Sylvarum liber I. Propempticon iani rutgersii, regii in suecia consiliarii




старонка1/7
Дата канвертавання15.04.2016
Памер0.72 Mb.
  1   2   3   4   5   6   7

HEINSIUS (Danielus) SYLVARUM LIBRI III (3005 vers)





Le texte proposé ici a été établi à partir de celui de l’édition parue à Leyde, en 1617, chez Johannes Maire.

SYLVARUM LIBER I.

PROPEMPTICON IANI RUTGERSII, REGII IN SUECIA CONSILIARII,

S1_01 v.1 Aeolii fratres, quorum sub numine surgit

2 pontus, et illaesae decurrunt aequora puppes,

3 hoc terris servate caput, cui junctus Apollo

4 aeternusque Helicon dubiis committitur undis,

5 et patriae sperata salus. Si tota precatur

6 imploratque suos regina Batavia divos,

7 et gens indigno Musarum oppressa dolore.

8 Nam neque sic maesto juvenis divulsus Oresta

9 Phoceus, neque sic mediis deprensus in umbris

10 Aegides stupuit, cum victor sidera retro

11 Alcides peteret, clausoque evaderet orbe,

12 custodem referens tenebrarum e nocte silenti,

13 centum ora, et centum torpentem colla catenis ;

14 ut nunc immenso curarum involvimur aestu

15 Phoebi sacra cohors. Nec tu tamen ardua coepta,

16 ingentesque animos pone, et sublimia vota,

17 spes, et amor patriae, Juvenis, quamquam aequora tanta

18 undarumque obstent montes, tam saeva minentur

19 frigora, quamquam Arctos vicino sidere, quamquam

20 immitis Boreas speratum diligit axem,

21 et glaciem, et fractos molitur ab aere nimbos.

22 Nec te detineant lacrimae vultusque paterni,

23 et fraternus amor, circumfusaeque sorores,

24 non alii, quos celsus honos e stirpe tuorum

25 extulit, et nostris affixit gloria rebus,

26 illustres animas, claraeque ab origine gentis,

27 quorum humeris quanta est populi fortuna recumbit.

28 Nec te detineat patriae praesentis imago,

29 non pulchri aspectus nemorum quos possidet Haga,

30 Astraeae Venerisque deae gratissima sedes,

31 Haga voluptatum genitrix, genitrixque laborum ;

32 totque urbes hinc inde aliae, vel quae tibi lucem

33 prima dedit, primumque indulsit munera vitae.

34 Quamquam illam Rex indomito cum flumine Mosa,

35 et Linga, etgenitor Vahalis circum errat aquarum ;

36 quamquam olli curas omnis tristesque dolores

37 diluit, et grato solatur munere Rhenus.

38 Hoc quodcumque vides, qua caeli ingentia tecta

39 incubuere solo, terramque amplexus inertem

40 tot circumflammis diffunditur aureus aether,

41 quaque impacatum terras praelabitur aequor ;

42 virtutis spatium est. Hanc metam illustribus ausis

43 indulsit Natura parens, tum cum aethere ab alto

44 ignea victurae libavit semina mentis,

45 aeternosque animos imbelli in corpore clausit.

46 Si non Aeoliden Ithace, non Thessala Tempe

47 ardentem Aeaciden, non septem terga minantem

48 Taurorum Telamoniaden Salaminia rupes,

49 non antiqua Pylos felicem nectare linguae

50 Nestora, non dominae Atridas tenuere Mycenae ;

51 Tu quoque, sit quamvis formosa Batavia mater,

52 foederibus Regum tantis tot laeta tropaeis ;

53 ingentem diffunde animum qua sidera currunt,

54 et patriam metire immensae finibus aethrae.

55 Tempus erit, cum plenus opum, cum plenus honorum,

56 irritaque expertus magnarum praemia rerum,

57 pollutas nullo laudabis crimine Musas,

58 occultosque lares ; ubi vitae tuta petentem

59 otia, tranquillo lustrabit lumine virtus.

60 Seu procul ignavo gaudentem excedere vulgo,

61 Porticus accipiet, torvo dilecta Catoni,

62 audacis nutrix animi, constansque laborum,

63 seu qui Socratico diffundit nomine verum,

64 ignotus populo sapiens, vicinus Hymetto,

65 Ilissum trepidantem inter fontisque salubres,

66 fessum aulae, dulcis sophiae circumdabit umbra.

67 Saepe etiam Regum curas, et tristia bella,

68 et quicquid gelido Oceanus sub gurgite volvit

69 monstrorum ; effusas informi corpore phocas,

70 et nil balaenis debentem immanibus orcam ;

71 non infacundo mecum perfusus Iaccho,

72 Lugduno in media referes : ubi mollia curis

73 tempora compositis, Musisque indulget Apollo.

74 Interea causas alii et civilia jura

75 defendent, patriaeque evolvent litibus urbes,

76 quae quondam tibi cura fuit. Nunc maxima rerum

77 majestas et sceptra vocant, nunc purpura nobis

78 invidet, et Regum non expugnanda voluntas.

79 I, fatis accede tuis, rebusque futuris,

80 et laetos admitte deos ; Sueonumque potentum

81 regnatorem, animi excelsum, fretumque juventa,

82 et laudum spe, disce sequi : sive horrida castra,

83 Riphaeas inter glacies septemque triones,

84 figit, et armatum circumdat frigore Moschum ;

85 seu spumantis equi sudore undantia colla

86 assuescit tonitru murorum, et fulmine Mardis ;

87 seu pacis molitur opus ; Gottoque volente

88 Arctoas late componit legibus urbes.

89 His rerum auspiciis tantoque insignis honore,

90 pone sequens magni exempla et vestigia Diickii,

91 numquam olim patriam aspicies inglorius Hagam.

AD REINERIUM BONTIUM AMICORUM SUAVISSIMUM, HOSPITEM SUUM, DISCESSURUS :

INVIDIAM PASCI IN VIVOS, MORTUIS PARCERE.

S1_02 v.1 Jam ter benignum ver aperit caput,

2 et ter nivali sidere Jupiter

3 decussit arbustis honorem,

4 et viridem foliis juventam ;

5 ex quo beatis otia ducimus

6 inscripta Musis, optime Reineri,

7 et dura curarum perosi, et

8 carnifices animi dolores.

9 Saepe innocenti laetitia diem

10 et non severi munera Liberi

11 traxisse tecum ; saepe totas

12 dulcibus eloquiis recordor

13 junxisse noctes, candidus ingeni,

14 et si quam amica fata dabunt viam,

15 nec inclytae pulchraeque laudis,

16 nec decoris moriturus expers.

17 Sed livor altis seu comes additus

18 incumbit ausis, nec timet igneas

19 tentare victurasque mentes,

20 dum superest, patiturque cerni

21 mortale corpus : mox ubi corpori

22 tardo superstes spiritus, aethera

23 perrupit, et victrix sepulchri

24 calcat humum, populosque fama

25 volat per omnes ; stat procul et premit

26 os turpe vulgus : nec tumulum petit,

27 nec tangit aeternos honores,

28 et cinerem prope consecratum,

29 favetque rapto. Sic Semeles puer

30 saevam Lycurgi sustinuit manum,

31 sic magnus Alcides, supremum

32 comperit invidiam domari

33 non ante bustum. Mors rabiem domat,

34 redditque seris praemia manibus

35 non ante concessura vivo

36 gloria, quod dabit interempto.

37 Hic ordo rerum est. Non ego quem vides,

38 amice Bonti, dedecus aut pudor

39 egisse sub tectis iisdem

40 arguar, aut male notus hospes.

41 Seu me beatum Socraticae ferent

42 vixisse chartae, seu tibi credita

43 Stagira, seu duri Cleanthis

44 Porticus, et rigidi Catonis ;

45 seu Diva Golgon quae colit et Paphon,

46 olim juventae pars melior meae,

47 transmittet in seros nepotes

48 innocuum lepidumque nomen,

49 seu quicquid olim moliar arduum,

50 Phoebi sacerdos immeritus mori,

51 nec Taenarum certus profundum

52 cernere, nec Stygiam paludem.

53 Non si trecentis invida sibilis

54 attollat ora imbellis inertia,

55 quam vertere in se cogit arma

56 impatiens popularis aurae

57 laudumque virtus, consilii tenax,

58 solamque honesti currere semitam

59 persuasa, nec cessura retro

60 plebis ad arbitrium volentis.

61 At tu, suave quo mihi nil magis

62 gratumque, Phoebi conspicit orbitam,

63 quem fata disjungunt dolentem

64 pectore constituas amicum.

65 Nec auspicati foederis immemor,

66 ventis amorem trade rapacibus,

67 quem posteri discent, nec uno

68 fama loquax celebrabit aevo.

69 Hac lege, mensam saepe sub ultimam,

70 cum vina regnant, totaque mens patet,

71 infunde craterae capaci

72 dulcis amicitiae liquorem.

AD ERRYCIUM PUTEANUM, HOSPITEM ET INTIMUM AMICORUM.

S1_03 v.1 Non sic Oresti fidus astitit suo

2 Phocaea quem tellus tulit,

3 cum matris igne vultibusque territus

4 lassavit ultrices Deas ;

5 quanta hospitalem postquam inivimus larem

6 tecum mihi concordia est.

7 Non si per ignes ire candentes pares,

8 amice, et ultimum latus

9 Septentrionis defatigatum minis,

10 et aspero crudum gelu.

11 Vel qua vagantem pressit Alcides pedem,

12 Gadesque terrarum extimae

13 Ponto cadentes audiunt Phoebi rotas,

14 ignavus accurram comes.

15 Nec si leaenae vis resurgat igneae,

16 capramque conjungat leae,

17 dapesque nostras ore et unguibus trahant

18 ditis venenosae striges,

19 quales paratis astitere ferculis,

20 profana Phinei cohors,

21 usquam revellar : sic potentibus deis

22 sic Delio visum fuit.

23 Nec si trilinguis Taenarum servet canis,

24 audacis Alcidae labos,

25 tecum recusem, Puteane, pallidas

26 invisere umbrarum domos,

27 sedesque noctis, impiisque Manibus

28 inenatabilem Styga.

29 O et meorum prima pars sodalium,

30 sacrumque posteris caput.

31 Non ut tremiscas triste livoris malum,

32 et saeculi diras aves,

33 quas imperita tollit indignatio

34 in proximum caelo genus,

35 aut inchoatis hactenus laboribus

36 Musisque subtrahas manum ;

37 sed ut superbus inter ignavos eas,

38 adoreaque nobilis

39 ipsoque laudis gloriaeque lumine

40 imbelle proteras pecus,

41 qualis ministra fulminatoris Dei

42 cum credidit caelo caput,

43 in altiora fertur, obstrepentium

44 secura, quas tellus habet,

45 nubesque penna scindit, et flammam Jovis

46 contra intueri nil pavet.

47 Vel ut cruentis per jocum vibicibus,

48 dualis Lycambeus gener,

49 premas inertes ; sive pungendo lubet,

50 seu forte caesim mavoles,

51 non parcere ullis certus invidentibus ;

52 virtute sat potens tua.

53 Seu te Menippi seu Bionei juvant

54 non inverecundi sales,

55 nihil dature longa quod mergat dies

56 aut impotens oblivio ;

57 ipso furore major allatrantium.

58 Ut saeva tigris aut aper

59 abit molossos inter, et pedem struit,

60 dentis relicturus notam.

AD GILBERTUM IACCHAEUM , PHILOSOPHIAE PROFESSOREM,

CUM SUPREMUM IN MEDICINA GRADUM CONSECUTURUS ESSET.

S1_04 v.1 Qualem per aestuantis Africae sinum,

2 insana quem torret dies,

3 pugnae lubido vel dapis crudae rapit

4 interritae prolem leae ;

5 seu mugientes inter astitit greges,

6 taurumque luctantem premit,

7 oviliumve pervagator omnium,

8 fert molle balantum pecus.

9 Talem sciendi fervor atque audax calor

10 mentem penetravit tuam,

11 amice, magnis praedicande vatibus,

12 nec unius Phoebi decus.

13 O cui parentis sacra Naturae parum est,

14 causasque novisse et modos,

15 quas caeca Phoebe Nereo reddat vices,

16 cum sponte cedentes aquae

17 fugere litus quotquot occidunt dies,

18 rursusque tellurem premunt ;

19 gens unde tantas Aeoli tollat minas,

20 terram quis impellat tremor,

21 quae civitatem cura firmet et status,

22 invicta quem virtus beet ;

23 ni nunc per herbas et medendi munia

24 Machaonis curae trahant ;

25 necemque sistere et moram lintri dare

26 mortale quae tollit genus,

27 pulcher cupido invitet et laudum sitis.

28 O omnia ausurum caput,

29 quaecumque summo Pelii in cacumine

30 dictasse Chironem ferunt

31 postquam impotentis spiritus Achillei

32 matri redonasset suae,

33 Trojae dolores Iliisque moenibus

34 suprema venturos mala ;

35 Phoebique natum, cum manu retexuit

36 inexplicabiles colos,

37 raptumque Diti Virbium terris dedit,

38 viragini munus Deae.

39 Quos inter olim stabis, herbarum potens,

40 suprema gentium salus.

41 Sic profuturum fama fert Promethea

42 tentare caelestes domos,

43 ignemque terris transdere ignaro Jove,

44 nostris quod accedat bonis.

45 Ni mille pestes, mille morborum agmina

46 diram secuta sint manum,

47 febrisque multa, quaeque divinam lues

48 partem venenorum trahit.

49 Quas ire contra nec pedem retro dare

50 gentis tuae memor para.

51 Non te tacebit posteris oblivio,

52 et cuncta qui livor premit.

53 Non Scotus audax, unico minor Jove,

54 cum per recedentes viros

55 effudit agmen ; sanguinisque prodigus

56 ardore Mavortis furit.

57 Non summa Thule, quaeque gens Hiberniae

58 tellure consumpta jacet.

59 Quorum superbis additus praeconiis

60 illustre praeluces jubar.

IN CAROLI CLUSII ATREBATIS EXOTICORUM LIBROS SEX PRIORES.

S1_05 v.1 Naturae ludentis opus, suspensaque mundi

2 inter anhelantes diverso e carcere ventos

3 machina ; quam stellis ardentibus aureus ambit

4 Jupiter, et vastum Nereus molitur in orbem ;

5 cui tantum de te licuit ? Quis litore ab omni

6 tot primum transvexit opes ? Quae caerula puppis,

7 Titani radios, et jam non ultima Thules

8 litora, nec nuper positas egressa columnas,

9 ditibus his primum patriam donavit opimis ?

10 Scilicet aut caeca sub nocte oppressa vetustas

11 tota latet, tantumque viris aversus Apollo

12 defuit, aut soli non nescivere Batavi

13 quicquid mundus habet gremioque amplexa parenti

14 Tethys, et ignotis tot circum volvitur undis.

15 At Natura parens, terrarum et conscia ponti,

16 sidereos inter tractus atque aethera magnum,

17 Carole, te vastum quondam circumtulit orbem,

18 enectum ingenti curru : quem bellua Gandae

19 traxit, et immanis Matutae e litore serpens,

20 centum orbes, centumque undosa volumina torquens

21 arduus, et lentam tarde demissus in alvum.

22 Astabant torvae facies, incognita cete

23 Oceano patrique, (et quo te nomine dicam

24 ignavum pecus ?) et visu deformia phocae

25 corpora, nec quondam populis sic cognitus Histrix.

26 Hic fulgentis opes Orientis, et ultima seri

27 dona recognoscis populi, Famaeque superbis

28 postibus affigis, spectanda nepotibus olim,

29 exuvias terrae ingentis, monumentaque mundi

30 divitis, et longum fama diffundis in aevum.

31 Accurrunt rapidae puppes, victorque Batavus

32 aequoris, audaces Neptuno immittit habenas,

33 stans alta in puppi, Boreaeque immanibus alis

34 imperat, et longas a tergo dividit undas.

35 Nec visas populatur opes, miracula rerum,

36 herbasque plantasque, et quae se tollit arundo,

37 aemula malorum spatiis aut arboris altae,

38 transcribitque tibi, nec se cognoscit in illis.

39 Aequora viderunt alios emergere Corvos,

40 et Junonis avem : stellasque in litore nauta

41 horruit, et Quercum mediis invenit in undis.

42 Salve, magne pater, quem non rationis egentem

43 pallidus obscuro Phlegethon damnabit Averno,

44 infamisque Acheron, ignavaque janua leti ;

45 sed sublimis honos, et solvi nescia virtus,

46 per varias populorum oras et moenia raptum,

47 indigetem magno tandem donabit Olympo.

48 Miratur rerum facies, stupet obvia turba

49 Europaeque Asiaeque, et pulchro assurgit amori.

50 Qualis ab Aurorae populis et divitis Hermi,

51 Indorum spoliis et capto squallidus auro,

52 Liber ovans, curru ardentem conscendit Olympum,

53 aeternasque Deum sedes. Berecynthia mater

54 astitit, et centum summisit ad oscula turres ;

55 frondoso occurrens gremio, dextramque tetendit

56 Jupiter, et vastum tonitru perterruit orbem.

57 Scilicet, et quis me, superi, dum pectora sanguis

58 pulsat adhuc, ardorque ingens atque indolis altae

59 conscia mens, nullo curarum obsessa tumultu,

60 Taprobanes inter saltus aut litus Iavae

61 sistat, et occultos Naturae admittat in ausus.

62 Non ego securus metuam quodcumque pericli est,

63 ingentem Batavo de litore solvere puppim,

64 votaque Neptuno faciam canoque parenti,

65 nimbosasque hiemes inter ventosque furentes,

66 plurima lustrato referam tibi munera mundo ;

67 pars operis nonnulla tui. Sic Orphea quondam

68 inclytus in coetu sociorum aspexit Iason,

69 carminis intentum numeris, aut vela legentem.

AD CLARISS. VIRUM DOMINICUM BAUDIUM, IN OBITUM UXORIS,

IAMBI 'αρχαίζοντες'.

S1_06 v.1 Severitatis temperator et joci

2 venuste Baudi, cujus imbre nectaris

3 meroque melle scripta perpluit Venus,

4 et dicta, et omne quicquid est usquam tui ;

5 non transmarina non Pelasga, sed Quiris,

6 Remique neptis, ipsave Aeneae parens :

7 qualisque solis stat videnda Gratiis,

8 carens amictus, non venustatum tamen ;

9 peculioque corporis dives sui,

10 privaque laude ; non potens odoribus

11 offuciaque, quam magis plebes amat,

12 quis advocatus non ut expedit Deus,

13 expectoravit spiritum tibi marem,

14 nervosque mentis, et libidinem viri ;

15 dum fata maestus comparis gemis tuae,

16 quam compotivit Aggeruntis Dis pater ?

17 Quae nunc oberrat regna per Proserpinae,

18 sacrosque campos, et Diis gratum nemus ;

19 dilecta tantum, quantum amabitur brevi

20 aut Phyllis aut censenda moribus Chloe,

21 vel si quod usquam myrothecium videt

22 facetiarum Phoebus aut Diespiter ;

23 vel Luna mater, sive Lucinam velis,

24 quae partumeis praesidet puerperis ;

25 fecundus heros, seminisque Baudii

26 non invidere certus inde gentibus.

27 Quae te suavi prole mactabit patrem,

28 et morsicatim flammeis labellulis

29 adlusitabit, et columbatim premet

30 os illud, ipsis ambiendum Gratiis.

31 Amplexibusque vinnulis venustulis

32 et delicatis basiationibus,

33 Catulliana qualis exstitit seges,

34 dissuaviabit usque : sive cum paras

35 quid muginari dulce, sive ingratiis.

36 Hac spe querelas et supercili Chaos

37 remitte nobis. Nec bimater Euhius

38 curas edaces exsecratus, et gravem

39 mentis senectam, desit in partes suas,

40 praestes choreae, seminarium joci ;

41 ludi tribunus, Cypridis coagulum,

42 et dux amoris, et choragus gaudii.

43 Vergensque primum cymbiis pauxillulis

44 minutulisque, rem pytissando gere,

45 carchesiisque litus extremum lege,

46 dum pectus aegrum vim salutarem fugit,

47 manumque vitat, et favet doloribus.

48 Non immodestis non capacibus scyphis,

49 Hylaeus olim quos amabat et Pholus ;

50 sed parciore, sed verecundo Deo.

51 Ut navita olim palmulis radit solum,

52 cautusque vitat impotentia freta,

53 dum ponit unda, dumque Jupiter pedem

54 utrumque poscit. Sive Rheni deligis

55 suave nectar, sive quod Celtae ferunt.

56 Ni fors Ibera mavelis vel Cretica,

57 censor peritus arbiterque non levis,

58 fugaxque numquam nec relictor agminum,

59 cum Bacchus et res strenuum poscit virum

60 sed innocentis gaudii memor tamen,

61 et obseratae non amicus amphorae,

62 lamnaeque terris quam Deus recondidit.

63 Sic flore sensim toxicoque Liberi

64 et hoc veneno fascinatoris meri,

65 ceu Marsa abactus Thessalaque naeniae,

66 inominatus ibit in ventum dolor,

67 et anxitudo mentis, et molestiae.

68 Hac lege nostram mancupo tibi fidem,

69 paratus omne quod moves periculum

70 subire tecum, sive parcenti manu

71 stat velitari, seu meracioribus

72 mentem libido est sauciare ductibus,

73 curasque et omne quicquid aegrimoniae est

74 primo pedatu dissipare te paras ;

75 eliminatus ut struat maeror pedem,

76 et se relictis migret e praecordiis.

77 Non inficeti combibonis ut vicem,

78 quem non Camenae non venustates vident

79 Xanthique potor intuetur Delius,

80 uterque Bacchas ante bacchantes eat,

81 insaniendo : verum, amabilem in modum,

82 et qualis olim fertur antiqui senis

83 natasse virtus, Thessalas inter tubas

84 et civico cruore manantis manus.

85 Aut Sophronisci comis ut suevit puer,

86 medulla fandi, blanda Siren et Venus,

87 nil scire doctus, omnium gnarus tamen,

88 quem Cliniae propago, quem rorans merum

89 demit severis, et venustis adstruit.

90 Censen" quid umbrae fabulaeque imagines,

91 et fastuosae gens gerat Proserpinae,

92 quos Cnossii quos Aeaci damnet forum

93 Minosque diris additus nocentibus,

94 curare vivos ? An mori virum decet,

95 et esse luci quam trahis superstitem ?

96 Trux et severus adsidet furentibus

97 maestusque semper. Occidit sanguen Jovis,

98 et tot sub undis volvit ingentis viros

99 liquor Scamandri, flevit immanem Hectorem

100 conjunx parensque. Fluctus ut fluctum trahit

101 lunaeque pergant interire, sic abit

102 mortale saeclum. Lex venit nascentibus,

103 necis potiri, cum jubet necessitas,

104 pausamque vitae primus involvit dies.

105 Quod si benignus ejulatuum, genas

106 et ora turpi rore commendes miser,

107 puerperaeque vel secundus praeficae,

108 plangore cuncta maestus incendas tuo

109 lessuque inani, num minus stat atrium

110 crudele Ditis, et riget ferro domus,

111 quam triplici cervice pellatrat canis,

112 damnasque longi Sisyphus moliminis

113 et insolentis Tantali colit furor ?

114 Vin' esse temet legis aeternae excipem

115 tuosque tantum ? Fors et expetit tibi,

116 functam labore, nunc fruisci gaudio,

117 laetamque divis interesse coetibus ;

118 quae mille pestis corpore anclavit suo,

119 necisque mille. Nec potentior luet

120 vinci dolentem pressit Alcidae manum,

121 torosque, et acrem pectoris valentiam,

122 et discolorem exsorbuit vim sanguinis,

123 cum triste munus Oenei partu satae

124 evisceravit bajulum caeli virum.

125 Sic usque noctu saeviebat et die

126 qui viscera olli caecus ambedit dolor.

127 Quo victa saepe, nec potens silentii,

128 imposque fandi, sed quiritari memor,

129 festivitatis indolem stitit tuae ;

130 vagore vitam flebili evitans tibi,

131 et ominosis ejulationibus.

132 Quae noxia esse noxa vatibus solet,

133 bonaeque menti non levem fraudem creat.

134 Verum ut relabar ad venustates tuas,

135 orsusque socco nil cothurnatum crepem,

136 sed qualis olim Davus in scaenam venit

137 lippum Simonem tangere audax et vafer,

138 vel quae talento Pythias mungit senem,

139 cum captat auras et subinde humum fugit ;

140 nunc compedum solutus et tristis jugi

141 liber vagaris, quo serenus impetus

142 et nata magnis indoles mentem trahit,

143 dotis benignae candidatus et cliens.

144 Hanc esse quippe natio mortalium

  1   2   3   4   5   6   7


База данных защищена авторским правом ©shkola.of.by 2016
звярнуцца да адміністрацыі

    Галоўная старонка