De fide rerum quae non videntur liber unus




Дата канвертавання24.04.2016
Памер57.01 Kb.

  1. DE FIDE RERUM QUAE NON VIDENTUR LIBER UNUS

 

Etiam in rebus humanis multa credi quae non cernuntur oculis.

1. 1. Sunt qui putant christianam religionem propterea ridendam potius quam tenendam, quia in ea, non res quae videatur ostenditur, sed fides rerum quae non videntur, hominibus imperatur. Nos ergo ad hos refellendos, qui prudenter sibi videntur nolle credere, quod videre non possunt, etsi non valemus humanis aspectibus monstrare divina quae credimus tamen humanis mentibus etiam illa quae non videntur credenda esse monstramus. Ac primum isti, quos oculis carneis sic stultitia fecit obnoxios, ut quod per eos non cernunt, non sibi existiment esse credendum, admonendi sunt quam multa non solum credant, verum etiam sciant, quae talibus oculis videri non possunt. Quae cum sint innumerabilia in ipso animo nostro, cuius invisibilis est natura, ut alia taceam, fides ipsa qua credimus, sive cogitatio qua nos vel credere aliquid, vel non credere novimus, cum prorsus aliena sit ab istorum conspectibus oculorum, quid tam nudum, tam clarum, quid tam certum est interioribus visibus animorum? Quomodo ergo credendum non est quod corporeis oculis non videmus, cum vel credere nos, vel non credere ubi corporeos oculos adhibere non possumus, sine ulla dubitatione videamus?



Voluntas amici bona non videtur, sed creditur.

1. 2. Sed, inquiunt, ista quae in animo sunt, cum possimus ipso animo cernere, non opus habemus per oculos corporis nosse: quae autem dicitis vos ut credamus, nec foris ostenditis, ut ea per oculos corporis noverimus, nec intus in animo nostro sunt, ut ea cogitando videamus. Sic ista dicunt, quasi quisquam credere iuberetur, si iam sibi praesentatum posset videre quod creditur. Ideo utique debemus credere nonnulla etiam temporalia, quae non videmus, ut aeterna etiam mereamur videre, quae credimus. Sed quisquis es, qui non vis credere nisi quod vides, ecce praesentia corpora corporeis oculis vides, praesentes voluntates et cogitationes tuas, quia in animo tuo sunt, ipso animo vides: dic mihi, obsecro te, amici tui erga te voluntatem quibus oculis vides? Nulla enim voluntas corporeis oculis videri potest. An vero etiam hoc vides animo tuo, quod in animo agitur alieno? Quod si non vides, quomodo amicali benevolentiae vicem rependis, si quod non potes videre, non credis? An forte dicturus es, alterius voluntatem per eius opera te videre? Ergo facta visurus, et verba es auditurus, de amici autem voluntate id quod videri et audiri non potest crediturus. Non enim voluntas illa color est aut figura, ut oculis ingeratur; vel sonus aut cantilena, ut auribus illabatur; aut vero tua est, ut tui cordis affectione sentiatur. Restat itaque, ut nec visa, nec audita, nec apud te intus conspecta credatur, ne tua vita deserta sine ulla amicitia relinquatur, vel impensa tibi dilectio vicissim abs te non rependatur. Ubi est ergo quod dicebas, te credere non debere, nisi quod videres aut extrinsecus corpore, aut intrinsecus corde? Ecce ex corde tuo, credis cordi non tuo; et quo nec carnis nec mentis dirigis aciem, accommodas fidem. Amici faciem cernis corpore tuo, fidem tuam cernis animo tuo: amici vero non abs te amatur fides, si non in te mutuo illa sit fides, qua credas quod in illo non vides. Quamvis homo possit et fallere fingendo benevolentiam, tegendo malitiam: aut si nocere non cogitat, tamen exspectando a te aliquam commoditatem, simulat, quia caritatem non habet.



Amici etiam probati benevolentia nobis non constat sine aliqua fide.

1. 3. Sed dicis, ideo te credere amico, cuius videre cor non potes, quia in tuis tentationibus eum probasti, et cuiusmodi animum erga te haberet in tuis periculis, ubi te non deseruit, cognovisti. Numquid ergo, ut amicorum probetur erga nos caritas, videtur tibi nostra optanda calamitas? Nec quisquam erit ex amicis certissimis felix, nisi fuerit adversis rebus infelix: ut videlicet explorato alterius amore non fruatur, nisi suo dolore vel timore crucietur. Et quomodo in habendis veris amicis optari ea, non potius timeri, felicitas potest quam probare nisi infelicitas non potest? Et tamen verum est haberi posse amicum etiam in rebus prosperis, probari autem certius in rebus adversis.



Amicis credis antequam probes.

2. 3. Sed utique ut eum probes, periculis tuis nec te committeres, nisi crederes: ac per hoc cum te committis ut probes, credis antequam probes. Certe enim si rebus non visis credere non debemus, quandoquidem et nondum certius probatis amicorum cordibus credimus; et cum ea malis nostris bona probaverimus, etiam tunc eorum erga nos benevolentiam credimus potius, quam videmus: nisi quia tanta fides est, ut non incongruenter quibusdam oculis eius nos iudicemus videre quod credimus; cum propterea credere debeamus, quia videre non possumus.



ide de rebus humanis sublata, quam horrenda confusio sequeretur.

2. 4. Si auferatur haec fides de rebus humanis, quis non attendat quanta earum perturbatio et quam horrenda confusio subsequatur? Quis enim mutua caritate diligetur ab aliquo, cum sit invisibilis ipsa dilectio, si quod non video, credere non debeo? Tota itaque peribit amicitia, quia non nisi mutuo amore constat. Quid enim eius poterit ab aliquo recipere, si nihil eius creditum fuerit exhiberi? Porro amicitia pereunte, neque connubiorum neque cognationum et affinitatum vincula in animo servabuntur; quia et in his utique amica consensio est. Non ergo coniugem coniux vicissim diligere poterit, quando se diligi, quia ipsam dilectionem non potest videre, non credit. Nec filios habere desiderabunt, quos vicissim sibi reddituros esse non credunt. Qui si nascantur et crescant multo minus ipsi parentes suos amabunt, quorum erga se amorem in eorum cordibus, quia est invisibilis, non videbunt; si ea quae non videntur, non laudabili fide, sed culpabili temeritate creduntur. Quid iam de ceteris necessitudinibus dicam, fratrum, sororum, generorum atque socerorum, et qualibet consanguinitate et affinitate iunctorum, si caritas incerta, voluntasque suspecta est, et filiis parentum, et parentibus filiorum, dum benevolentia non redditur debita; quia nec deberi putatur, quando in alio quae non videtur, esse non creditur? Porro si non ingeniosa, sed odiosa est ista cautela, ubi nos amari non credimus, quod amorem amantium non videmus, vicemque non rependimus, quibus eam nos debere mutuam non putamus: usque adeo res humanae perturbantur, si quod non videmus, non credamus. ut omnino funditus evertantur, si nullas credamus hominum voluntates, quas utique videre non possumus. Omitto dicere quam multa isti, qui nos reprehendunt, quia credimus quae non videmus, credant famae et historiae, vel de locis ubi ipsi non fuerunt; nec dicant: Non credimus, quia non vidimus. Quoniam si hoc dicant, coguntur fateri incertos sibi esse parentes suos: quia et hinc aliis narrantibus, nec tamen quia iam praeteritum est id ostendere valentibus, crediderunt, nullum retinentes illius temporis sensum, et tamen aliis inde loquentibus adhibentes sine ulla dubitatione consensum; quod nisi fiat, incurratur necesse est adversus paren tes infidelis impietas, dum quasi vitatur in his quae videre non possumus credendi temeritas.



Indicia quae confirmant fidem.

3. 4. Si ergo non credentibus nobis quae videre non possumus, ipsa humana societas, concordia pereunte, non stabit: quanto magis est fides, quamvis quae non videntur, rebus adhibenda divinis; quae si non adbibeatur, non amicitia quorumlibet hominum, sed ipsa summa religio violatur, ut summa miseria consequatur?



3. 5. Sed amici hominis, inquies, erga me benevolentiam quamquam videre non possum, multis tamen indiciis indagare possum: vos autem quae vultis ut non visa credamus, nullis indiciis potestis ostendere. Interim non parum est, quod fateris quorumdam indiciorum perspicuitate res aliquas, etiam quae non videntur, credi oportere: etiam sic enim constat, non omnia quae non videntur, non esse credenda; iacetque illud abiectum atque convictum, quod dicitur, ea quae non videmus, non debere nos credere. Multum autem falluntur qui putant nos sine ullis de Christo indiciis credere in Christum. Nam quae sunt indicia clariora, quam ea quae nunc videmus praedicta et impleta? Proinde qui putatis nulla esse indicia cur de Christo credere debeatis quae non vidistis, attendite quae videtis. Ipsa vos Ecclesia ore maternae dilectionis alloquitur: Ego quam miramini per universum mundum fructificantem atque crescentem 1, qualem me conspicitis aliquando non fui. Sed: In semine tuo benedicentur omnes gentes 2. Quando Deus Abrahae benedicebat, me promittebat: per omnes enim gentes in Christi benedictione diffundor. Semen Abrahae Christum 3 succedentium generationum ordo testatur. Quod ut breviter colligam, Abraham genuit Isaac, Isaac genuit Iacob, Iacob genuit duodecim filios, ex quibus ortus est populus Israel. Iacob quippe ipse appellatus est Israel. In his duodecim filiis genuit Iudam, unde nomen est Iudaeorum, ex quibus nata est virgo Maria, quae peperit Christum 4. Et ecce in Christo, id est in semine Abrahae, benedici omnes gentes videtis et stupetis; et adhuc in eum credere timetis, in quem non credere potius timere debuistis! An credere dubitatis vel recusatis virginis partum, cum magis credere debeatis, sic decuisse nasci hominem Deum? Et hoc namque accipite per prophetam fuisse praedictum: Ecce virgo accipiet in utero, et pariet filium, et vocabunt nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum: Nobiscum Deus 5. Non ergo dubitabitis virginem parientem, si velitis credere Deum nascentem; mundi regimen non relinquentem, et ad homines in carne venientem; matri fecunditatem afferentem, integritatem non auferentem. Sic hominem nasci oportebat, etsi semper erat Deus, ex quo nascendo fieret nobis Deus. Hinc de eo g rursus Propheta dicit: Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi; virga directionis, virga regni tui. Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem; propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis 6. Ista unctio spiritalis est, qua Deus unxit Deum, Pater scilicet Filium: unde appellatum a chrismate, id est, ab unctione novimus Christum. Ego sum Ecclesia de qua illi in eodem psalmo dicitur, et tamquam factum quod futurum fuerat praenuntiatur: Astitit regina a dextris tuis, in vestitu deaurato, circumamicta varietate 7, id est, in sacramento sapientiae, linguarum varietate decorata. Ibi mihi dicitur: Audi, filia et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, et domum patris tui: quia concupivit rex speciem tuam; quoniam ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum filiae Tyri in muneribus, vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis. Omnis gloria eius filiae regis intrinsecus, in fimbriis aureis circumamicta varietate. Adducentur regi virgines post eam, proximae eius adducentur tibi: adducentur in laetitia et exsultatione, adducentur in templum regis. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram. Memores erunt nominis tui, in omni generatione et generatione. Propterea populi confitebuntur tibi in saeculum, et in saeculum saeculi 8.

Prophetiae de Ecclesia impletae.

3. 6. Si hanc reginam non videtis, iam etiam regia prole fecundam. Si non videt impletum quod audivit esse promissum, cui dictum est: Audi, filia, et vide. Si non reliquit ritus pristinos mundi, cui dictum est: Obliviscere populum tuum, et domum patris tui. Si non ubique Christum Dominum confitetur, cui dictum est: Concupivit rex speciem tuam, quia ipse est Dominus Deus tuus. Si non videt civitates gentium Christo preces fundere, et munera offerre, de quo illi dictum est: Adorabunt eum filiae Tyri in muneribus. Si non etiam superbia deponitur divitum, et ab Ecclesia deprecantur auxilium; cui dictum est: Vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis. Si non agnoscit filiam regis, cui dicere iussa est: Pater noster, qui es in caelis 9; et in sanctis suis in interiore homine renovatur de die in diem 10, de qua dictum est: Omnis gloria eius filiae regis intrinsecus: quamvis et oculos extraneorum fulgentes fama praedicatorum suorum in diversitate linguarum velut in fimbriis aureis et vestis varietate perstringat. Si non posteaquam diffamatur in quocumque loco odore bono eius, etiam consecrandae virgines adducuntur ad Christum, de quo dicitur, et cui dicitur: Adducentur regi virgines post eam, proximae eius adducentur tibi. Et ne quasi captivae in aliquem velut carcerem viderentur adduci: Adducentur, inquit, in laetitia et exsultatione, adducentur in templum regis. Si non parit filios, ex quibus habeat tamquam patres, quos constituat sibi ubique rectores, cui dicitur: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram: quorum se orationibus mater et praelata et subiecta commendat; unde subiunctum est: Memores erunt nominis tui, in omni generatione et generatione. Si non propter eorumdem patrum praedicationem, in qua nominis eius sine intermissione meminerunt, tam magnae in ea multitudines congregantur, eique laudem gratiae sine fine temporis confitentur, cui dicitur: Propterea populi confitebuntur tibi in saeculum, et in saeculum saeculi 11.



Ad credenda quae non vidimus manere debent quae nunc impleta conspicimus.

4. 6. Si non ista ita demonstrantur esse perspicua, ut non inveniant oculi inimicorum in quam partem avertantur, ubi non eadem perspicuitate feriantur, ut ex ea fateri manifeste cogantur: merito fortasse dicitis quod nulla vobis ostendantur indicia, quibus visis credatis etiam illa quae non videtis. Si vero haec quae videtis, et longe ante praedicta sunt, et tanta manifestatione complentur; si se ipsa veritas et praecedentibus vobis et consequentibus declarat effectibus, o reliquiae infidelitatis, ut credatis quae non videtis, iis erubescite quae videtis!



4. 7. Me attendite, vobis dicit Ecclesia; me attendite, quam videtis, etiamsi videre nolitis. Qui enim temporibus illis in Iudaea terra fideles fuerunt, ex virgine nativitatem mirabilem, ac passionem, resurrectionem, ascensionem Christi, omnia divina dicta eius et facta praesentes praesentia didicerunt. Haec vos non vidistis, propterea credere recusatis. Ergo haec aspicite, in haec intendite, haec quae cernitis cogitate, quae vobis non praeterita narrantur, nec futura praenuntiantur, sed praesentia demonstrantur. An vobis inane vel leve videtur et nullum vel parvum putatis esse miraculum divinum, quod in nomine unius crucifixi universum genus currit humanum? Non vidistis quod praedictum de humana Christi nativitate: Ecce virgo in utero accipiet, et pariet filium 12: sed videtis quod praedictum et impletum est ad Abraham Dei verbum: In semine tuo benedicentur omnes gentes 13. Non vidistis quod de mirabilibus Christi praedictum est: Venite, et videte opera Domini, quae posuit prodigia super terram 14: sed videtis quod praedictum est: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te; postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae 15. Non vidistis quod praedictum est et impletum de passione Christi: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea; ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me; diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem 16: sed videtis quod in eodem Psalmo praedictum est, et nunc apparet impletum: Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu eius universae patriae gentium; quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium 17. Non vidistis quod de resurrectione Christi praedictum atque completum est, loquente Psalmo ex persona eius prius de traditore et persecutoribus eius: Egrediebantur foras, et loquebantur simul in unum; adversum me insusurrabant omnes inimici mei, adversum me cogitabant mala mihi; verbum iniquum disposuerunt adversum me 18. Ubi, ut ostenderet nihil eos valuisse occidendo resurrecturum subiecit atque ait: Numquid qui dormit, non adiciet ut resurgat? 19 Et paulo post cum de ipso suo traditore per eamdem prophetiam praedixisset, quod in Evangelio quoque scriptum est 20: Qui edebat panes meos, ampliavit super me calcaneum 21 hoc est: conculcavit me; continuo subdidit: Tu autem, Domine, miserere mei, et resuscita me, et reddam illis 22. Impletum est hoc, dormivit Christus, et evigilavit, hoc est, resurrexit : qui per eamdem prophetiam in alio Psalmo ait: Ego dormivi, et somnum cepi; et exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet me 23. Verum hoc non vidistis, sed videtis eius Ecclesiam, de qua similiter dictum et impletum est: Domine Deus meus, ad te gentes venient ab extremo terrae, et dicent: Vere mendacia coluerunt patres nostri simulacra, et non est in illis utilitas 24. Hoc certe sive velitis seu nolitis, aspicitis: ut si adhuc aliquam putatis esse vel fuisse in simulacris utilitatem; certe tamen innumeros gentium populos relictis vel abiectis vel confractis huiusmodi vanitatibus audistis dicere: Vere mendacia coluerunt patres nostri simulacra, et non est in illis utilitas: si faciet homo deos, et ecce ipsi non sunt dii 25. Nec putetis autem ad unum aliquem Dei locum gentes praedictas fuisse venturas, quoniam dictum est: Ad te gentes venient ab extremo terrae. Intellegite, si potestis, ad Deum Christianorum, qui summus et verus est Deus, non ambulando venire gentium populos, sed credendo. Nam res eadem ab alio propheta sic praenuntiata est: Praevalebit, inquit, Dominus adversus eos, et exterminabit omnes deos gentium terrae; et adorabunt eum unusquisque de loco suo omnes insulae gentium 26. Quod ait ille: Ad te omnes gentes venient; hoc ait iste: Adorabunt eum unusquisque de loco suo. Ergo venient ad eum non recedentes de loco suo, quia credentes in eum invenient eum in corde suo. Non vidistis quod praedictum et impletum est de ascensione Christi: Exaltare super caelos, Deus: sed videtis quod continuo sequitur: Et super omnem terram gloria tua 27. Illa de Christo iam facta atque transacta omnia non vidistis; sed ista praesentia in eius Ecclesia videre vos non negatis. Utraque vobis praedicta monstramus: utraque autem vobis impleta propterea demonstrare videnda non possumus, quia revocare in conspectum praeterita non valemus.

Praesentium exhibitio astruit fidem praeteritorum et futurorum.

5. 8. Sed quemadmodum voluntates amicorum quae non videntur, creduntur per indicia quae videntur; sic Ecclesia quae nunc videtur, omnium quae non videntur, sed in eis litteris ubi et ipsa est praedicta monstrantur, et index est praeteritorum, et praenuntia futurorum. Quia et praeterita quae iam non possunt videri, et praesentia quae nec possunt videri omnia, cum praenuntiarentur, nihil horum poterat tunc videri. Cum ergo fieri praedicta coeperunt, ex illis quae facta sunt usque ad ista quae fiunt, de Christo et Ecclesia quae praedicta sunt ordinata serie cucurrerunt: ad quam seriem pertinent de die iudicii, de resurrectione mortuorum, de impiorum aeterna damnatione cum diabolo, et de piorum aeterna remuneratione cum Christo, quae similiter praedicta ventura sunt. Cur ergo res primas et novissimas quas non videmus non credamus, cum testes utrarumque res medias quas videmus habeamus, atque in propheticis libris et primas et medias et novissimas vel audiamus praenuntiatas antequam fierent, vel legamus? Nisi forte arbitrantur homines infideles a Christianis illa esse conscripta, ut ista quae iam credebant maius haberent pondus auctoritatis, si antequam venirent, putarentur esse promissa.



Iudaeorum codices fidei nostrae astipulantur. Iudaeorum secta quare non prorsus deleta.

6. 9. Quod si suspicantur inimicorum nostrorum Iudaeorum codices perscrutentur. Ibi legant ista quae commemoravimus, praenuntiata de Christo in quem credimus, et Ecclesia quam cernimus ab initio laborioso fidei usque ad sempiternam beatitudinem regni. Sed cum legunt, non mirentur quod ista illi quorum codices sunt, propter inimicitiarum tenebras non intellegunt. Nam eos non intellecturos ab eisdem Prophetis ante praedictum est: quod ut cetera oportebat impleri, et occulto iustoque iudicio Dei meritis eorum poenam debitam reddi. Ille quippe quem crucifixerunt, et cui fel et acetum dederunt, quamvis in ligno pendens, propter eos quos fuerat in lucem de tenebris educturus, dixerit Patri : Ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 28; tamen propter ceteros, quos occultioribus causis fuerat deserturus, per prophetam tanto ante praedixit: Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto: fiat mensa eorum coram ipsis in muscipulam, et in retributionem et in scandalum; obscurentur oculi eorum, ne videant, et dorsum illorum semper incurva 29. Cum causae itaque nostrae praeclarissimis te stimoniis circumquaque ambulant oculis obscuratis, ut per eos haec probentur, ubi et ipsi reprobantur. Ideo factum est, ne sic delerentur, ut eadem secta omnino nulla esset; sed dispersa est super terras, ut portans in nos collatae gratiae prophetias ad convincendos firmius infideles, nobis ubique prodesset. Et hoc ipsum quod dico, accipite quemadmodum fuerit prophetatum: Ne occideris eos, inquit, ne quando obliviscantur legem tuam; disperge eos in virtute tua 30. Non sunt ergo occisi, in eo quod non sunt quae apud eos legebantur et audiebantur obliti. Si enim Scripturas Sanctas, quamvis eas non intellegant, penitus obliviscerentur, in ipso Iudaico ritu occiderentur; quia cum Legis et Prophetarum nihil nossent Iudaei, prodesse non possent. Ergo occisi non sunt, sed dispersi : ut quamvis in fide, unde salvi fierent, non haberent; tamen unde nos adiuvaremur, memoria retinerent, in Libris suffragatores, in cordibus nostri hostes, in codicibus testes.



Totius mundi fides in Christum mirabiliter conciliata.

7. 10. Quamquam etiam si de Christo et Ecclesia testimonia nulla praecederent, quem non movere deberet ut crederet, repente illuxisse divinam humano generi claritatem, quando videmus relictis diis falsis, et eorum confractis usquequaque simulacris, templis subversis, sive in usus alios commutatis, atque ab humana veternosissima consuetudine tot vanis ritibus exstirpatis, unum verum Deum ab omnibus invocari? Et hoc esse factum per unum hominem ab hominibus illusum, comprehensum, vinctum, flagellatum, expalmatum, exprobratum, crucifixum, occisum: discipulis eius, quos idiotas, et imperitos, et piscatores, et publicanos, per quos eius magisterium commendaretur, elegit, annuntiantibus eius resurrectionem, ascensionem, quam se vidisse dixerunt, et impleti Spiritu Sancto, hoc Evangelium linguis omnibus, quas non didicerant, sonuerunt. Quos qui audierunt, partim crediderunt, partim non credentes praedicantibus ferociter restiterunt. Ita fidelibus usque ad mortem pro veritate, non mala rependendo, sed perpetiendo certantibus, nec occidendo, sed moriendo vincentibus; sic in istam religionem mutatus est mundus, sic ad hoc Evangelium corda conversa mortalium, marium et feminarum, parvulorum atque magnorum, doctorum et indoctorum, sapientium et insipientium, potentium et infirmorum, nobilium et ignobilium, excelsorum et humilium, et per omnes gentes Ecclesia diffusa sic crevit, ut etiam contra ipsam catholicam fidem nulla secta perversa, nullum genus exoriatur erroris, quod ita reperiatur christianae veritati adversari, ut non affectet atque ambiat Christi nomine gloriari: quod quidem non sineretur pullulare per terram, nisi exerceret sanam et ipsa contradictio disciplinam. Quando tantum crucifixus ille potuisset, nisi Deus hominem suscepisset, etiamsi nulla per Prophetas futura talia praedixisset? Cum vero tam magnum pietatis sacramentum habuerit antecedentes vates suos atque praecones, quorum divinis vocibus est praenuntiatum, et sic venerit quemadmodum est praenuntiatum, quis ita sit demens, ut dicat Apostolos de Christo fuisse mentitos, quem sic venisse praedicaverunt, quemadmodum eum venturum Prophetae ante praedixerunt, qui nec de ipsis Apostolis vera futura tacuerunt? De his quippe dixerant : Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum; in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum 31. Quod certe in orbe videmus impletum, etsi in carne nondum vidimus Christum. Quis itaque nisi mirabili dementia caecatus, aut mirabili pertinacia durus ac ferreus, nolit habere sacris Litteris fidem, quae totius orbis praedixerunt fidem?



Ad fidei immobilem observantiam cohortatio.

8. 11. Vos autem, carissimi qui hanc fidem habetis vel qui nunc novam habere coepistis, nutriatur et crescat in vobis. Sicut enim venerunt temporalia tanto ante praedicta, venient et sempiterna promissa. Nec vos decipiant vel vani Pagani, vel falsi Iudaei, vel fallaces haeretici, nec non in ipsa Catholica mali Christiani, tanto nocentiores, quanto interiores inimici. Quia et hinc ne perturbarentur infirmi, prophetia divina non tacuit, ubi loquens in Cantico canticorum sponsus ad sponsam, id est, Christus Dominus ad Ecclesiam: Sicut lilium, inquit, in medio spinarum, ita proxima mea in medio filiarum 32. Non dixit, in medio extranearum; sed: In medio filiarum. Qui habet aures audiendi, audiat 33; et dum sagena quae missa est in mare, et congregat omnia genera piscium, sicut sanctum loquitur Evangelium, trahitur ad litus, id est, ad saeculi finem secernat se a piscibus malis, corde, non corpore; mores malos mutando, non retia sancta rumpendo: ne qui nunc probati reprobis videntur esse permixti, non vitam, sed poenam reperiant sempiternam, cum coeperint in littore separari 34.

 

1 - Cf. Col 1, 6.



2 - Gen 22, 18.

3 - Cf. Gal 3, 16.

4 - Cf. Matteo 1, 1-16.

5 - Isa 7, 14.

6 - Ps 45, 7-8.

7 - Ps 45, 10.

8 - Ps 45, 11-18.

9 - Matteo 6, 9.

10 - Cf. 2 Cor 4, 16.

11 - Ps 45, 11-18.

12 - Isa 7, 14.

13 - Gen 22, 18.

14 - Ps 45, 9.

15 - Ps 2, 7-8.

16 - Ps 21, 17-19.

17 - Ps 21, 28-29.

18 - Ps 41, 7-9.

19 - Ps 41, 9.

20 - Io 13,18.

21 - Ps 41, 10.

22 - Ps 41, 11.

23 - Ps 3, 6.

24 - Ier 16, 19.

25 - Ier 16, 19-20.

26 - Soph 2, 11.

27 - Ps 108, 6.

28 - Luca 23, 34

29 - Ps 69, 22-24.

30 - Ps 58, 12.

31 - Ps 18, 4-5.

32 - Cant 2, 2.

33 - Cf. Matteo 13, 9.



34 - Cf. Matteo 13, 47-49.





База данных защищена авторским правом ©shkola.of.by 2016
звярнуцца да адміністрацыі

    Галоўная старонка