Marrasio (Giovanni) carmina (2008 vers)




старонка1/2
Дата канвертавання27.04.2016
Памер0.5 Mb.
  1   2

MARRASIO (Giovanni) CARMINA (2008 vers)

(Les astérisques encadrent des pièces adressées à Marrasio.)

**************

MAFFEI VEGGII LAUDENSIS AD MARRASIUM SICULUM.
C_1A v.1 Musa, age, sopitas in carmina concipe vires

2 ingeniumque tepens, pulcher Apollo, move.

3 Pauca canam nostro vati quem vulnera flentem

4 saeva pharetrato vidimus acta deo.

5 Ille est Marrasius, quem nostro Antonius aevo

6 clara Panhormigenae gloria gentis amat.

7 Vade, age, vade ; suos solabere, Musa, dolores ;

8 hoc primum nostri pignus amoris erit.

9 Fac etiam ut teneas nostri mandata Catonis,

10 scilicet hunc salvum nomine adire suo.


MAFFEI VEGGII CARMEN AD MARRASIUM SICULUM PRO ANGELINA.


C_1B v.1 Quid quereris, quid te tanto maerore fatigas,

2 spes mea, blanditiae deliciaeque meae ?

3 Quid gemis et totiens singultus pectora rumpunt ?

4 Quid lacrimis totiens lumina maesta madent ?

5 Sume animos, lux nostra, animae pars altera nostrae,

6 qui vitae arbitrium mortis et unus habes.

7 Sume, age, sume animos, o vita dulcior, o mi

8 dulcis amor vita carior ipse mea,

9 pone modum lacrimis, tantos compesce dolores ;

10 Angelina rogat : quod rogat obsequere.

11 Heu miseram ! Quot dura pii patiuntur amantes !

12 Quantus in insano regnat amore dolor !

13 Quanta est credulitas tenero sub amore, quot ignes !

14 Quam multi gemitus quantaque cura latet !

15 Quis mihi tunc animus, quom te crudelia vidi

16 facturum in Gaio funera fonte legens ?

17 Nec mihi mens, nec vita fuit ; labefacta pererrans

18 ossa tremor corpus debile pressit humo.

19 Pectus erat sine mente, caput sine voce, nec ullus,

20 hei mihi, in exsangui corpore sensus erat.

21 Utque animi rediere, dolor rediere pavorque ;

22 percussit teneras utraque palma genas.

23 Vix tenui duro foderem quin pectora ferro

24 et fieret nostro sanguine turpis humus :

25 fecissem aut tristi fregissem colla capistro,

26 ni tuus ardentem me tenuisset amor.

27 Ah ! Pudet et dicam : "Quae tanta insania mentem

28 cepit, ut optares me sine velle mori ?

29 Debuerat saltem, si te tua vita salusque

30 non moveat, vitae tangere cura meae.

31 Dii melius fecere ! Tuo si sanguine Gaius

32 forte cruentatas fons habuisset aquas,

33 ipsa ego, nulla mora est, eadem per vulnera praeceps

34 foedassem lymphas saucia ab ense suas.

35 Atque ut vos quondam fidi cecidistis amantes,

36 quorum purpureo mota cruore rubent,

37 sic fuerat nobis aequali morte cadendum :

38 exstinctos arbor texerat una duos,

39 fons unusque duos trajectos ense tulisset

40 et quae nunc vitrea est nunc aqua nigra foret.

41 Vos etiam ut semper memori vivetis in aevo,

42 sic nostrae mortis viveret altus honos.

43 Haec quoque marmoribus posuissem carmina nostris,

44 quae caneret molli quilibet ore legens :

45 "Marrasius propria periere atque Angela dextra ;

46 consumpti cineres hic posuere suos."

47 Perge ergo ut valeas, vitae spes unica nostrae :

48 si valeas, nostrae causa salutis eris.

49 Nonne es tu ille meus quo non mihi carior ullus,

50 Marrasius Siculo vectus ab orbe meus ?

51 Ille es qui tepidos movisti solus amores,

52 ille es flammatas qui geris ore faces,

53 quem quotiens video, totiens incensa videndo

54 delicias videor laeta videre meas.

55 Ante tuos vultus posuit sua castra Cupido

56 deque tuis oculis spicula jacta volant.

57 Quae non arderet saevis truculentior ursis,

58 esset et irato surdior illa freto.

59 Ferrea non ego sum neque sum de tigride nata,

60 at placidus sanguis nobile corpus alit ;

61 nec te crediderim rapidos genuisse leones,

62 nec rigidum fixo corde adamanta geris.

63 Te clari exornant mores, te vivida virtus,

64 te decor atque altae nobilitatis honos.

65 Et tibi frons laeta est et amica virentibus annis

66 ingenuusque tuo splendor in ore sedet.

67 Illa gerit silices et clauso in pectore ferrum,

68 quae talem imprudens nescit amare virum.

69 Cetera praetereo, sed me tua sancta poesis

70 movit et ardentes misit in ore faces.

71 Illa animum miro tepidum succendit amore :

72 saeva pharetrati sentio tela dei.

73 Numen inest cunctis et mens divina poetis,

74 non laedit vates si movet ira Jovem ;

75 quicquid habent celebres a diis cepere poetae,

76 quicquid agant sanctis vatibus astra favent.

77 Quod cupiunt docti divorum munere vates

78 efficiunt ; superos in sua vota trahunt.

79 Allicit ut reliquos teneras sic Musa puellas ;

80 si nolint, summus Juppiter ipse jubet.

81 Tutius est sanctos celebres et amare poetas :

82 cautius hi sapiunt quid sub amore latet.

83 Cetera turba ferat cupidas in proelia dextras,

84 vomere scindat humum vel mare navigiis.

85 Hoc proprium est vatum, propria est haec cura deorum,

86 quid sapit ardentes inscia turba focos ?

87 At quia tu nostram potuisti innectere mentem,

88 laetor in ingenio, clare poeta, tuo.

89 Ut quondam Gallo placuit sua blanda Lycoris

90 Lesbiaque, ut fertur, grata, Catulle, tibi ;

91 ut fuit Ovidii cantata Corinna, Properti

92 Cynthia et ut Nemesis pulchra, Tibulle, tua ;

93 sic ego Marrasii ferar Angelina Sicani,

94 aeternumque tuo carmine nomen erit.

95 Hoc unum superest, ut me miseratus amantem

96 excipias nostros in tua jura sinus.

97 Tu me ardere facis, tu me languere furentem :

98 causa meae vitae causaque mortis eris ;

99 tu nostrum sidus, tu gloria nostra perennis,

100 omnia tu nostrae jura salutis habes ;

101 forsitan obducens mihi frontem et lumina fingo

102 interdum vultus nolle videre tuos.

103 Rectius id factum est meque ipsam cauta repressi,

104 ut lateant vulgus crimina nostra loquax.

105 Forma fuit teneris semper suspecta puellis,

106 blanda nocet sanctae forma pudicitiae.

107 Verum, si qua sapit, quod amat sapientius ardet ;

108 saepe quod optaret docta puella negat.

109 Nunc ego per nostrum qui nos flammavit amorem

110 te rogo perque alti regia celsa Jovis

111 hanc tueare animam quae in te conversa profundit

112 quotquot habet blandas, magne poeta, preces".

******************

MARRASII RESPONSIO AD MAFFEUM VEGGIUM.


C_1 v.1 Maestus eram ; veniunt ad me tua carmina, Veggi,

2 excutiuntque meum dulcia verba metum.

3 Et decies postquam et totiens tua dicta relegi

4 et quom terdecies, tunc placuere magis.

5 Namque lyra et fidibus nostrum venere Camenae

6 ad thalamum, cithara venit Apollo tua ;

7 et cecinit nivea vestitus pectora veste

8 pexit et auricomum lucidus arte caput,

9 quamvis incomptis solet errabunda capillis

10 tempora et incultas undique ferre comas ;

11 et cecinere tuum, Phoebo saltante, sorores

12 carmen et alternis saltibus ille canit.

13 Splendida post sequitur coetum Angelina dearum

14 (splendidior cunctis ipsa deabus erat)

15 et gemitum et luctus et quem sufferre dolorem

16 vix poteram excussit carmine sola tuo.

17 Tale tuum carmen, quo me solatus amantem es,

18 quale fuit, dixit : "Sicilis esse volo".

19 Angela vera fuit, sed non persona locuta

20 ulla fuit, quamvis Angela ficta fuit.

21 Hos inter cantus subito moribunda resurgunt

22 pectora, deinde abiit pallidus ore color ;

23 non minor et nostro datur his medicina labori

24 quam data Romuleis quaeque Sabina fuit.

25 Praeterea ante oculos posuit tua Musa Catonem

26 et te, quem pedibus sola elegia premit.

27 Antoni vatis divino carmine laeti

28 aeternam famam saecla futura colent :

29 Ovidii eloquium nec te, lascive Properti,

30 horrescit, nec si vivus uterque foret.

31 Ante alios alium ponunt sua jura, Catonem,

32 quem Lex et Musae et sancta Poesis amant.

33 Magna tuis calamis referatur gratia, Veggi :

34 namque ego servatus carmine teque fui.

35 Dii te perpetuent, cuncta et per saecula laetum

36 reddant, sint vitae stamina longa tuae

37 et neu frigescant vires ; mihi mixte Thaliam

38 cum cithara et cantu carminibusque tuis.


RESPONSIO AD LEONARDUM ARRETINUM DE LAUDIBUS ET NUMINE GAII FONTIS.


C_2 v.1 Non opus est Scythicum senibus disquirere fontem,

2 quo sub demersis prima juventa redit.

3 Siccus apud Scythiam per saxa latentia repit,

4 funditat et lymphas ante Senense forum.

5 Hic situs in media fons est argenteus urbe

6 et tumulus vivis ossibus ille meis.

7 Phoebus ab Eoo roseas quom solvit habenas

8 mane, videt Gai lumine fontis aquas.

9 Quaecumque hos latices haurit, quaecumque liquores,

10 et calet in primis et juvenescit anus.

11 Vidi ego, Nestoreos qui jam transiverat annos,

12 submersum juvenis membra referre senem.

13 Sed si forte meis tete juvenescere sentis

14 versibus, his lymphis uda papyrus erat :

15 non versus fecere mei, nec inepta poesis,

16 sed quibus aspersus saepe libellus aquis.

17 Fons hic exornat juvenes urbemque Senensem ;

18 numen habet : laqueos, retia, mella, jocos,

19 sanguineos arcus, pharetram flammasque, sagittas

20 deposuit Gaio candida fonte Venus.

21 Hac satus ulterius nec vult volitare per auras :

22 exuit hic pennas deposuitque faces ;

23 per turres tantum volitat nec moenia nostra

24 egreditur ; fessus fonte Cupido sedet.

25 Algentes ardent et sunt in amore furentes,

26 quam primum biberint pocula dulcis aquae.

27 Huc, Leonarde, veni, sacros hausture liquores :

28 sic juvenis fies, sic in amore furens.

29 Postquam marmoribus gelidoque in fonte resedi,

30 plena fuere mihi corda furore gravi.

31 Vellem divini raperent mea corda furores

32 ad quos me hortaris, dive poeta, tuos.

33 Sed ne intemperiae dubito mea pectora vexent,

34 ridiculum ut dicar qualibet urbe caput.

35 Si manifesta meam rapiet vesania mentem,

36 prima salus gelido mergere fonte comas.

37 Nam quem Gorgoneum primo appellare poetae,

38 hunc fontem Gaium tempora nostra vocant.

39 Cruda voluptatis si quid mea verba tulerunt,

40 carminibus nostris si qua libido fuit,

41 laus omnis Veneri detur, omnis gloria fonti :

42 quos cecini versus, hos mihi dictat aqua.

43 Quid tibi collibuit me inter numerare Tibullos ?

44 Credo meas nugas captus amore probes.

45 Si te ego descripsi priscos superare poetas,

46 me, licet immensus, numquam fefellit amor ;

47 nec quia laudarit decepta est lingua, sed illa

48 nescivit laudes, accumulare tuas.

49 Postremo, ne longa trahar per devia, sacros

50 hic superat fontes numine, melle, joco.

51 Huc, Leonarde, veni, suaves hausture liquores :

52 sic juvenis fies, sic in amore furens.


HECATOMBE AD KAROLUM ARRETINUM.


C_3 v.1 Credebam Gaios latices coluisse Camenas,

2 solum quae canerent impare dicta sono ;

3 horrendas acies horrendaque proelia cerno,

4 Karole, quae dictas his madefactus aquis.

5 Armatae veniunt, mirum est, e fonte sorores,

6 intrant et thalamum splendida turba meum.

7 Secum blanditias lascivaque verba ferebant

8 otiaque et plausus deliciasque prius :

9 consuevere comas niveis ornare ligustris,

10 cingebat frontem fulva corona suam ;

11 consuevere caput viridi connectere oliva,

12 stabat et auratis vestibus arte nitor ;

13 aurea per flavos serpebat spira capillos,

14 ornabat nitidas candida gemma manus.

15 Nunc clipeos hastasque ferunt parmamque sudemque

16 pilaque ; sunt manibus tela verenda suis.

17 Carmen voce gravi meme offendere canentem

18 ranarum et murum bella timenda Jovi.

19 Dum legerem timui Meridarpaga Borborophontes :

20 ut timeam major sollicitudo fuit.

21 Obstupui medius galeata per agmina murum :

22 territus hinc ranis, inde deabus eram.

23 Nec me interpellant nymphae tua dicta legentem ;

24 talia perlectis una locuta fuit :

25 "Karolus udus aquis et nostro numine dignus

26 pollicitus centum est caedere rite boves.

27 Bos ubi centenus ? Quando centena dabuntur

28 munera ? Vota dei persoluenda volunt.

29 Ipse boves habeat centum totidemque capellas

30 atque sua irroret jugera sola Tagus.

31 Nos volumus cantet titulos et numina nostra,

32 quom testudineam pulsat Apollo lyram.

33 Centum elegos faciat, centena poemata nobis

34 poscat et accipiet grandia dona sinu."

35 "Accipite hos, dixi, seque hoc absolvite voto :

36 centum elegos pro se composuisse libet."

37 Illa refert : "Sua sunt gratissima carmina nobis,

38 sunt et Apollineis illa canenda sonis.

39 Lauro ornandus erit, nisi sit quod serta corymbis

40 laurea nique hederis vincat honore comas."

41 Inde abiere omnes et me sibi multa volentem

42 quaerere destituunt diffugiuntque torum.

43 Centum elegos una petierunt voce puellae ;

44 centum elegos placida scribere mente velis.

45 Karole, rivus aquae manat qui fonte Senensi

46 nec tibi nec cuiquam despiciendus eat.

47 Tarquinii conjunx Gaios libasse liquores

48 fertur et ante alias facta puella proba est ;

49 hinc proba quaeque fuit primaeva aetate puella

50 et Tanaquil primo Gaia vocata fuit.

51 Hunc Gaium vocitant certe a probitate sororum

52 fontem, quem celebrant numina sacra novem.

53 Karole, crede mihi, non haec sententia nostra est :

54 quae cecini foliis verba Sibylla dedit.

55 Obsequere interea, quamvis tua carmina Homerum

56 spirant et quamvis numen Homerus habet.

57 Namque polita nimis nimis et limata fuere

58 carmina Phoebeo suscipienda sinu.

59 Certant Virgilio, sunt et certantia Homeri

60 versibus et certant si qua Tibullus habet.

61 Sive Helicone tui fundantur saepe capilli,

62 sive caballina sparserit unda pedes,

63 seu juga Parnasi spatiere per ardua montis,

64 sive per Ascraeos iveris ipse lacus,

65 sive habites villas aut florea rura pererres,

66 sive suburbanas legeris arte rosas,

67 sive ubicumque velis requiescere, protinus illuc

68 adveniet celeri quaeque Thalia pede,

69 ut timeam Gaio repetant te fonte relicto

70 atque habitent pectus turba decora tuum.

71 Musas nec metuas, nam si te linquere vellent

72 et Phoebus fugeret, te Nicolaus amat :

73 hic habet et Musas et mille poemata, mille

74 historias, priscos et bene noscit avos.

75 Eia agites, postquam cecinisti parva sub antro

76 Maeonio, Antiphaten ! Eia Cyclopa agites !

77 Non facile est clarum quicquam componere, siquis

78 neglexit primo scribere velle jocos.

79 Non pelagi tumidos fluctus secuisset Iason,

80 is nisi per tenues saepius isset aquas ;

81 qui postquam medium sulcavit nauta profundum,

82 auratae ad patriam vellera vexit ovis.

83 Cortice populeo ni sese armasset Achilles,

84 fixisset timidas ni prius ille feras,

85 Vulcani tam magna humeris numquam arma tulisset,

86 sanguine ab Hectoreo nec rubuisset humus.

87 Muribus et ranis nisi praelusisset Homerus

88 Iliadi, magnum non cecinisset opus.

89 Et postquam eloquio cantasti parva rotundo,

90 adgredere aeternam, te precor, Iliadem.

91 Ulterius proprias non vult errare per urbes

92 Maeonides, Tuscas vult habitare domos.

93 Ilias, antiqui quam nescivere poetae

94 transferre et Latiis edere quippe novam,

95 mavult in linguam per te migrare Latinam

96 quam velit Argolicas nunc habitare casas.

97 Te petit iste labor, tibi gloria summa relicta est

98 sitque humeris validis sarcina grata tuis.

99 Sed prius his nymphis placida parere decorum est

100 mente : fac extollas nomen ad astra suum.

101 Centum elegos una petierunt voce puellae ;

102 centum elegos placida scribere mente velis.


AD ANGELINAM CORNELIANAM UT CORNELIO INDULGEAT OB PESTEM SENAS FUGIENTI.


C_4 v.1 Cornelius, dirae pavidus formidine pestis,

2 se miserum ! Dixit : "Terra beata vale !

3 Angelina vale tuque o formosa valeto

4 Eva et convaleant gaudia nostra Senae ! "

5 Cornelius mortem fugitat, non ut sibi vita

6 carior est oculis, Angela pulchra, tuis.

7 Se cruciat fugiens et te te hac lege relinquit :

8 quam primum salvas velle redire Senas.

9 Angela, candentes libeat mactare juvencos

10 atque boves aris multaque thura crema.

11 Cornelius salvus redeat vivatque saluber ;

12 Cornelio salvus sospite semper ero.

13 Ut tibi servetur, te, Corneliana, reliquit ;

14 tuta manes : nullo tempore numen obit.

15 Vive, puella, annos ut Nestora vincere possis,

16 vincas Tithonum et Laomedontiaden.

17 Et postquam totidem tu, lux sua, vixeris annos.

18 Non maculet roseam foeda senecta cutim

19 et niveis semper sint candidiora ligustris

20 pectora, sit semper Cornelianus amor.


AD EVAM PRO SABINO SICULO


C_5 v.1 Eva, vale, quondam mea lux, mea vita, voluptas ;

2 Cornelius valeat, fidus ubique comes.

3 Servus eram laqueosque tuos et vincula solvo,

4 ut pedibus collum nulla puella premat.


AD MARGARAM UT FABRITIUM REDAMET ET GRIFO SICULO IN AMORE NON RESPONDEAT


C_6 v.1 Margara, siquis erit merito tibi dignus amari,

2 Fabritius cunctis anteferendus erit.

3 Omnibus ex rebus sunt elicienda vetustis

4 quattuor, et praestant rebus honore novis.

5 Primum erit ex illis, quem flexo poplite adores,

6 qui laqueo illaqueat colla fugacis, Amor.

7 Consule Fabritium et tu nosces cetera, namque

8 dimidiam nostri detinet ille animam.

9 Pone novum et veterem repetas dulcedine amorem :

10 cantabunt laudes carmina nostra tuas.


AD EVAM PRO SABINO SUO


C_7 v.1 Esset apud Latias formosior Eva puellas,

2 pectora ni glacie frigidiora forent.

3 Algentem video sese noctuque dieque

4 et friget quotiens itque reditque via.

5 Ignibus Aetnaeis majores pectore flammas

6 ardentesque faces corde Sabinus habet.

7 Frigida, quid dubitas manibus disrumpere pectus ?

8 Carior est facies, quam sibi vita, tua.


AD EVAM PUELLAM PRO SABINO SUO


C_8 v.1 "Postquam limato jecisti spicula ferro,

2 audes "Quis moritur ? " dicere cruda mihi.

3 Quis moritur ? Pulchrae moritur dilector Evae.

4 Te miseram ! Mortem Siciliensis obit.

5 Mortuus hoc tumulo tam dira morte Sabinus

6 claudetur ; lacrimis funera flebo meis."

7 "Si lacrimis te flere juvat me claudier isto

8 marmore, ut aeternum nox premat una duos.

9 Aut ego cum lacrimis animam revocabo Sabini,

10 postquam conjungam nostra labella suis,

11 aut superincumbens moriar consumpta dolore

12 et quem non vivens mortua habebo virum."


AD PETRUM VICTORINUM PRO FABRITIO SUAE ANIMAE DIMIDIO


C_9 v.1 Si majore opera celebres clarosque poetas

2 aut elegos coleres, doctior ipse fores.

3 Vellem te Musis dulces adhibere labores ;

4 cures ingenium nobilitare tuum.

5 Aeterni vates, aeterno carmine laeti,

6 aeternam famam saecula cuncta tenent.

7 Sed si alio te ducit amor et pectora torquet,

8 si illaqueat mentem pulchra puella tuam,

9 ut facilem reddas versu nugeris amantem

10 et dominam flectes calliditate metri.

11 Omnis carminibus donata est, Petre, potestas :

12 mitescunt duri saxea corda viri.

13 Si tamen aeternos velles conscribere versus,

14 Virgilium ante oculos nocte dieque tene ;

15 si tu lascivas velles vocitare Camenas,

16 Nasonis primo sit tibi nota domus.


AD BARNABAM STUDIA HUMANITATIS DESERERE VOLENTEM


C_10 v.1 Qua monitus fueras mihi dulcis epistola ad aures

2 venit, ab ornatis verba legenda viris.

3 Scriptum erat in primis : "Barnabeu, trado salutem

4 ad te ego Petrucius, comis amice, meam."

5 Non dubito is faciet limato te atque vetusto

6 eloquio ad priscam protinus ire viam.

7 Flecteret immitem quo quondam capta noverca est,

8 Hippolytum Phaedra et mortua nulla foret.

9 Si Phalaris quemquam vellet comburere tauro,

10 voce sua accensum exstingueret ante focum.

11 Proposito affixos poterit deflectere divos

12 deque tuis humeris solvere, Phoebe, lyram.

13 Sed risu dignam volui prius ipse fabellam

14 scribere, et attendes carmina mixta joco.

15 Cur sereret nullas segetes quaesivit egenum

16 dives ; respondit : "Semina quisque serit.

17 Tempestate alia pauci sulcare solebant

18 horrebamque famem, frigora longa, sitim.

19 Tunc ego fortis humo mandabam semina, laetus

20 excepi fructum ac aurea poma simul ;

21 nunc potero ad tantas aliorum vivere terras,

22 dulcia vina bibam, dulcia mala legam."

23 Dives ad haec : "Propriis implebunt horrea granis

24 agricolae et frugis quisquis avarus erit.

25 Adventante hieme et longaevo frigore noctis,

26 tu sine pane bibes pocula tristis aquae."

27 Despexit ditem cautum sententia egeni

28 atque urgente fame mortuus ille fuit.

29 Non aliam poteris causam praebere roganti

30 quam de fruge habuit dives ab agricola.

31 Audes humanis studiis indicere bellum ?

32 Indignum facinus tempora nostra vident !

33 Monstra quis haec credat ? Medias sitibundus ad undas

34 non bibit, ille vorax despuit ore cibos.

35 Temporibus primis tu solus in urbe colebas

36 rhetores, et quamvis nullus in urbe foret,

37 pauperie tunc dives eras, nunc copia egenum

38 te facit : affluxus rhetoris ipse nocet.

39 Non opus est monitu, cum te Andreotius ardens

40 admonuit : placidos edidit ille sales.

41 Si a se discedis, tu te discedis ab ipso

42 deque viro armato factus inermis eris.

43 Si studia atque artes fugies tu pectore nostras,

44 ex Erebo infernas ipse vocabo deas,

45 non nisi Tisiphonen et Tisiphonesque sorores,

46 aut si quid Stygio gurgite pejus erit.

47 Irruet ante oculos Furiarum turba ; timebis

48 flagra dei inferni et milia, crede, faces.

49 At si non fugies, sacras vocitabo Camenas,

50 aut si quid caelo dignius esse potest ;

51 at si non fugies, suaves opobalsama odores

52 spirent et violae, spargat et aura crocos.

53 Aut repetas Musas aut tot pellemus ab urbe

54 rhetores, et primas ique redique vias.


AD MAURITIUM LUTIUM UT SUAE NUPTAE PRIMOS FLORES DECERPAT


C_11 v.1 Tonia formosa est et sanguine clara parentum

2 et veterum fama est nobilitata patrum.

3 Quando puella uterum matris delinquit et aura

4 vescitur, adventant Juno, Diana, Venus.

5 Juno torum speciemque Venus, sed Luna pudorem

6 affert : quaeque suo munere donat eam.

  1   2


База данных защищена авторским правом ©shkola.of.by 2016
звярнуцца да адміністрацыі

    Галоўная старонка