velut arenam reputans omne illius emolumentum, ad deponendam illam cito festinat. Cumque versus civitatem Assisii remearet, repperit iuxta viam quamdam ecclesiam, quae in honorem sancti Damiani fuerat antiquitus fabricata, sed casum proximum ex vetustate nimia minabatur.


9. Ad quam novus Christi miles (cfr. 2Tim 2,3) adveniens, pietate tantae necessitatis commotus, cum timore ac reverentia introivit. Et invento illic quodam paupere sacerdote, magnaque cum fide osculatis eius manibus sacris, pecuniam ei obtulit quam portabat, et propositum suum per ordinem enarra­vit. Obstupefactus sacerdos et, ultra quam credi potest, subitam rerum conversionem admirans, quae audiebat credere recusavit. Et quia putabat illudi sibi, noluit apud se oblatam pecuniam retinere. Viderat enim eum, ut itam dicam, pene altera die enormiter vivere inter cognatos et notos (cfr. Luc 2,44) et supra caeteros suam stultitiam exaltare. At ipse pertinacius persistens, verbis suis fidem facere nitebatur, orans enixius et deprecans sacerdotem, ut eum secum morari pro Domino patere­tur. Acquievit tandem sacerdos de mora illius, sed timore parentum pecuniam non recepit, quam verus pecuniarum contemptor in quamdam fenestram proiciens, de ipsa velut de pulvere curat. Cupiebat enim possidere sapientiam quae auro melior, et prudentiam acquire­re quae pretiosior est argento (Prov 16,16).
Caput V — Qualiter pater eius persequens ligavit eum

10. Moram igitur faciente in praedicto loco servo Dei excelsi, pater eius circuit usquequaque tanquam sedulus explorator, scire cupiens quid de filio actum sit. Et dum intellexisset eum in loco iam dicto taliter conversari, tactus dolore cordis intrinsecus (Gen 6,6), ad subitum rerum eventum turbatus est valde (cfr. Ps 6,4) nimis, convocatisque amicis ac vicinis (cfr. Luc 15,6), citissime cucurrit ad locum in quo Dei famulus morabatur. At ipse, quia novus Christi athleta erat, cum audiret persequentium minas ac eorum praesentiret adventum, dare locum irae (cfr. Rom 12,19) nolens, in quamdam occultam caveam quam ad hoc ipsemet paraverat, se mergebat. Erat fovea illa in domo, uni tantum forte cognita soli, in qua per mensem unum sic continuo latitavit, ut ad causam humanae necessitatis egredi vix auderet. Cibus si quando dabatur, in foveae occulto edebat eum, et clandes­tinum ei omne impendebatur obsequium. Oransque orabat iugiter lacrimarum imbre perfusus, ut liberaret eum Dominus de manibus persequentium animam (cfr. Ps 141,7) suam, et ut pia vota sua benigno favore compleret: in ieiunio et fletu (cfr. Ioel 2,12) exorabat clementiam Salvatoris, et de sua diffidens industria, totum iactabat in Domino cogitatum (cfr. Ps 54, 23). Et licet esset in fovea et in tenebris constitutus (cfr. Dan 2,22), perfundebatur tamen indicibili quadam laetitia sibi hactenus inexperta, ex qua totus ignescens, relicta fovea, palam se persecutorum exposuit maledic­tis.


11. Surrexit itaque protinus impiger, festinus et alacer et ad praeliandum pro Domino scutum fidei (cfr. Eph 6,16) praeferens, magnaeque fiduciae armis munitus, versus civitatem aggressus est viam et, divino calore succensus, coepit semetipsum segnitiei et ignaviae plurimum incusare. Quo viso, cuncti qui noverant eum, comparantes ultima primis, coeperunt illi miserabiliter exprobare et insanum ac dementem acclamantes, lutum platearum (cfr. Ps 17,43) et lapides in (cfr. Ioa 8,59) ipsum proiciunt. Cernebant eum a pristinis moribus alteratum et carnis maceratione valde confectum, et ideo totum quod agebat exinanitioni et dementiae imputa­bant. Sed quia melior est patiens arrogante (Qo 7,9), famulus Dei surdum his omnibus se praestabat et nulla fractus aut mutatus iniuria, pro his omnibus gratias Domino referebat. In vanum namque iniquus persequitur ad honesta tendentem, quia quanto plus fuerit ille concussus, tanto fortius triumphabit. Genero­sum animum, ait quidam, dedecus efficit fortiorem.
12. Cumque diu rumor ac plausus huiusmodi de ipso per plateas ac vicos discurreret civitatis (cfr. Cant 3,2), et huc atque illuc illudentium sonitus resultaret, inter multos quorum tetigit aures, horum fama tandem pervenit ad patrem. Qui cum audisset filii sui nomen, et in eo tale negotium a concivibus intorqueri, continuo surgit, non ad liberandum eum, sed potius ad perden­dum; nullaque moderatione servata, tamquam lupus ad ovem advolat et torvo ac truci vultu illum respiciens, iniecta manu, inverecunde ac inhoneste satis ad propriam domum pertraxit eum. Sicque omni miseratione subtracta, per plures dies eum in tenebroso loco reclusit, et putans animum eius flectere ad sui consensum, primo verbis deinde verberi­bus et vinculis agit. Ipse vero ex hoc ad exsequendum propositum sanctum promptior et validior reddebatur, et nec exprobratus verbis, nec vinculis fatigatus, patientiam dereliquit. Non enim per flagella et vincula potest a mentis recta intentione declina­re ac statu, nec a Christi grege abduci, cui praecipitur in tribulatione gaudere; nec trepidat in diluvio aquarum multarum (Ps 31,6), cui est refugium a pressura Filius Dei, qui, ne nostra nobis aspera videantur, semper sua ostendit esse maiora quae pertulit.
Caput VI — Qualiter mater eius solvit eum, et quomodo coram Episcopo Assisii se denudavit

13. Factum est autem cum pater eius, familiari causa urgente, aliquantulum a propria discessisset, et vir Dei vinctus in domus ergastulo permaneret, mater eius quae sola domi cum eo remanserat, factum viri sui non probans, blandis sermonibus filium allocuta est. Cumque videret, quod eum a suo proposito revocare non posset, commota sunt materna viscera super (cfr. 3Re 3,26) eum, et confractis vinculis, liberum eum abire permisit. At ipse gratias omnipotenti Deo referens, ad locum in quo fuerat prius, concitus est reversus. Maiore enim libertate utitur, tentationum documentis proba­tus, et per multiplicia bella imaginem induerat laetiorem; securiorem ex iniuriis receperat animum, et liber ubique pergens, magnanimior incedebat. Revertitur interea pater, et eo non invento, peccata peccatis accumu­lans, ad convicia uxoris convertitur. Cucurrit deinde ad locum, fremens et perstrepens, ut si eum revocare non posset, saltem de provincia effugaret. Verum quia timor Domini fiducia fortitudinis est (cfr. Prov 14,26), ut audivit carnalem patrem gratiae filius ad se venientem, securus et laetus ultro se obtulit, libera voce clamans se pro nihilo ducere vincula et verbera eius. Insuper attestatur se pro Christi nomine gaudenter mala omnia subitu­rum.


14. Videns autem pater, quod ab incepto itinere ipsum revocare non posset, totus ad extorquendam pecuniam instigatur. Desideraverat vir Dei eam in pauperum victu et illius loci aedificiis totam expendere ac praebere; sed qui pecuniam non amabat, nulla de ipsa specie boni decipi potest, et qui nullo ipsius detinebatur affectu ad eius amissionem in aliquo non turbatur. Inventa itaque pecunia, quam maximus terrenorum contemptor et caelesti­um divitiarum nimis cupidus exquisitor in pulverem et fenestram excusserat, saevientis patris aliquantulum exstinguitur furor, et avaritiae sitis inventionis vapore utcumque restringitur. Ducit eum deinde coram episcopo civitatis, ut ipsius manibus omnibus eius renuntians facultatibus, omnia redderet quae habebat. Quod non solum ipse non renuit, sed et multum gaudens prompto animo acceleravit facere postulata.
15. Cumque perductus esset coram episcopo, nec moras patitur nec cunctatur de aliquo, immo nec verba exspectat nec facit, sed continuo, depositis et proiectis omnibus vestimentis, restituit ea patri. Insuper et nec femoralia retinens, totus coram omnibus denudatur. Episcopus vero animum ipsius attendens, fervoremque ac constantiam nimis admirans, protinus exsurrexit et inter brachia sua ipsum recolligens, pallio quo indutus erat contexit eum. Intellexit aperte divinum esse consilium, et facta viri Dei quae praesentialiter viderat, cognovit mysterium continere. Factus est propterea deinceps adiutor (cfr. Ps 29,11) eius, et fovens ipsum ac confortans, amplexatus est eum in visceribus charitatis. Ecce iam nudus cum nudo luctatur, et depositis omnibus quae sunt mundi (cfr. 1Cor 7,33), solius divinae iustitiae memoratur. Studet iam sic propriam contemnere vitam, omnem pro illa sollicitudinem deponendo, ut sibi pauperi pax esset in obsessa via, et solus carnis paries ipsum a divina visione interim separa­ret.
  1   2   3   4   5   6   7   8


База данных защищена авторским правом ©shkola.of.by 2016
звярнуцца да адміністрацыі

    Галоўная старонка