Micyllus (Jacobus) sylvarum libri quinque (13164 vers)




старонка1/30
Дата канвертавання25.04.2016
Памер3.23 Mb.
  1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   30

MICYLLUS (Jacobus) SYLVARUM LIBRI QUINQUE (13164 vers)



Le texte proposé ici est celui de l’édition de 1564, faite chez Peter Brubach, à Francfurt am Main.

IACOBI MICYLLI SYLVARUM LIBER PRIMUS.


EPICEDION IN MORTEM WILHELMI NESENI.
S1_1 v.1 Desine flebilibus superos urgere querelis,

2 o quondam vitae summa, Philippe, meae.

3 Desine, nil lacrimae, laniataque pectora prosunt,

4 nil curant hominum ferrea fata preces.

5 Lanificae postquam ruperunt fila Sorores,

6 et semel infernas umbra subivit aquas.

7 Omne iter ad superas manet irremeabile sedes,

8 praeclusae dura stant adamante viae.

9 Hyrcanae tigres citius fulvaeque leaenae,

10 quam Dea de sociis flectitur una tribus.

11 Ipse ego dum medio mersarer gurgite sensi

12 deprimere immites heu mea colla manus.

13 Et saevis Lachesin digitis incidere fila,

14 et satis hoc nostrum dicere crevit opus.

15 O duros animos, o corda immota deorum,

16 sic quoque caelestes asperat ira manus ?

17 Quid merui infelix, quae crimina tanta peregi ?

18 Ut peteret nostrum tam fera poena caput ?

19 Non ego terrigenis junxi cum fratribus arma,

20 ut premerem magnos obsidione deos.

21 Non ego dejeci sacratas impius aras,

22 nec mea decepit perfida lingua fidem.

23 Scilicet haec referunt vigilatae praemia noctes,

24 et studiis merces solvitur ista meis.

25 O tu quae nostro luxisti prima sub ortu,

26 ultima cur eadem non mihi facta dies ?

27 Tunc ego debueram pallenti occumbere morti,

28 infausto pressi cum pede natus humum.

29 Tunc mea debuerant abrumpere stamina Parcae,

30 non essem Albiacis nunc data praeda vadis.

31 Albi Bohemorum gelidis qui saltibus ortus,

32 cursibus Arctoum tendis in Oceanum.

33 Invide sola tuae deerant mea funera laudi ?

34 Eque mea crescent nomina morte tua ?

35 Et nunc egregii jactetur fama laboris ?

36 Flumine Nesenus mersus in Albiaco ?

37 Falleris, haud istis augetur gloria factis,

38 conservasse decet, perdere quisque potest.

39 Si, nisi de nostra crescat tibi, perfide, morte,

40 gloria parva tua est, gloria parva tua est.

41 Xanthus in adversos direxit cornua divos,

42 obstitit et flammis Mulciber ille tuis.

43 Sed patriae officium, ut debebat praestitit illud,

44 inque hostes solum saeviit ipse suos.

45 Pressit et Alciden tumidis Achelous in undis,

46 et mixti, vires sensit uterque suas.

47 Sed pro formosa suscepta est conjuge pugna,

48 traxit amatores Deianira viros.

49 At mea quae culpa est, aut quo te crimine laesi ?

50 Obrueres nostrum cur violente caput ?

51 Num tua vindicibus repressi flumina flammis ?

52 Num volui cursus ipse tenere tuos ?

53 Scilicet haec semper fuit, haec tua cura, maligne,

54 omnia crudeli sternere perfidia.

55 Nec mihi nunc primo rapuisti pessime vitam,

56 ah dedit innumeros alveus iste neci.

57 Ipse etiam teneras prosternis flumine fruges,

58 et nondum natas, invide, perdis opes.

59 Heu quoties vidi longos vastare labores,

60 et tua sub gelidos flumina ferre polos.

61 Heu quoties lacrimas deceptus fudit arator,

62 devovitque tuas, dira precatus, aquas.

63 Quin etiam fama est te certos poscere census,

64 humanaque undas morte piare tuas.

65 Ah cur non timui, cur non tua flumina fugi ?

66 Haec fama est nostro reddita certa malo.

67 Ergo ego nunc jaceo fulva projectus arena,

68 Albiacae nostra morte piantur aquae.

69 Quid nunc ingenium, musasque habuisse benignas ?

70 Quid varias artes edidicisse juvat ?

71 Quid nunc externas toties volitasse per oras ?

72 Quid juvat in duro secubuisse solo ?

73 Ecce tot insomnes noctes, tantosque labores

74 obruit Albiaci vilis arena soli.

75 Et quibus ipse frui venturos debui in annos,

76 unica momento sustulit hora brevi.

77 Heu caecas hominum mentes, pariterque futuri

78 nescia corda boni, nescia corda mali.

79 Quae jam non oculis, sive haec ostenta deorum.

80 Somnia seu dicas, obvia facta meis ?

81 Queis mea terreri, si non male caeca fuissent,

82 a diris poterant pectora remigiis.

83 Aestus erat, mediumque dies exegerat axem,

84 septima supremam quae fuit ante diem.

85 Innixus solio vacuo sub limine sedi,

86 cum subito invasit lumina fessa sopor.

87 Est locus in modicos qua flectitur alveus arcus,

88 hic iterum junctas excipit Albis aquas.

89 Ultima populea praecingitur arbore ripa,

90 insula qua longo clauditur acta sinu.

91 Hic juvenum turbae, fessos cum Sirius agros

92 igne premit, fluidis membra lavantur aquis.

93 Parva sub extremo pendebat margine cymba,

94 cymba secuturi tristis origo mali.

95 Hac fluvium comites mecum tranare solebant,

96 tempore quo fessos sol religabat equos.

97 Semoti a turba, quoties aut corpora vellent

98 abluere, aut aestus pellere saevitiam.

99 Hanc iterum somno tunc inscendisse videbar,

100 et solito liquidas more secare vias.

101 Jamque etiam medium currebat cymba per Albim,

102 tutaque dum placidas despiciebat aquas.

103 Ipse gubernator cursus remosque regebam,

104 exiguae magnus navita puppis eram.

105 Sic prius Haemoniam Tiphys puto rexerat Argo,

106 navita Trojanus sic Palinurus erat.

107 Ah ! me debuerant illorum fata movere,

108 sic jacet externo tectus uterque solo.

109 Sed ratis adversam cum jam prope tangeret oram,

110 nec tanti casus jam timor ullus erat.

111 Tunc primum dubios vertit dea lubrica vultus,

112 incussitque leves plus levis ipsa rotas.

113 Ingens truncus erat, caecis abstrusus in undis,

114 sed decrescentes tunc superabat aquas.

115 Hanc Genio, fama est, sedem servire vetusto,

116 ipsa loci facies relligiosa jacet.

117 Arboribus densis fluvio nemus imminet atrum,

118 vorticibus crebris unda rotata fremit.

119 Haud quisquam celeres appellit nauta carinas,

120 impulit huc nostram Parca maligna ratem.

121 Hic igitur subito correpta vortice navi

122 excussit miserum prora revulsa ducem ?

123 Ipse relabentes pronus devolvor in undas,

124 mecum una remi remigiumque cadit.

125 Stant socii attoniti foedantes unguibus ora,

126 ora tuis Albi pallidiora vadis.

127 Hei mihi, tum quales animi per saeva natanti

128 flumina, quae facies, quis color oris erat ?

129 Ac velut ingenti perfossus pectora telo

130 exsilit Eleo gramine victor equus.

131 Et furit, et rapido praeceps ruit undique cursu,

132 donec ab exhausto corpore vita fluat.

133 Sic ego tum saevi correptus fluctibus Albis,

134 mille reluctabar mors tibi dira modis.

135 Ter volui fragilem rursus deprendere navim,

136 ter fera conatus reppulit unda meos.

137 Undique me fluctus urgebant, undique fata,

138 jam bibere immensas ore videbar aquas.

139 Tum vero socios, et opem clamare parantem,

140 destituit fugiens lumina aperta Deus.

141 Sed mihi tunc somno maesta apparebat imago,

142 securum superos haec monuisse puto.

143 Ceu quoque cum laevo residentes culmine corvos

144 Hessiacis vidi dira sonare jugis.

145 Sed neque caelestum monita, ullave somnia prosunt,

146 injicit immites cum fera Parca manus.

147 Aeacides fuerat factis et sanguine clarus,

148 et quota de pelagi pars erat ille Deo.

149 Hunc veneranda parens niveis Thetis inclita plantis

150 hunc hominum monuit voce locutus equus.

151 Sed tamen Idaeas qui tot prostraverat urbes,

152 robustum, qui, ingens Hectora vicit, opus,

153 non potuit leges Orci vitare malignas,

154 atque etiam invitis occidit ille deis.

155 Ulli si monitis fas fata cavere Philippe est,

156 debueram monitis fata cavere tuis.

157 Heu miserum, quoties fluvium vitare jubebas,

158 et grave, dicebas, haec dabit unda malum.

159 Heu quoties nocuum properantem inscendere lembum,

160 traxisti a liquidis ad tua tecta vadis.

161 At vero incertas cuncta haec abiere sub auras,

162 sustulerant sensus tunc fera fata meos.

163 Et me dira Jovis devotum noxa premebat,

164 missaque de Stygio saeva Megera lacu.

165 Ergo peregrino jaceo Nesenus in orbe,

166 Albis habet cineres Saxonis unda meos.

167 Visaque per tacitam nuper portenta quietem,

168 somnia stant nostra reddita vera nece.

169 Pasce animos, iramque tuam, mors invida pasce,

170 et satient oculos funera nostra tuos.

171 Nec tibi si satis est, istis periisse sub undis,

172 hic etiam restant fulmina, tela, faces.

173 O dubiis hominum fortuna obnoxia fatis,

174 o spes externis irrita facta malis.

175 Quis tibi nunc longaeve pater, quis nuntius ibit ?

176 Unde tua hanc noscet cana senecta necem.

177 Non mea jam fortuna mihi, non vana laborum

178 spes dolet, aut studii praemia nulla mei.

179 Cuncta ea cum rapta referat mors dura juventa,

180 insultetque umbris, si valet, illa meis.

181 Tu mihi care pater, tu nostri summa doloris,

182 te mala longaevum tanta videre senem.

183 Heu mihi jam lacrimis, percussaque pectora palmis

184 aspicio, et foedas ungue notante genas.

185 Jam quoque te crines video turbare seniles,

186 multaque languenti talia voce queri.

187 At non haec abiens de te sperare jubebas

188 o nimium diris nate perempte modis.

189 Qui fueras nostrae solacia longa senectae,

190 qui mihi tristitiae mite levamen eras

191 tune igitur patriis procul hinc exstinctus ab oris ?

192 Nostraque nunc tecum spes bona, falsa jacet ?

193 An semel afflictos semper sors puniet atra ?

194 Estque aliquis justus qui videt ista Deus ?

195 Prima mihi duro transacta est vita labore,

196 quot vidi miseros heu miser ipse dies ?

197 Dum te, care puer, dum parvos educo fratres,

198 dum gero non magnae pondera magna domus.

199 Heu quoties nondum tenuit mea lumina somnus,

200 cum lux Eois altera adesset equis.

201 Heu quoties Phoebus repetiverat aureus undas,

202 gustassem nullos cum tamen ipse cibos.

203 Omnia ponebam vestros ignarus ad usus

204 vobis, si quis erat, fertilis annus erat.

205 Quo mihi tot noctes vigili superasse labore ?

206 Quo mihi tam longam saepe tulisse famem ?

207 Altera decrepito prope jam mihi vivitur aetas.

208 Abstinet a nobis mors male lenta manus.

209 Et te vix sumpta juvenem modo veste virili

210 sustinet infandis enecuisse modis ?

211 Nempe pios hominum caelestes cura fatigat,

212 i nunc et surdis tura precesque vove.

213 Ista meae reddunt crudelia fata senectae ?

214 Ista refert nobis praemia sera dies ?

215 Tollite dira patrem, quae natum fata tulistis,

216 tollant, quae juvenem fata tulere, senem.

217 Talia multa pater te nunc longaeve querentem

218 heu video, et lacrimis lumina fessa suis.

219 Et canam informi conspersam pulvere barbam,

220 oraque funestis ungue notata modis.

221 Heu pater et dulces dum fata dedere penates

222 sic jaceo vestra despoliatus humo ?

223 Sic me de patriis raptum crudeliter oris

224 externo potuit mors sepelire solo ?

225 Nec mihi post umquam dabitur redeuntibus annis,

226 consuetos iterum posse videre Lares.

227 Non ego te posthac, dulcis germane, videbo ?

228 O mihi Thesea frater amate fide.

229 Et nunc sola mei restabit corporis umbra

230 quae volet ante oculos pulverulenta tuos ?

231 Ergo mihi, germane, vale, dulcesque valete

232 quos colui socios, dum mea vita fuit.

233 Et vos Aoniae quondam mea numina Musae,

234 unicaque ingenii cura valete mei.

235 Nil mihi, nec vestris operatum profuit esse

236 sacris, nil studiis invigilasse piis.

237 Omnia cum rapta rapuit mors invida vita,

238 nil restat praeter nomen inane mei.

239 Forsan et huc veniet, qui carpet voce malignum,

240 ut nunc sunt plenis omnia plena malis.

241 Sed nunc o animi quondam pars altera nostri,

242 nobile Pieridum, care Philippe, decus.

243 Distrahimur, saevique trahunt sub nubila Manes

244 me sua, nec tecum longius esse sinunt.

245 Ergo dies iterum donec nos ultima jungat,

246 perpetuum salve, perpetuumque vale.


EPICEDION PETRI MOSELLANI.


S1_2 v.1 Ergo jacet parvo tam gloria magna sepulchro,

2 et tegitur vili nobile pectus humo ?

3 Nec tua speratos potuit contingere canos

4 aetas, atque horam decidit ante suam ?

5 Nil tua te virtus juvit, nil ora diserta,

6 abstulit invisa mors ea cuncta manu ?

7 Scilicet haec oculis divum pater aspicis aequis,

8 haec studiis tantis praemia tanta refers.

9 Desinite o miseri nostrum spectare laborem,

10 lanificas aliqua flectere parte deas.

11 Non illas hominum nec tangit cura, nec illas,

12 officia obstringunt, nil benefacta valent.

13 Aspice qui celsis fuerat modo cognitus astris,

14 cujus ad utrumvis nomina nota polum,

15 quique omnes facunda in se convertere lingua,

16 atque ipsum potuit flectere saepe Jovem.

17 Ille, Mosella, tuus cecidit praeclarus alumnus,

18 externo premitur corpus inane solo.

19 Et jam de tanto vix illud nomine restat,

20 quod quinis digitis urna levata capit.

21 Plange omnis studiosa cohors, et quotquot amatas

22 Pieridas, vestri plangite fata ducis.

23 Ecce pius posita testudine luget Apollo,

24 vadit et incultis flebilis ille comis.

25 Aonidum pulla sedet omnis veste caterva,

26 et signant luctus pectora scissa novos.

27 Non illis animum citharae, non carmina mulcent,

28 aspiciunt solitos haud nemora ulla choros.

29 Has sed lugubres miseranda ad funera cantus

30 flebilibus dicunt concinuisse modis.

31 Fragrantesque novo flores sparsisse sepulchro,

32 condita sic versu busta notasse brevi.

33 Hoc raptus tenera situs est aetate sepulchro

34 facundae Petrus splendida fama togae.

35 Nec minus ingenti stupuisse Mosella dolore

36 diceris, et surdos multa vocare deos.

37 Et patrias inter lacrimas effundere nymphas.

38 Sunt quoque qui cursus te revocasse putent.

39 Ceu quondam referunt Xanthum cum sanguine Teucro

40 illius implerent Scyria tela sinus.

41 Aut cum mutatos agnosceret Inachus artus

42 aspiciens, natae, cornua dira, suae.

43 Creditus est multis cursum tenuisse diebus,

44 et siccis ripas destituisse vadis.

45 Sic quoque dum longo consumis pectora luctu,

46 te dicunt imo delituisse specu.

47 Salve amnis nullum reticende Mosella per aevum,

48 et cursu et placidis nobilitate vadis.

49 Undanti celeres currunt tibi flumine puppes,

50 multijugo virides pisce natantur aquae.

51 Ripa tibi multo celebratur consita Baccho,

52 et fortes habitant per tua rura viri.

53 Cujus et imperio debent sua moenia Belgae,

54 cujus aquis crescunt cornua, Rhene, tua.

55 Salve iterum, et rapti fatum misereris alumni,

56 non erat hic vestro gloria parva solo.

57 Nunc etiam laetam demittit Lypsia frontem,

58 Lypsia magnanimis illa beata viris.

59 Et timet infelix hujus nunc omnia fato

60 ornamenta suae tanta perire scholae.

61 Aut jam quid superest illi nisi nominis umbra ?

62 Optima cum docto quaeque abiere Petro.

63 Ipse mihi videor deserta theatra videre

64 desertasque acies, et sine castra duce.

65 Atque iterum vano quos vectat gloria curru

66 ignavas sceptris apposuisse manus.

67 Ut quondam ablato fatis Cicerone malignis

68 curia, quae longum praeside tuta fuit.

69 Aetas consiliis pejor factisque subivit,

70 et coepit ducibus Roma perire suis.

71 At tibi jam juveni potuit, nec tale merenti

72 injicere obscuras mors violenta manus ?

73 Quae senibus toties dignis periisse, quibusdam

74 parcit, et indignos vivere lenta sinit ?

75 Illa tui potuit nascentem carpere florem

76 ingenii, et studiis saeva nocere bonis ?

77 Quae sinit exortos toto nunc orbe Coroebos,

78 nil non stultitia contemerare sua.

79 Heu nimium vere est, quisquis fuit, ille locutus,

80 quaeque per immensas pessima stare moras.

81 Cum propere pereant ipso placitura sub ortu

82 ceu cadit in tenero candida flore rosa.

83 Sic tua Philacide Thersites funera vidit,

84 vidit magnanimi funera miles iners.

85 Sic quoque robusti collegerat Hectoris ossa

86 semivir imberbi territus ore Paris.

87 Scilicet haec magnis lata est sententia divis,

88 et finis pueros et manet una senes.

89 Et quae mortales, numquam fugere creati,

90 haec nunc infelix te quoque fata trahunt.

91 Sed tamen ulla piis umbris si praemia restant,

92 nec plane Elysii est fabula ficta soli.

93 Estque aliquis justis qui praesidet Aeacus urnis,

94 quique bonis reddat praemia, quique malis.

95 Ampla tuis certe debentur praemia factis,

96 mox et in Elysia valle beatus eris.

97 Nec tua nunc aliis dicenda est causa patronis,

98 ipsa tibi satis est lingua diserta tua.

99 Quae quicumque tuas judex modo postulat umbras,

100 aut hoc aut simili dixerit ipsa modo.

101 Si fuit haec semper praestantior Aeace virtus,

102 quae venit a factis gloria nobilibus.

103 Nulla mihi generis memorantur stemmata prisci,

104 nec proavis curae est annumerare Jovem.

105 Vilius hoc fuerit, claros jactare parentes,

106 nec famam studiis velle parare bonis.

107 Prima mihi testis, testis postrema laborum

108 aetas, nulla dies otia vidit iners.

109 Nec mihi divitiae, non est quaesita voluptas :

110 ingenuae Musae sedula cura fuit.

111 Sive voles Graiis me vocibus esse locutum,

112 Aeace Graiorum vocibus ipse loquar.

113 Sive voles Latias hic nunc audire figuras,

114 dicor ego Crasso posse placere seni.

115 Cetera pura mea est vita, et sine labe peracta,

116 nulla mihi culpae conscia corda malae.

117 Ista, Mosella tuum caput, et te Lypsia testor,

118 testibus est vobis vita peracta mea.

119 Illinc et patriam duxi, carosque parentes,

120 ingenuis studiis me dedit ista ducem.

121 Quod propere huc abii, primis exstinctus ab annis,

122 una ea culpa mea est, si tamen illa mea est.

123 Utilius tenerae potui prodesse juventae,

124 incusat miseris haec mea fata modis.

125 Talia dicentem, perculsa theatra stupescent,

126 signabuntque umbris lurida regna tuis.

127 Tunc tibi non humeros offendent Sisyphe saxa,

128 et levis Ixion tunc tuus orbis erit.

129 Nec Tityum volucris repetet, nec Tantalus undas,

130 urna puellares non premet ulla manus.

131 Cuncta per obscuras cedent tibi monstra tenebras,

132 securo tendes ad loca tuta pede.

133 Obvius huic venies cum docto Barbare Pico,

134 et nitidum sertis Angele vincte caput.

135 Tuque o triplicibus multum venerande Camenis,

136 qui vetus a fumi nomine nomen habes.

137 Et tu rure procul tumulate Huttene paterno,

138 et decus et generis gloria magna tui.

139 Et quicumque alii doctas coluere sorores,

140 quos nunc felices continet iste locus.

141 His igitur permixta comes tua nobilis umbra

142 incolet aeternos arva beata dies.

143 At nos dum superas vivi calcabimus oras,

144 nullo stet famae gloria fine tuae.

145 Vive, vale, et placida requiescas molliter urna,

146 terra gravis cineres nec premat ulla tuos.


EPISTOLA AD PHILIPPVM MELANCHTONEM.


S1_3 v.1 Ecquid ubi aspecta est notae tibi littera dextrae,

2 et volucrum cristis cera notata tribus.

3 Protinus o longo deductum tempore carmen,

4 dicis ? Et haec tandem sera Thalia venit ?

5 Quam toties frustra toto expectavimus anno,

6 dum levis hic nobis verba poeta dedit ?

7 Ah ! Fateor, nimiumque diu mea Musa quievit,

8 dum partim curis obruta tota jacet.

9 Partim dum veterem quaerit male culta nitorem,

10 ipsa sui lucem tacta pudore fugit.

11 Nam velut ad clarum caligant luminis orbem,

12 in tenebris oculi qui latuere diu.

13 Nec satis aspiciunt radios, seu pulcher Apollo,

14 seu noctu Phoebe protulit orta novos.

15 Sic mea pressa diu curisque situque Thalia

16 nunc quoque vix oculos sustulit aegra suos.

17 Ac si quando levat, veteresque recolligit artus,

18 quid dicam miseris quam gemit illa modis.

19 Cum se squalentem pannis, foedeque rigentem,

20 a veteri tantum degenerasse videt.

21 Et nunc felices illa inter amata priores,

22 heu nimis exiguo vena liquore fluit.

23 Quae nisi doctarum pietas sit tanta sororum,

24 et tanto nostrum pectus amore trahant.

25 Digna diu putris ceu fetida stagna lacunae

26 oppleri saxo ruderibusque fuit.

27 Quamvis non solum fuit haec mihi causa tacendi,

28 solaque propositum distulit illa meum.

29 Haec quoque non dubium tenuit mora, quod tibi nostras

30 qui posset Musas reddere, nullus erat.

31 Namque huc cum nostras venisset Blicarus oras,

32 et ferret digitis illa notata tuis.

33 Forte hinc digressus rapidi trans flumina Rheni

34 absens a patria tum procul urbe fui.

35 Ut neque praesenti quae vellem dicere verbis,

36 nec possem scriptis reddere nostra tuis.

37 Quare haec si toto veniunt tibi serius anno,

38 da veniam tantae, dum sua causa morae est.

39 Atque hanc de nostris nunc casibus accipe Musam,

40 quae male compta quidem est, officiosa tamen.

41 Nam simul ac tristes immisit Juppiter Austros,

42 pelleret ut solita de statione ratem.

43 Nec libertatem veteris tolerare Magistri,

44 nec studium vellent pulpita vana meum.

45 Hic ubi tam longos multo sudore per annos,

46 dictabam teneris jura tenenda scholis.

47 Cum desperati quaterent sua tela cuculli,

48 et peteret nostrum plebs fugitiva caput.

49 Quaeque meo dudum latuit gremio abdita serpens,

50 efflaret virus jam manifesta nocens.

51 Nec, quamvis vellet, tutari posset alumnum,

52 notus qui nostro carmine Menus erat.

53 Tum demum fessam converti ad seria mentem,

54 et spe mutavi pristina fata nova.

55 Auxilioque hominum fretus, monituque faventum,

56 deserui veteres invida regna domos.

57 Est locus angustum longe tenuatus in arcum,

58 clausa jacent imis moenia parva jugis.

59 Hinc vagus aequatos exit jam Nicer in agros,

60 montibus emissus Martia silva tuis.

61 Et vetus in summo castellum vertice pendens,

62 collectae quondam, nomina gentis habet.

63 Illinc ingenti surgunt pallatia muro,

64 nec timet iratum machina saeva Jovem.

65 Quam super antiqua turris procul eminet arce

  1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   30


База данных защищена авторским правом ©shkola.of.by 2016
звярнуцца да адміністрацыі

    Галоўная старонка